Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 70

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

70. Quod pedes dicti sint "similes chalcolibano", est quia chalcolibanum est aes levigatum micans ex quodam igneo, et "aes" in Verbo significat bonum naturale. Sunt metalla aeque significativa ac reliqua in Verbo; "aurum" ibi significat bonum caeleSte, quod est bonum intimum; "argentum" significat verum ejus, quod est bonum spirituale; "aes" bonum naturale, quod est bonum ultimum; et "ferrum" verum ejus, quod est verum naturale. Quod metalla significent illa, est ex correspondentia; apparent enim in caelo plura fulgentia sicut ex auro et argento, et quoque plura sicut ex aere et ferro, et notum est ibi quod per illa significentur memorata bona et vera. Inde est, quod antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, appellaverint saecula secundum illa metalla; primum saeculum, "Aureum", quia tunc regnabat innocentia, amor, et inde sapientia; secundum autem saeculum, "Argenteum", quia tunc regnabat verum ex illo bono, seu bonum spirituale, et inde intelligentia; tertium saeculum, "Aeneum" seu "Cupreum", quia tunc regnabat modo bonum naturale, quod est justum et sincerum moralis vitae; ultimum autem saeculum vocabant "Ferreum", quia tunc regnabat modo verum absque bono, et cum id regnat, tunc quoque regnat falsum: haec omnia ex significatione spirituali illorum metallorum.

[2] Ex his constare potest quid significatur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam

Cujus "caput erat ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et latus ex aere; crura ex ferro, et pedes partim ex ferro partim ex luto" (Daniel 2:32, 33);

quod nempe status ecclesiae quoad bonum et Verum, a primo tempore usque ad ultimum ejus; ultimum ejus fuit quando Dominus in mundum venit. Quando scitur quod "aurum" significet bonum caeleste, "argentum" bonum spirituale, "aes" bonum naturale, et "ferrum" verum naturale, sciri possunt plura arcana in Verbo ubi illa metalla nominantur:

Ut quid significatur apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam praefecturam tuam pacem, et exactores tuos justitiam" (60:17).

[3] Sed quia de significatione "aeris", quod sit bonum naturale, hic agitur, velim modo aliqua loca adducere, ubi "aes" nominatur et id bonum significat.

Apud Mosen,

"Ascher acceptus fratribus suis, et intingens in oleum pedem suum; ferrum et aes calceus tuus, et sicut dies tui fama tua" (Deuteronomius 33:24, 25);

"Ascher" ut una tribus significat felicitatem vitae et jucundum affectionum (n. 3938, 3939, 6408); "intingere in oleum pedem" significat jucundum naturale, "oleum" jucundum, (n. 9954), "pes" naturale (ut mox supra, n. 69); "ferrum et aes calceus", significat infimum naturale ex vero et bono, "calceus" est infimum naturale (n. 1748, 1860, 6844), "ferrum" est verum ejus et aes est bonum ejus (ut supra).

(Apud eundem, )

"Jehovah Deus tuus introducturus est te in terram opimam terram e cujus lapidibus ferrum et e cujus montibus excides aes" (Deuteronomius 8:7, 9).

Apud Jeremiam,

"Dabo te populo huic in murum aeris munitum, ut oppugnent te, et non praevaleant tibi" (15:20 1 ).

Apud Ezechielem,

" 2 Javan, Thubal et Meschech mercatores tui, cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam" (27:13):

agitur in eo capite de mercaturis Tyri, per quas significantur cognitiones boni et veri; per nomina "Javan, Thubal et Meschech" significantur talia quae boni et veri sunt, de quibus cognitiones; "anima hominis" est verum vitae; "vasa aeris" sunt scientifica boni naturalis. (Quid per "Tyrum" significatur, videatur n. 1201: quid per "mercaturas", n. 2967, 4453: quid per "Thubal et Meschech", n. 1151: quid per "Javan", n. 1152, 1153, 1155: quid per "animam hominis", n. 2930, 9050, 9281: quid per "vasa", n. 3068, 3079, 3316, 3318.)

Apud eundem,

Pedes cheruborum erant "micantes sicut species aeris levigati" (1:7):

quid "cherubi", et quid "pedes", vide mox supra (n. 69).

[4] Apud eundem,

Vidi, et "ecce vir cujus aspectus sicut aspectus aeris, et filum lini in manibus... is stans in porta" (40:3):

ille angelus, quia mensus est murum et portas Domus Dei, quae significant externa ecclesiae, visus est aspectus ejus sicut aspectus aeris. Qui scit quod "aes" significet externum ecclesiae, quod in se est naturale, is aliquantum scire potuit cur

Altare holocausti obductum fuit ex aere, ac cribrum ex aere circum illud, et vasa ex aere (Exodus 27:1-4);

ut et cur

Magnum vas, quod mare vocabatur, cum duodecim bovibus sub illo, ac decem labra cum basibus, ut et omnia vasa tabernaculi pro Domo Dei, a Salomone facta sunt ex aere polito ( 3 1 Reg. 7:43-47).

[5] Qui scit quid "aes" significat, is in id arcanum etiam venire potest, cur mandatum fuit quod serpens aeneus poneretur ad aspiciendum a populo, de quo ita apud Mosen:

"Misit Jehovah serpentes in populum, qui momorderunt populum;... et dixit ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum, et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet. Et fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signum; et factum est cum momordit serpens virum, et aspexit serpentem aeris, revixit" (Numeri 21:6, 8, 9).

Quod ille significaverit Dominum, docet Ipse apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita Oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (3:14, 15).

Per "serpentem" significatur id quod est ultimum vitae apud hominem, et vocatur sensuale externum, quod est naturale; hoc ultimum, quia in Domino erat Divinum, ideo serpens aeris apud filios Israelis, apud quos omnia erant repraesentativa, factus est, et significabat quod si aspicerent in Divinum Humanum Domini, reviverent; hoc est, si crederent in Ipsum, vitam aeternam haberent, ut quoque Ipse Dominus docet.

(Quod "videre" in sensu spirituali sit credere, videatur etiam supra, n. 37, 68; et quod "serpens" sit sensuale externum, quod est ultimum vitae hominis, in Arcanis Caelestibus, n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313.)

Quod "aes" et "ferrum" in Verbo etiam significent durum (Ut Esaias 48:4; Daniel 7:19; et alibi), videbitur in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9050

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9050. Quod ‘anima’ significet vitam spiritualem, constat ex significatione ‘animae’ quod sit vita hominis, sed vita fidei ejus, quae est vita spiritualis. In Verbo passim dicitur ‘cor et anima’, et ibi per ‘cor’ significatur vita amoris, et per ‘animam’ vita fidei; sunt 1 homini binae facultates recipientes vitam a Domino, una vocatur voluntas, altera intellectus; ad facultatem quae vocatur voluntas, pertinet amor, nam bona amoris faciunt vitam ejus, ad facultatem autem 2 quae vocatur intellectus, pertinet fides, nam vera fidei faciunt vitam ejus; sed hae binae vitae apud hominem usque unum 3 sunt, et cum unum sunt, tunc quae fidei sunt, etiam amoris sunt, nam amantur, et vicissim quae 4 amoris sunt etiam fidei sunt, 5 quia creduntur; talis vita est omnibus 6 in caelo.

[2] Quod in Verbo vita amoris, seu quod idem est, voluntas, dicatur ‘cor’, et quod vita fidei, seu quod idem est, intellectus, dicatur ‘anima’, est causa quia illi qui in amore in Dominum sunt et vocantur caelestes, in Maximo Homine seu caelo 7 constituunt provinciam cordis, 8 et qui in fide in Dominum sunt et 9 inde in charitate erga proximum, 10 constituunt provinciam pulmonum, videatur n. 3635, 3883-3896; inde est quod per ‘cor’ in Verbo significetur amor qui est vita voluntatis, et per ‘animam’ fides quae est vita intellectus, n. 2930, 7542, 8910; anima enim in lingua originali dicitur a respiratione, quae est pulmonum.

[3] Quod fides pertineat ad facultatem intellectualem, est quia haec illustratur a Domino cum homo recipit fidem; inde est ei lux seu apperceptio veri in talibus quae fidei sunt cum legit Verbum; et quod amor pertineat ad facultatem voluntariam, est quia haec accenditur a Domino cum homo recipit amorem; inde est ei ignis vitae et perceptio sensitiva boni.

[4] Ex his constare potest quid in Verbo proprie intelligitur per ‘cor’ et quid per ‘animam’, ut in sequentibus his locis:

apud Moschen, Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde et ex tota anima, et ex omnibus viribus tuis, Deut. 6:5, 6:

apud eundem,

Amabis Jehovam Deum tuum, et servies Ipsi, ex toto corde tuo et ex tota anima tua, Deut. 10:12, 11:13:

apud eundem,

Custodies statuta et judicia, et facies ea, in omni corde tuo et in omni anima tua, Deut. 26:16:

apud Evangelistas, Jesus dixit, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et toto robore tuo ac cogitatione tua, Matth. 22:35 [KJV Matth. 22:37]; Marcus 12:30, 32; Luc. 10:27; ‘cor’ pro vita amoris, et ‘anima’ pro vita fidei, ‘robur’ pro illis quae procedunt ex vita amoris, ita quae ex corde seu voluntate, et cogitatio pro illis quae procedunt ex vita fidei, ita quae ex anima seu intellectu illustrato:

[5] similiter apud Esaiam,

Cor elusum deerrare facit eum ut non eripiat animam suam, 11 et dicat, Nonne mendacium in dextra mea? 44:20:

apud Jeremiam,

Gaudebo super illis ad faciendum bonum illis, et plantabo illos in terra in veritate, toto corde Meo et tota anima Mea, 32:41;

ibi de Jehovah, hoc est, Domino, ‘cor’ 12 dicitur ex Divino Bono, quod est amoris seu misericordiae, et ‘anima’ ex Divino Vero, quod est fidei apud hominem.

[6] Quod haec significentur per ‘cor et animam’ in Verbo, pauci intra Ecclesiam hodie sciunt ex causa quia non expenderunt quod homini binae facultates sint inter se distinctae, nempe voluntas et intellectus, et quod illae binae facultates unam mentem constituent ut homo sit vere homo; nec expenderunt quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad bonum et verum, 13 et quod conjuncta erunt ut sint aliquid et producant; ex ignorantia illorum effluxit quod separaverint fidem ab amore, nam qui ignorat universales illas leges non scire potest quod fides se referat ad verum et amor ad bonum, et quod, nisi conjuncta sunt, non sint aliquid, fides enim absque amore non est fides, et amor absque fide non est amor, 14 nam amor suum quale habet a fide, et fides suam vitam ab amore, inde fides absque amore est 15 mortua, et fides cum amore est 15 viva; quod ita sit, constare potest a singulis in Verbo, nam ubi agitur de fide ibi etiam agitur de amore, ut 16 sit conjugium boni et veri, hoc est, caelum, et in supremo sensu Dominus in omnibus et singulis ibi; quod tale conjugium sit, videatur n. 17 683, 793, 801, 2516, 2712, 18 4138 fin. , 5138, 5502, 6343, 19 7945, 8339; ex his nunc patet unde est 20 quod homo Ecclesiae hactenus non sciverit quid in Verbo intellectum sit per ‘cor’ et quid per ‘animam’.

[7] Quod ‘anima’ in Verbo sit vita fidei, evidenter constare potest a locis ubi ‘anima’ dicitur, ut in his sequentibus: apud Moschen,

Non in pignus accipies molam aut molarem, nam animam ille accipiens in pignus, Deut. 24:6;

dicitur quod ‘is animam accipiat in pignus qui molam’ quia in sensu interno per ‘molam’ significantur illa quae fidei sunt, n. 7780:

apud Esaiam,

Erit sicut cum somniat famelicus, quasi esset comedens, sed quando evigilat, jejuna est anima ejus; aut quando somniat sitiens, quasi esset bibens, sed quando evigilat, ecce lassus est, et anima ejus appetens, 29:8;

‘jejuna anima’ et ‘appetens anima’ pro desiderio discendi 21 bona et vera fidei 22 :

apud eundem,

Si expromseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, 58:10;

'expromere famelico animam tuam' pro 23 desiderantem instruere in veris fidei, 24 ‘animam afflictam saturare’ pro instruere 25 in bono fidei:

[8] apud Jeremiam,

Si indueris te dibapho, si 26 ornaveris te ornatu auri, si 27 ruperis stibio oculos, frustra pulchram reddes te; abhorrebunt a te amatores, animam tuam quaerent, 4:30;

hic ‘anima’ pro vita fidei, proinde pro ipsa fide apud hominem, quia haec vitam ejus spiritualem facit; quod fides sit quae per ‘animam’ intelligitur, patet a singulis in illo versu:

apud eundem,

Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, et ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti; et fiet anima illorum sicut hortus irriguus; irrigabo animam lassam, et omnem animam quae dolet, 31:12, 25;

anima' pro vita fidei apud hominem Ecclesiae, qui dicitur fieri sicut hortus, quia per ‘hortum’ significatur intelligentia quae ex veris fidei, n. 100, 108, 2702, et 28 anima dicitur irrigari quia per 'irrigari' significatur instrui:

[9] apud eundem,

Cum periculo animarum 29 nostrarum adducimus panem nostrum, propter gladium deserti, Threni 5:9;

‘periculum animarum’ est periculum jacturae fidei et inde vitae spiritualis; ‘gladius’ enim ‘deserti’ est falsum pugnans contra vera quae fidei, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294:

apud Ezechielem,

Javan, Thubal, et 30 Meschech, hi mercatores tui, cum anima hominis, et vasis aeris dederunt 31 negotiationem tuam, 27:13;

‘anima hominis’ pro interiore vero fidei ex bono, ‘vasa aeris’ pro exterioribus veris fidei ex bono, ‘vasa’ enim sunt vera exteriora seu vera scientifica, n. 3068, 3079, et ‘aes’ est bonum naturalis, n. 425, 1551; nisi sciretur quod ‘anima hominis’ sit fides, non posset intelligi quid significat ‘mercari cum anima hominis et cum vasis aeris’:

[10] apud eundem,

Omnis anima vivens quae reptat, quocumque venerint fluvii, vivet, unde fit piscis multus valde, qui veniunt eo aquae hae, et sanantur, 47:9;

ibi de novo templo, hoc est, de nova Ecclesia spirituali 32 a Domino, ‘anima vivens quae reptat’ pro veris scientificis quae fidei, 33 'piscis inde multus' sunt scientifica, n. 40, 991, ‘fluvii’ pro illis quae sunt intelligentiae, quae ex veris fidei, n. 2702, 3051; hic nec absque sensu interno sciretur quid foret 34 piscis multus ex eo quod fluvii illuc veniunt:

apud Davidem,

Salvum fac me, Deus, quia venerunt aquae usque ad animam meam, 35 Ps. 69:2 [KJV Ps. 69:1]:

et apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam meam, 2:6 [KJV 5]; ‘aquae’ hic pro falsis, et quoque pro tentationibus quae fiunt per injecta falsa, n. 705, 739, 756, 790, 8137, 8138, 8368:

[11] apud Jeremiam,

Jehovah dixit, Num de gente, quae sicut haec, non sumpserit ultionem anima Mea? 5:9, 29:

apud eundem,

Castigationem admitte, Hierosolyma, ne avertatur anima Mea a te, ac redigam te in vastitatem, 6:8; 36 ‘anima’ cum de Domino, pro Divino Vero:

apud Johannem, Secundus angelus effudit phialam suam in mare, factumque est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari, Apoc. 16:3;

‘mare’ pro 37 scientificis in 38 complexu, n. 28, ‘sanguis’ pro veris fidei ex bono, et in opposito sensu 39 pro veris fidei falsificatis et profanatis, n. 4735, 40 6978, 7317, 7326, inde ‘anima vivens’ pro vita ex fide:

[12] apud Matthaeum,

Ne solliciti sitis animae vestrae quid esuri sitis, aut bibituri, 41 Matth. 6:25; ‘anima’ pro 42 veris fidei, ‘edere et bibere’ pro instrui in bono et vero fidei, in sensu enim interno agitur ibi de vita spirituali et de ejus nutricione:

apud eundem,

Quisquis vult invenire animam suam, perdet illam, et quisquis perdiderit animam suam propter Me, inveniet illam, 10:39 43 ; ‘anima’ pro vita fidei qualis est credentibus, et in opposito sensu pro vita non fidei qualis est non credentibus:

apud Lucam, In patientia vestra possidete animas vestras, 21:19 44 ; ‘possidere animas’ pro illa quae sunt fidei et inde vitae spiritualis; similiter in perplurimis aliis locis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after facultates.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. erunt

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. nam

6. The Manuscript inserts qui.

7. constituant

8. at

9. vocantur spirituales in Maximo Homine seu coelo

10. constituant, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. ut

12. tribuitur Ipsi

13. The Manuscript inserts ac in opposito sensu ad malum et falsum, .

14. amor enim

15. The Manuscript inserts fides.

16. sic, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

17. In the Manuscript a space is left for the following numbers, but none is inserted.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts illa quae.

22. The Manuscript inserts sunt.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript inserts et.

25. illum

26. ornaberis

27. rumpas

28. quae

29. vestrarum, in the Manuscript, the First Latin Edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. Domini

33. inde piscis multus pro scientificis

34. quod piscis multus ex eo quod fluvii illuc venerint

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. ex anima, cum de Deo, est ex judicio veritatis, ita ex veritate, at ex corde est ex misericordia

37. The Manuscript inserts veris.

38. communi

39. verum fidei falsificatum et prophanatum

40. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

41. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

42. vita

43. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

44. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.