Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 70

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

70. Quod pedes dicti sint "similes chalcolibano", est quia chalcolibanum est aes levigatum micans ex quodam igneo, et "aes" in Verbo significat bonum naturale. Sunt metalla aeque significativa ac reliqua in Verbo; "aurum" ibi significat bonum caeleSte, quod est bonum intimum; "argentum" significat verum ejus, quod est bonum spirituale; "aes" bonum naturale, quod est bonum ultimum; et "ferrum" verum ejus, quod est verum naturale. Quod metalla significent illa, est ex correspondentia; apparent enim in caelo plura fulgentia sicut ex auro et argento, et quoque plura sicut ex aere et ferro, et notum est ibi quod per illa significentur memorata bona et vera. Inde est, quod antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, appellaverint saecula secundum illa metalla; primum saeculum, "Aureum", quia tunc regnabat innocentia, amor, et inde sapientia; secundum autem saeculum, "Argenteum", quia tunc regnabat verum ex illo bono, seu bonum spirituale, et inde intelligentia; tertium saeculum, "Aeneum" seu "Cupreum", quia tunc regnabat modo bonum naturale, quod est justum et sincerum moralis vitae; ultimum autem saeculum vocabant "Ferreum", quia tunc regnabat modo verum absque bono, et cum id regnat, tunc quoque regnat falsum: haec omnia ex significatione spirituali illorum metallorum.

[2] Ex his constare potest quid significatur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam

Cujus "caput erat ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et latus ex aere; crura ex ferro, et pedes partim ex ferro partim ex luto" (Daniel 2:32, 33);

quod nempe status ecclesiae quoad bonum et Verum, a primo tempore usque ad ultimum ejus; ultimum ejus fuit quando Dominus in mundum venit. Quando scitur quod "aurum" significet bonum caeleste, "argentum" bonum spirituale, "aes" bonum naturale, et "ferrum" verum naturale, sciri possunt plura arcana in Verbo ubi illa metalla nominantur:

Ut quid significatur apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam praefecturam tuam pacem, et exactores tuos justitiam" (60:17).

[3] Sed quia de significatione "aeris", quod sit bonum naturale, hic agitur, velim modo aliqua loca adducere, ubi "aes" nominatur et id bonum significat.

Apud Mosen,

"Ascher acceptus fratribus suis, et intingens in oleum pedem suum; ferrum et aes calceus tuus, et sicut dies tui fama tua" (Deuteronomius 33:24, 25);

"Ascher" ut una tribus significat felicitatem vitae et jucundum affectionum (n. 3938, 3939, 6408); "intingere in oleum pedem" significat jucundum naturale, "oleum" jucundum, (n. 9954), "pes" naturale (ut mox supra, n. 69); "ferrum et aes calceus", significat infimum naturale ex vero et bono, "calceus" est infimum naturale (n. 1748, 1860, 6844), "ferrum" est verum ejus et aes est bonum ejus (ut supra).

(Apud eundem, )

"Jehovah Deus tuus introducturus est te in terram opimam terram e cujus lapidibus ferrum et e cujus montibus excides aes" (Deuteronomius 8:7, 9).

Apud Jeremiam,

"Dabo te populo huic in murum aeris munitum, ut oppugnent te, et non praevaleant tibi" (15:20 1 ).

Apud Ezechielem,

" 2 Javan, Thubal et Meschech mercatores tui, cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam" (27:13):

agitur in eo capite de mercaturis Tyri, per quas significantur cognitiones boni et veri; per nomina "Javan, Thubal et Meschech" significantur talia quae boni et veri sunt, de quibus cognitiones; "anima hominis" est verum vitae; "vasa aeris" sunt scientifica boni naturalis. (Quid per "Tyrum" significatur, videatur n. 1201: quid per "mercaturas", n. 2967, 4453: quid per "Thubal et Meschech", n. 1151: quid per "Javan", n. 1152, 1153, 1155: quid per "animam hominis", n. 2930, 9050, 9281: quid per "vasa", n. 3068, 3079, 3316, 3318.)

Apud eundem,

Pedes cheruborum erant "micantes sicut species aeris levigati" (1:7):

quid "cherubi", et quid "pedes", vide mox supra (n. 69).

[4] Apud eundem,

Vidi, et "ecce vir cujus aspectus sicut aspectus aeris, et filum lini in manibus... is stans in porta" (40:3):

ille angelus, quia mensus est murum et portas Domus Dei, quae significant externa ecclesiae, visus est aspectus ejus sicut aspectus aeris. Qui scit quod "aes" significet externum ecclesiae, quod in se est naturale, is aliquantum scire potuit cur

Altare holocausti obductum fuit ex aere, ac cribrum ex aere circum illud, et vasa ex aere (Exodus 27:1-4);

ut et cur

Magnum vas, quod mare vocabatur, cum duodecim bovibus sub illo, ac decem labra cum basibus, ut et omnia vasa tabernaculi pro Domo Dei, a Salomone facta sunt ex aere polito ( 3 1 Reg. 7:43-47).

[5] Qui scit quid "aes" significat, is in id arcanum etiam venire potest, cur mandatum fuit quod serpens aeneus poneretur ad aspiciendum a populo, de quo ita apud Mosen:

"Misit Jehovah serpentes in populum, qui momorderunt populum;... et dixit ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum, et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet. Et fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signum; et factum est cum momordit serpens virum, et aspexit serpentem aeris, revixit" (Numeri 21:6, 8, 9).

Quod ille significaverit Dominum, docet Ipse apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita Oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (3:14, 15).

Per "serpentem" significatur id quod est ultimum vitae apud hominem, et vocatur sensuale externum, quod est naturale; hoc ultimum, quia in Domino erat Divinum, ideo serpens aeris apud filios Israelis, apud quos omnia erant repraesentativa, factus est, et significabat quod si aspicerent in Divinum Humanum Domini, reviverent; hoc est, si crederent in Ipsum, vitam aeternam haberent, ut quoque Ipse Dominus docet.

(Quod "videre" in sensu spirituali sit credere, videatur etiam supra, n. 37, 68; et quod "serpens" sit sensuale externum, quod est ultimum vitae hominis, in Arcanis Caelestibus, n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313.)

Quod "aes" et "ferrum" in Verbo etiam significent durum (Ut Esaias 48:4; Daniel 7:19; et alibi), videbitur in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2967

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2967. ‘Transeuntis mercatori’: quod significet applicate ad illorum statum, constare potest a significatione ‘mercatoris’, et inde ‘transeuntis mercatori’; ‘mercator’ in Verbo significat illos qui habent cognitiones boni et veri, et ‘mercatura’ ipsas illas cognitiones, inde ‘argentum transiens mercatori’ significat verum quantum recipi potest, seu quod idem, applicate ad cujusvis statum et facultatem; quod adjectio haec aliquid arcani involvat, quisque videre potest; de significatione ‘mercatoris et mercaturae’ sequitur: quod autem ipsam rem attinet, illa se ita habet: omnes qui reformantur et regenerantur, donantur charitate et fide a Domino, sed quisque secundum suam facultatem et suum statum; sunt enim mala et falsa, quibus se homo 1 imbuit ab infantia, quae obstant quin recipere possit unus simile donum ac alius mala et falsa illa prius vastanda sunt quam regenerari potest homo;

[2] quantum vitae caelestis et spiritualis post vastationem residuum est, tantum hoc potest illustrari vero et ditari bono; sunt reliquiae, quae sunt bona et vera a Domino apud hominem recondita, quae tunc vitam accipiunt; bona et vera acquiruntur ab infantia usque ad reformationis tempus, apud unum plura, apud alium pauciora; haec reservantur in interno ejus homine; nec produci possunt priusquam externus ejus homo ad correspondentiam redactus est, quod fit imprimis per tentationes, et per plures species vastationis; antequam enim quiescunt corporea quae illis contraria sunt, ut sunt illa quae sunt 2 amoris sui et mundi, 3 non influere possunt caelestia et spiritualia quae sunt 4 affectionis boni et veri; haec causa est quod quisque reformetur applicate ad ejus statum et facultatem; quod etiam Dominus docet in parabola de Homine qui peregre abiit, Et vocavit proprios servos, et tradidit illis opes suas, et 5 uni dedit quique talenta, alteri duo, et tertio unum, unicuique juxta propriam facultatem:... qui quinque talenta accepit, negotiatus est cum illis, et lucratus alia quinque talenta; similiter etiam is qui duo, lucratus est etiam 6 ille alia duo, Matth. 25:14-17, seq. :

tum etiam de Decem servis, quibus dedit decem minas, ut cum illis negotiarentur, Luc. 19:12, 13, seq.

[3] Quod ‘mercator’ significet illos qui habent cognitiones boni et veri, et ‘mercatura’ ipsas illas cognitiones, constat ab illis locis quae adducta, apud Matthaeum et Lucam, tum etiam ab his;

apud Ezechielem,

Dicas Tyro, Habitatrix super introitibus maris, negotiatrix populorum ad insulas multas.... Tarshish mercatrix tua ex multitudine omnium opum; in argento, in ferro, in stanno et plumbo dederunt nundinationes tuas. Javan, Tubal et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasis aeris dederunt commercium tuum.... Filii Dedanis negotiatores tui: insulae multae mercatura manus tuae.... Syria mercatrix tua in multitudine operum tuorum. Jehudah et terra Israelis, illi negotiatores tui in triticis minnith et pannag, et melle, et oleo, et opobalsamo dederunt commercium tuum. Damascus mercatrix tua in multitudine operum tuorum ex multitudine omnium opum, in vino 7 Helbonis et lana zaharis. Et Dan et Javan netum in nundinationibus tuis dederunt. Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis ad currum. Arabs et omnes principes Kedar illi mercatores manus tuae, in agnis, in arietibus et hircis, in his mercatores tui. Negotiatores Shebae et Raamae illi negotiatores tui in primario omnis aromatis. Haran, et Channeh, et Eden, negotiatores Shebae;

Asshur, Kilmad, negotiatrix tua. Hi negotiatores tui in perfectionibus, 27:3, 12, 13, 15, 16-23, [24];

haec de Tyro, per quam quod significentur cognitiones boni et veri, videatur n. 1201, et patet a singulis; ‘negotiationes et mercaturae’, tum ‘merces’ quae ibi memorantur: nec aliud sunt, ideo vocatur Tyrus ‘habitatrix super introitibus maris’; quod ‘aquae’ sint cognitiones 8 , ac ‘mare’ congregatio 9 illarum, n. 28; et vocatur ‘negotiatrix populorum ad insulas multas’, hoc est, usque ad illos qui remotius in cultu sunt; quod ‘insulae’ sint cultus remotiores, n. 1158; quid Tarshish, n. 1156, argentum, ferrum, stannum, et plumbum, ' quae inde, sunt vera in suo ordine usque ad ultima, quae sunt sensualia; quid argentum, n. 1551, 2048; quid ferrum, n. 425, 426; quid Javan, Tubal et Meshech, n. 1151-1153, 1155; ‘anima hominis et vasa aeris’ quae inde, sunt illa quae sunt vitae naturalis; quod ‘anima’ sit omnis vita quae a Domino, n. 1000, 1040, 1436, 1742; quod ‘vasa aeris’ sint bona naturalia quae recipiunt illam vitam, n. 425, 1551; quid Dedan, n. 1172; quid Syria, n. l232, 1234; quod ‘Jehudah et terra Israelis negotiatores in triticis, minnith et pannag, melle, oleo, opobalsamo’ significat caelestia et spiritualia e Verbo; reliquae gentes et earum mercaturae quae memorantur, sunt genera et species veri et boni, ita cognitiones, quae apud illos qui significantur per ‘Tyrum’:

[4] quod sint cognitiones ex quibus sapientia et intelligentia, constat manifeste apud eundem Prophetam, ubi ita, Fili hominis, dic principi Tyri, ... In sapientia tua, et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis: in multitudine sapientiae tuae, in negotiatione tua, multiplicasti opes tuas, et elatum cor tuum in opibus tuis, ... propterea ecce adduco super te alienos, violentos gentium, 28:2, 4-7;

ubi manifeste patet quod ‘merces cum quibus negotiati’ sint cognitiones boni et veri, inde enim non aliunde sapientia et intelligentia, quare dicitur ‘in sapientia tua et in intelligentia tua fecisti tibi opes, et fecisti aurum et argentum in thesauris tuis’: sed cum cognitiones sunt sui causa, ut emineant et lucrentur aut famam aut opes, tunc nullam vitam habent, ac illis prorsus privantur, in vita corporis falsa pro veris et mala pro bonis amplectendo, ac in altera vita illis quoque quae vera sunt, prorsus privantur; inde est quod dicatur ‘quia elatum cor tuum in opibus tuis, ... propterea ecce adduco super te alienos’, hoc est, falsa, ‘et violentos gentium’, hoc est, mala: et alibi apud eundem,

Tyrus sicut excisa e medio maris, in exire nundinationes tuas e maribus, satiasti populos multos, in multitudine opum tuarum, et commerciorum tuorum ditasti reges terrae, jam fracta es e maribus, in profunditatibus aquarum, commercium tuum, et omnis congregatio tua in medio 10 tui ceciderunt; ... mercatores in populis frendent super te, xxvii 32-34, 36:

et apud Esaiam,

Propheticum de Tyro; ... tacent habitatores insulae, mercator Zidon transiens mare, impleverunt te: et in aquis multis semen Shihoris, messis fluvii proventus ejus, et 11 erat mercatura gentium: quis consultavit hoc super Tyrum coronantem se, cujus mercatores principes, 23:2, 3, 8;

ubi de vastatione Tyri agitur.

[5] ‘Mercaturae et merces’ similiter praedicantur de Babylone, quae sunt cognitiones boni adulteratae et cognitiones veri falsificatae, apud Johannem, Babylon ex vino furoris scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt; et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt:... mercatores terrae flebunt et plangent super ea, quod merces eorum nemo emit amplius; merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, etc. :... mercatores horum, qui ditati sunt ab ea, e longinquo stabunt propter metum cruciatus ejus, flentes et plangentes, Apoc. 18:3, 11,

[12], 15; quod ‘Babylon’ sit cultus, cujus externa apparent sancta, sed interiora profana, videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306, 1326; inde quid mercaturae et merces ejus, patet.

[6] Quod ‘mercator’ sit qui comparat sibi cognitiones veri et boni, et inde intelligentiam et sapientiam, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam, 13:45, 46;

‘pulchra margarita’ est charitas seu bonum fidei.

[7] Quod omnes cognitiones boni et veri sint a Domino, apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Labor Aegypti, et mercatura Cushi et Sabaeorum, virorum mensurae, super te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt, in vinculis transibunt, et ad te incurvabunt se, ad te orabunt; tantummodo in te Deus, et nullus praeterea Deus, 45:14;

ubi de Divino Humano Domini.

[8] Inde nunc constare potest quid sit ‘mercari’, seu emere et vendere, quod nempe comparare sibi cognitiones boni et veri, et per illas ipsum bonum; 12 quod hoc a Domino solo, apud eundem prophetam 13 ,

Heu omnis sitiens, ite ad aquas, et cui nullum argentum, ite, emite, et edite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac, 55:1, 2;

ubi ‘emere’ pro comparare sibi, ‘vinum’ pro vero spirituali, n. 1071, 1798; ‘lac’ pro bono spirituali, n. 2184; quisque videre potest quod hic ‘ire ad aquas’ non sit ire ad aquas, quod ‘emere’ non sit emere, quod ‘argentum’ non sit argentum, nec quod ‘vinum et lac’ sit vinum et lac, sed quod tale quod vocatur correspondens in sensu 14 interno; est enim Verbum Divinum, cujus singulis vocibus, quae e naturali mundo et e sensualibus hominis sunt, spiritualia et caelestia Divina correspondent, ita non aliter Verbum divinitus inspiratum est.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after infantia.

2. The Manuscript has ex amore sui et amore mundi

3. for non influere possunt the Manuscript has influere nequeunt after boni etveri

4. The Manuscript has affectiones

5. The Manuscript has huic

6. The Manuscript has ipse

7. as in the Hebrew, the Manuscript and the First Latin Edition have Chesbonis as also in Arcana Coelestia 9470 and Apocalypsis Explicata 376, but Ind. Bib. has Chelbon.

8. The Manuscript inserts et scientifica.

9. The Manuscript has eorum

10. As in the Hebrew, the Manuscript and the First Latin Edition have ejus

11. eras, in the First Latin Edition

12. The Manuscript inserts et.

13. The Manuscript inserts ita.

14. The Manuscript has spirituali

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.