Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 426

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

426. Quod ‘ferrum’ significet verum naturale, praeter ab illis quae allata sunt, etiam constat apud Ezechielem de Tyro, Tarshish negotiatrix tua, prae multitudine omnis affluentiae, in argento, ferro, stanno et plumbo, dederunt mercaturas tuas: Dan et Javan, et Meusal 1 , in negotiationibus tuis dederunt ferrum tersum; casia et calamus in foro tuo fuit, 27:12, 19;

ex his et quae praecedunt et sequuntur in eodem capite, constat manifeste quod significentur divitiae caelestes et spirituales, et quod per singula quae nominantur, aliquid speciale; tum etiam per nomina; nam Verbum Domini est spirituale non verbale:

[2] apud Jeremiam,

Num conteret ferrum, ferrum a septentrione et aes? facultates tuas et thesauros in praedam dabo, non in pretio, et quidem pro omnibus peccatis His, 15:12, 13;

ubi ‘ferrum et aes’ pro vero et bono naturali; ‘quod venit a septentrione’ significat sensuale et naturale, nam naturale respective ad spirituale et caeleste est sicut caligo seu septentrio ad lucem aut meridiem; ’ aut sicut umbra, quam significat quoque ‘Zillah’ 2 hic, quae mater: quod ‘facultates et thesauri’ sint divitiae caelestes et spirituales, etiam manifeste patet:

[3] apud Ezechielem,

Accipe tibi sartaginem ferri; et da eam parietem ferri, inter te et inter urbem, et disponas facies tuas ad eam, et sit in obsidionem, et angustes contra eam, 4:3;

quod per ‘ferrum’ hic significetur veritas, etiam constat; veritati tribuitur robur quia ei non resisti potest, quare etiam praedicatur de ferro, quo significatur veritas seu verum fidei, quod confringat et contundat; ut apud Dan. 2:33, 40;

et apud Johannem, Qui vicerit, ... illi dabo potestatem super gentes, illi pascat 3 eas virga ferrea; sicut vasa figulinorum 4 conterantur, Apoc. 2:26, 27:

apud eundem,

Mulier peperit filium masculum, qui pasturus4 erit omnes gentes virga ferrea, Apoc. 12:5;

[4] quod ‘virga ferrea’ sit veritas quae est Verbi Domini, apud Johannem explicatur, Vidi caelum apertam, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo, vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat pugnat; ... indutus erat vestimento tincto sanguine, vocaturque nomen ejus Verbum Dei, ... ex ore illius exit romphaea: acuta, et per illam percutiet gentes, ac ille 3 pascet eos virga ferrea Apoc. 19:11, 13, 15.

Poznámky pod čarou:

1. The Hebrew here is doubtful. In 3923 Swedenborg has Dan et Javan, adveniens in nundinis tuis, in 10256 and 10258 he has Dan et Javan netum in negotiationibus tuis. The Revised Version (1881–1885) has ‘traded with yarn’ or, in the margin, traded from Uzal. The Revised Version The Revised Version (1881–1885) has Vedan for Dan, but the existence of such a place seems doubtful.

2. Hebrew (zillah) means ‘screen’, or ‘shade’.

4. In Arcana Coelestia 4876 and Apocalypsis Revelata Swedenborg has figulina; in Apocalypsis Explicata fictilia.

3. Greek is poimaino = ‘to shepherd’, hence ‘feed, guide or rule’. The usual verb for ‘rule’ is hegeomai. Cf. Matth. 2:6, Revised Version (1881-1885)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4876

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4876. ‘Et baculum tuum qui in manu tua’: quod significet per potentiam ejus seu illius veri, constat ex significatione ‘baculi’ quod sit potentia, de qua sequitur; et ex significatione ‘manus’ quod etiam sit potentia, de qua n. 876, 3091, 3387, 3563; ‘qui in manu tua’ dicitur quia significatur potentia illius veri, nempe infimi, quale religioso gentis Judaicae, quae hic Jehudah; quod potentia praedicetur de vero, videatur n. 3091, 3563. Multoties in Verbo 1 memoratur ‘baculus’, et mirum quod vix aliquis hodie sciat quod aliquid i spirituali mundo per illum repraesentatum sit, sicuti quod Moses jussus sit quoties miracula fiebant, ut baculum tolleret, et quod etiam sic facta sint: quod id 2 notum fuerit etiam inter gentiles, constare potest a fabulosis eorum, in quibus magis adscribuntur baculi; quo ‘baculus’ potentiam significet, est quia sustentaculum est, sustenta enim manum et brachium et per illa totum corpus, quapropter indui baculus significationem illius partis quam proxime sustentat, nempe manus et brachii; per utrumque nempe per ‘manum et brachium’ 3 in Verbo significatur potentia veri; quod etiam manus et brachium 4 correspondeat ei in Maximo Homine, videbitur ad finem capitum.

[2] Quod per ‘baculum’ repraesentata sit potentia, patet, ut dictum ab illis quae de Mose memorantur,

Quod nempe jussus sumere baculum, quo facturus miracula; ... et quod sumpserit baculum Dei in manu sua, Exod. 4:17, 20:

Quod baculo percussae aquae in Aegypto factae sanguis, Exod. 7:15, 19:

Quod baculo extenso super flumina, productae ranae, Exod. 8:1-11[KJV 5-15]:

Quod percusso pulvere per baculum facti pediculi, Exod. 8:12-16[KJV 16-20]:

Quod baculo extenso versus caelum facta grando, Exod. 9:23:

Quod baculo extenso super terram productae locustae, Exod. 10:3-21;

quia ‘manus’ est principale per quam significatur potentia, et ‘baculus’ est instrumentale, ideo etiam, Facta sunt miracula cum extenderetur manus, Exod. 10:12, 13: Quod sublata manu versus caelum, facta caligo super terra Aegypti, Exod. 10:21, 22. Et extensa manu super mare Suph, per ventum orientalem factum mare in siccum, et iterum extensa manu reversae aquae, Exod. 14:21, 26, 27.

[3] Porro Petra Horebi percussa 5 per baculum, effluxerunt aquae, Exod. 17:5, 6; Num. 20:7-10: 6 cum Joshua 7 pugnaret contra Amalekum,

Dixit Moses ad Joshuam, Elige nobis viros, et exi, pugna cum Amalek; cras ego stabo super capite collis, et erit baculus Dei in manu mea; ... et factum 8 , cum sustulit Moses manum suam, praevaluit Israel, et quando dimisit manum suam, praevaluit Amalek, Exod. 17:[9, ] 11, 12;

ex his manifeste patet quod ‘baculus’ sicut manus repraesentaverit potentiam, et in supremo sensu omnipotentiam Divinam Domini; et quoque inde evidens est quod eo tempore repraesentativa constituerint externa Ecclesiae et quod interna quae sunt spiritualia et caelestia qualia in caelo, illis corresponderint, et quod inde 9 efficacia eorum; ex eo etiam patet quantum insaniunt qui credunt quod in baculo aliqua potentia fuerit, aut in manu Mosis, per infusionem.

[4] Quod ‘baculus’ sit potentia in sensu spirituali, etiam 10 patet a pluribus locis apud Prophetas, ut apud Esaiam,

Ecce Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma... baculum et scipionem, omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, 3:1;

‘baculus panis’ pro sustentaculo et potentia ex bono amoris, ‘baculus aquae’ pro sustentaculo et potentia a vero fidei; quod ‘panis’ sit bonum amoris, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735; et quod ‘aqua’ verum fidei, n. 28, 680, 739, 2702, 3058, 3424; baculus panis similiter 11 apud Ezechielem' 4:16; 5:16; 14:13; Ps. 105:16:

[5] porro apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih Zebaoth, Ne time, popule Mi, habitator Zionis ab Asshure, qui virga percutiet te, et baculum tollet super te in via Aegypti.... Excitabit contra illum Jehovah flagellum juxta plagam Midianis in petra Oreb, et baculus ejus super mari, quem tollet in via Aegypti, 10:24, 26;

ibi ‘baculus’ pro potentia ex ratiocinatione et scientia, qualis est illorum qui ratiocinantur ex scientificis contra vera fidei, et illa pervertunt vel nihili faciunt; haec significantur per ‘virgam qua Asshur 12 percutiet’, et per ‘baculum quem 12 tollet in via Aegypti’; quod ‘Asshur’ sit ratiocinatio, videatur n. 1186, et quod ‘Aegyptus’ scientia n. 1164, 1165, 1186, 1462:

[6] similiter apud Zachariam,

Dejicietur superbia Asshuris, et baculus Aegypti recedet, 10:11:

apud Esaiam,

Confisus es super baculo arundinis contusae, super Aegypto: super qua quando quis nititur, intrat in manum ejus, et perforat illam, 36:6;

Aegyptus' pro scientificis, ut supra, 13 potentia ex illis in spiritualibus est ‘baculus arundinis contusae’; ‘manus quam intrat et perforat’ est potentia ex Verbo:

apud eundem,

Confregit Jehovah baculum improborum, virgam dominantium, 14:5;

[7] ‘baculus et virga’ manifeste pro potentia: apud Jeremiam,

Dolete omnes circuitus Moabi, ... dicite, Quomodo fractus est baculus roboris, baculus decoris, Jer. 48:17 14 ; ‘baculus roboris’ pro potentia ex bono, et ‘baculus decoris’ pro potentia ex vero:

[8] apud Hoscheam,

Populus Meus lignum suum interrogat, et baculus ejus respondet illi quia spiritus scortationis seduxit, 4:12 15 ; ‘interrogare lignum’ pro consulere mala, 16 baculus' respondet pro quod falsum inde, cui potentia ex malo quod confirmant; ‘spiritus scortationis’ pro vita falsi ex malo:

apud Davidem,

Etiam cum ambulavero in valle umbrae, non timebo mihi malum, quoniam Tu mecum, virga Tua et baculus Tuus consolantur me, Ps. 23:4;

‘virga Tua et baculus Tuus’ pro Divino vero et bono, quibus potentia apud eundem,

Non incumbet baculus impietatis super sorte justorum, Ps. 125:3:

[9] apud eundem,

Conteres eos virga ferrea, sicut vasa figuli disperges eos, Ps. 2:9; ‘virga ferrea’ pro potentia veri spiritualis in naturali, omne enim verum naturale in quo verum spirituale, habet potentiam; ‘ferrum’ est verum naturale, n. 425, 426; similiter apud Johannem, Qui vicerit, et servaverit usque ad finem opera Mea, illi dabo potestatem super gentes, ut pascat eos virga ferrea, sicut vasa figulina conterentur, Apoc. 2:26, 27;

et quoque 17 apud eundem cap. 12:5; 19:15.

[10] Quia 'baculus' repraesentabat potentiam veri, hoc est, potentiam boni per verum, ideo sceptra fuerunt regibus, et sceptra formata sicut baculi breves; per ‘reges’ enim repraesentatur Dominus quoad verum; 18 ipsum regium est Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3670, 4581; sceptrum est potentia illis non per dignitatem, sed per verum quod imperabit, nec aliud verum quam quod ex bono, ita principaliter Divinum Verum, et apud Christianos Dominus a Quo omne Divinum Verum.

Poznámky pod čarou:

1. nominantur

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript places this before nempe.

4. correspondeant

5. The Manuscript places this before Petra.

6. The Manuscript inserts pariter.

7. pugnavit

8. The Manuscript inserts est.

9. illis efficacia

10. constat

11. The Manuscript deletes apu.

12. percutit... tollit

13. The Manuscript inserts fides et.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. baculus respondit, pro falsis inde, quibus potentia ex malo, quatenus confirmant. Probably confirmant above should have been altered to confirmat, when falsis waschanged to falsum.

17. The Manuscript inserts alibi.

18. The Manuscript inserts ac.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.