Bible

 

Daniel 2

Studie

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1029

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1029. CAPUT XVII.

1. Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis;

2. Cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram.

3. Et detulit me in desertum in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae, habente capita septem et cornua decem.

4. Et mulier circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus.

5. Et super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.

6. Et vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum, et ex sanguine testium Jesu, et admiratus sum videns illam, admiratione magna.

7. Et dixit mihi angelus, Quare admiraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris, et bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua.

8. Bestia, quam vidisti, erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire: et mirabuntur habitantes super terra (quorum non scripta nomina in libro vitae a fundatione mundi), videntes bestiam, quae erat et non est, attamen est.

9. Haec mens habens sapientiam: septem capitamontes sunt septem, ubi mulier sedet super illis.

10. Et reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere.

11. Et bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit.

12. Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum bestia.

13. Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam bestiae tradent.

14. Hi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum; et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles.

15. Et dicit mihi, Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt, et gentes et linguae.

16. Et decem cornua quae vidisti super bestia, hi odio habebunt meretricem, et devastatam facient illam, et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent Igne.

17. Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum bestiae, donec consummentur verbaDei.

18. Et mulier, quam vidisti, est urbs magna habens regnum super reges terrae.

EXPLICATIO.

Quoniam in hoc capite et in sequenti agitur de Babylonia, ideo ante explicationem illorum capitum dicetur quid in genere et in specie per "Babyloniam" intelligitur, et qualis illa est in principio, et qualis fit postea per gradus. Per "Babyloniam" seu per "Babelem" intelligitur ecclesia ab illis qui per sancta ecclesiae affectant ad dominium super universum terrarum orbem, et hoc per dominium super animas hominum, vindicando sibi potestatem salvandi quoscunque volunt; et demum quaerunt et quoque sibi appropriant dominium super caelum et infernum: ob quem finem derivant et transferunt in se omnem potestatem Domini, sicut quod ab Ipso illis data sit. Ecclesia a talibus non sibi similis est in initio, sicut fit progressu temporis; in initio sunt sicut in zelo pro Domino, pro Verbo, pro amore et fide, et imprimis pro salute hominum; sed in illo zelo latet ignis dominandi, qui progressu temporis, sicut crescit dominium, erumpit; et quemadmodum in actum venit, fiunt sancta ecclesiae media, ac ipsum dominium fit finis; et cum dominium fit finis, tunc applicantur sancta ecclesiae ad finem, ita ad illos, et tunc non modo salutem animarum suae potestatis faciunt, sed etiam omnem Divinam potentiam Domini sibi appropriant: et cum hoc faciunt, tunc omne bonum et omne verum ecclesiae pervertunt, ita sancta ecclesiae profanant: haec sunt Babylonia.

[2] Quod ita sit, ad vivum mihi ostensum est. Fuerunt tales in mundo spirituali, qui simile dominium affectarunt; et quia noverunt quod soli Domino esset omnis potestas, tunc induerunt sicut zelum pro Ipso, proque caelo et pro ecclesia, et omni opera laborarunt ut Dominum solum colerent, atque omnia Verbi sancte custodirent; ordinaverunt etiam, ut sanctitas et integritas in omnibus regnaret. Sed datum est scire quod in zelo illo lateret ardens cupido dominandi super omnes alios, credentes quod illa quae ordinaverunt Domino accepta forent; verum enim vero, ut primum ceperunt dominium, per gradus revelabatur finis, qui erat quod non Dominus, sed illi imperarent, et sic quod Dominus illis serviret, et non illi Domino, indignati si non liceret illis sicut dii ad nutum omnia disponere: immo apperceptum est quod Dominum vilipenderent, immo rejicerent, si non dederit illis potestatem faciendi omnia ex lubitu, et nisi annueret omni arbitrio illorum. Apperceptum etiam est quod vellent in se sub aliqua specie transferre Divinam Ipsius potestatem, si ausi essent, timebant enim propterea dejectionem in infernum. Per hoc ostensum est quomodo Babylonia incohat, et quomodo terminatur. Ex eo etiam datum est concludere quod dum dominium fit finis, et sancta ecclesiae fiunt media, cultus Dei sub varia specie vertatur in cultum hominum, sic ut ipsi sint dii actu, et Dominus sit Deus non actu, quod dicitur, pro forma.

[3] Nunc quia dominium per sancta ecclesiae super animas hominum, super caelum, et super Ipsum Dominum, est interius profanum, sequitur quod sit infernale; diaboli enim qui in inferno sunt, non plus cupiunt quam dominari super caelum et super Ipsum Dominum; et quoque sub varia specie id aggrediuntur, verum dum in aggressu sunt absorbentur ab inferno. Quoniam in mundo illi qui Dominum de solio regni sui dejiciunt, et se super illo ponunt, in corde similes diaboli sunt, patet quod ecclesia ab illis successu temporis quoad omne bonum et quoad omne verum ejus devastetur: hic est finis ejus. Quod diaboli sint, ex iisdem in mundo spirituali constat: illi qui Divinam potestatem Domini in mundo exercuerunt, post mortem sanctissime loquuntur de Domino, et Ipsum cum omni devotione externa colunt; sed cum interiora illorum inspiciuntur, illa enim in mundo spirituali possunt retegi et inspici, datur videre quod profana sint, quia atheistica, in quibus diabolica astutia; inde quod sancta externa servirent illis pro mediis ad finem, qui erat dominium, patuit. Sermo quondam venit inter spiritus num aliquis diabolus in inferno simile potuisset facere: ideo unus inter pejores inde arcessitus est, et ei dictum est quod dominium super multos acciperet si potuisset sancte colere Dominum, et agnoscere Divinum Ipsius aequale Divino Patris, ac simul obire omnia cultus; ille cum audivit dominium super multos, statim interiora sua ad astutiam disposuit, et exteriora ad sanctitatem, et Dominum coluit sanctius quam multi angeli, excandescens contra omnes qui Ipsum non adorarent; sed ut primum animadvertit quod ei dominium non datum sit, excanduit contra Ipsum Dominum, et non modo Divinum Ipsius et quoque Divinum Patris negavit, sed etiam utrumque contumeliis affecit: erat enim atheus.

[4] Quod hodierna Babylonia talis sit, patet manifeste ex eo, quod sub specie clavorum Petro datorum in se omnem Divinam potestatem Domini transtulerint, quod Divinum Verum populo occluserint per ablationem Verbi, et quod dictaminibus Papae sanctitatem aequalem sanctitati Verbi addixerint, immo actualiter superiorem; quod parum, si quicquam, doceant timorem et cultum Dei, sed timorem et cultum sui, et quoque cultum sanctorum propter se: inde patet quod Babylonia in fine suo sit ecclesia vacua et inanis ab omni bono amoris in Deum, et ab omni bono amoris erga proximum, et consequenter ab omni vero; inde amplius non est ecclesia sed idololatria; et per id parum dissimilis gentilismis antiquorum, qui colebant Baales, Astaroth, Beelzebubum, et plures, et tamen habebant templa, festa stata, altaria, sacrificia, suffitus, libamina, et alia similia, quae Ecclesia Judaica habebat. Haec de Babylonia in initio ejus, et de illa in fine ejus, dicta sunt, ut sciatur unde est quod "Babel" in Verbo nunc extollatur usque in caelum, et nunc dejiciatur usque in infernum.

[5] Quod Babel talis sit, plene constare potest a descriptionibus et repraesentationibus ejus apud Prophetas, et imprimis apud Danielem. Primum a "statua" Regis Nebuchadnezaris, apud Danielem,

Visa est in somnio Regi Nebuchadnezari, statua stans e regione regis; ejus "caput aurum bonum, ejus pectus et brachia argentum, ejus venter et femora aes, ejus crura ferrum, ejus pedes ex parte ferrum, et ex parte argilla." Postea "excisus est Lapis qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui erant ferrum et argilla, et contrivit illos, et tunc simul contrita sunt ferrum, argilla, aes, argentum et aurum, et facta sunt sicut palea de areis aestatis, ita etiam abstulit ea ventus; et ullus locus non inventus est illis. Lapis autem qui percussit statuam, factus est in Petram magnam" (2:31-35):

ex interpretatione istius somnii a Daniele, patet quod status ecclesiae, quae fit Babylonia, a principio ad finem ejus ibi describatur; quod sit Babylonia quae describitur, est quia Rex Babelis illa in somnio vidit, et quia vidit statuam e regione sui; tum aperte dicitur a Daniele ad regem,

"Tu es caput ejus, quod aurum" (vers. 38):

successivi ejus ecclesiae status usque ad ultimum descripti sunt per statuae illius caput, pectus, brachia, ventrem, femora, crura et pedes; tum per aurum, argentum, aes, ferrum, et argillam, ex quibus statua a summo ad imum constitit; ex illis patet quod ecclesia illa in principio suo fuerit ex bono amoris in Dominum plena sapientia, nam "caput" ejus, quod supremum, significat sapientiam, et "aurum" bonum amoris in Dominum: quod ultimus status illius ecclesiae futurus sit absque omni bono amoris et absque omni sapientia, significatur per quod "digiti pedum ejus essent ex parte ferrum, et ex parte argilla"; nam haec ita interpretatur Daniel,

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (vers. 43):

"semen hominis" significat Divinum Verum, ita verum Verbi; et per hoc non fit cohaerentia, quia id in fine ecclesiae falsificatur per applicationem ad cultum hominum. Interitus ecclesiae istius describitur per quod "Lapis contriverit omnia statuae"; per "Lapidem" significatur Divinum Verum, et per "Petram" in quam factus est Lapis, significatur Dominus quoad illud; interitus ejus est ultimum judicium. Nova ecclesia, quae tunc a Domino instaurabitur, describitur per haec,

"Surgere faciet Deus caelorum regnum quod in saecula non peribit, ac regnum Ipsius populo alii non permittetur; conteret et consumet omnia illa regna, ipsum autem stabit in saecula" (vers. 44):

per "regnum" hic et alibi in Verbo significatur ecclesia; similiter per "hominem", In cujus forma fuit statua.

[6] Ecclesia quae postea fit Babylonia, etiam describitur per "arborem" visam regi Nebuchadnezari in somnio, apud Danielem,

"Videns fui, cum ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus magna: crevit arbor et robusta facta est, ut altitudo ejus pertigerit usque ad caelum, et prospectus ejus usque ad finem omnis terrae; folium ejus pulchrum, et flos ejus multus, sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, et ex ea alebatur omnis caro. .... Sed ecce vigil et sanctus de caelo descendit, clamans ex viribus, .. sic dicens: Excidite arborem, et amputate ramos ejus, et dispergite florem ejus; fugiat bestia a sub ea, et aves a ramis ejus; verum stirpem radicum ejus in terra relinquite, et in vinculo ferri et aeris, in herba agri, et in rore caelorum tingatur, et cum bestia pars ejus in gramine terrae; cor ejus ab homine mutabunt, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora transibunt super eum; .... usque dum noverint viventes quod Dominus altissimus in regno hominis" (4:7-14 [B.A. 10-17]):

quod Rex Nebuchadnezar, proinde Babel, per arborem illam et per omnia ejus, intelligatur, apertis verbis dicitur (vers. 17, 18, 19 [B.A. 20, 21, 22]); et quod regi contigerint illa quae audita sunt, nempe quod "expulsus sit ab homine", "cum bestia agri habitaverit", "herbam sicut boves comederit, usque dum septem tempora transiverunt", constat a versibus 29, 30, 31 [B.A. 32, 33, 34), illius capitis: quod haec illi evenerint propter amorem sui et fastum dominii sui, constat ab his illius verbis,

"Nonne haec est Babel magna, quam ego aedificavi in domum regni, per robur fortitudinis meae, et in gloriam honoris mei?" (vers. 27 [B.A. 30]):

et postea cum restitutus est,

"Ego Nebuchadnezar ... honorans Regem caelorum, cujus omnia opera veritas, et viae Ipsius judicium; et qui ambulant in superbia, potest humiliare" (vers. 34 [B.A. 37]):

per statum illum Nebuchadnezaris describitur status illorum post mortem qui se sicut dii super omnia ecclesiae extollunt; quod nempe "expellantur ab homine", hoc est, quod non quoad intellectum sint sicut homines amplius; quod "fiant bestiae, et gramen sicut boves comedant", et quod "crines eorum sicut aquilarum crescant, et ungues eorum sicut avium", per quae significatur quod prorsus sensuales sint, quod loco intelligentiae illis sit fatuitas, ac loco sapientiae insania; "comedere gramen", "crinem sicut aquilarum, et ungues sicut avium habere", significat sensuales fieri.

[7] Status successivi ecclesiae, quae demum fit Babylonia, etiam describitur per "quatuor bestias ascendentes ex mari", apud Danielem,

Visum est ei quod quatuor bestiae ascenderint e mari; "prima sicut alae aquilae illi, ... sed evulsae sunt alae ejus, et sublata est e terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Dein .. bestia alia secunda similis urso, et ad latus unum erexit se, .. tres costae in ore ejus inter dentes ejus, insuper sic dicentes ei, Surge, comede carnem multam. Post haec, ... ecce alia sicut pardus, cui alae quatuor quales avibus, super tergo ..", et ei "quatuor capita; et dominium datum illi est. Postea .... bestia quarta terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, et reliquum pedibus suis conculcavit" (7:3-7):

quod per has "bestias" etiam successivi status ecclesiae a primo usque ad ultimum ejus descripti sint, videatur supra (n. 316, 556, 650, 780, 781): quod in primo statu fuerint in veris, et inde in intelligentia, significatur per "leonem cui alae aquilae", et qui postea apparuit "sicut homo, et ei cor hominis datum." Quod in ultimo statu sint in omnis generis falsis ex malo, significatur per "quartam bestiam, quae terribilis, comedit et contrivit, ac reliquum pedibus suis conculcavit"; de qua bestia plura dicuntur, vers. 23-25.

[8] Quod tunc ecclesia illa, quae facta Babylonia, destruetur, et nova ecclesia, quae Dominum colet, instaurabitur, intelligitur per haec ibi,

"Videns fui, ... et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis: .... Huic datum est dominium, .. gloria, et regnum, ut omnes populi, gentes et linguae Illum colerent; dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit. .... Et regnum et dominium, et majestas regnorum sub omnibus caelis, dabitur populo sanctorum altissimorum, cujus regnum regnum saeculi, et omnia dominia colent Ipsum, et obedient" (vers. 13, 14, 27):

per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et quoad Verbum; quod ab Ipso ecclesia instauranda sit quae Ipsum colet, intelligitur per quod Ipsi datum sit dominium, et gloria et regnum", quod "dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit"; et ecclesia ab Ipso instauranda intelligitur per "regnum datum populo sanctorum." Quod hoc futurum sit quando ecclesia facta est Babylonia, hoc est, ita devastata ut non amplius aliquod bonum nec verum ibi supersit, est quia tunc finis ejus est; ita quando non aliqua ibi ecclesia amplius: hic finis per "finem Babyloniae" intelligitur: non quod cultus illorum idololatricus in mundo, cum ipsis, destruendus sit, hic enim permansurus; verum non ut cultus alicujus ecclesiae, sed ut cultus paganismi; quare etiam iidem post mortem inter paganos veniunt, et non amplius inter Christianos. Ex illis autem, qui non Papam, nec sanctos et sculptilia, adoraverunt, sed Dominum, nova ecclesia a Domino colligitur.

[9] Idololatria Babylonica describitur apud Danielem,

Per statuam altam quam Rex Nebuchadnezar erexit, et de qua edixit ut omnes prociderent et adorarent illam, et quod qui id non facerent, projicerentur in medium fornacis ignis ardentis (3:1-7).

Eadem etiam describitur apud eundem,

Per statutum quod Darius Medus edixit, quod non peteret quis petitionem ab aliquo deo aut aliquo homine, nisi a rege; et quod qui a deo aut ab homine intra triginta dies aliquid petierit, conjiceretur in foveam leonum (6:8-10 [B.A. 7-9]):

per haec describitur Babel seu Babylonia quoad dominium super sancta, et quoad arrogationem Divinae potestatis; et exitium illorum describitur per quod omnes illi qui persuaserunt Dario ad faciendum statutum illud, conjecti sint in foveam leonum et devorati.

[10] Describitur etiam Babel apud Danielem,

Per quod Belschazar rex, magnates ejus, uxores ejus, et pellices ejus, biberint vinum ex vasis auri et argenti quae eduxerat Nebuchadnezar pater ejus e templo Hierosolymae, et quod simul laudaverint deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, et quod tunc scriptura in pariete ei apparuerit: post quam rex illa nocte occisus est (5:1 ad fin. ):

per haec repraesentabatur et inde significabatur profanatio sanctorum ecclesiae ab illis qui e Babylonia sunt, ac dominium usque in caelum extendunt; nam dicitur,

"Supra Dominum caelorum exaltasti te, dum vasa domus Ipsius adduxerunt ante te" (vers. 23).

Ex his apud Danielem constare potest quod per "Babyloniam" seu per "Babelem" in Verbo intelligatur amor dominii super orbem terrarum, tum super caelum, et super Ipsum Dominum; et quod ecclesia Domini successive fiat Babylonia; et quod sicut fit Babylonia, ita quoad omne bonum amoris et quoad omne verum fidei devastetur, et quod id sit finis ejus, nempe, quod non amplius sit ecclesia; et dum amplius non est ecclesia, adnumeratur gentibus idololatricis; praeter illos qui Dominum adorant, sanctum habent Verbum, et instructionem ex illo admittunt.

[11] Babel seu Babylonia etiam describitur apud Esaiam,

"Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, ut ponat eos super terram eorum. .... Fiet in die quo quietem daturus est Jehovah tibi a dolore tuo, .... ut enunties hanc parabolam de rege Babelis: ... Quomodo cessavit exactor, cessavit auri cupido; confregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium": unde "quiescit, quieta est omnis terra, insonuerunt jubilo; etiam quercus gaudent propter te, cedri Libani, Ex quo tu occubuisti, non ascendit caesor super nos. Infernus inferius commotus est propter te, obviam veniendo tibi; excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae; surgere fecit e thronis eorum omnes reges gentium; omnes respondent et dicunt ad te, Etiamne tu infirmatus es sicut nos? nobis assimilatus es? Demissa est in infernum magnificentia tua, tumultus nabliorum tuorum; sub te substratus est vermis, et contegentes te vermiculus. Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, fili aurorae, excisus es in terram, infirmatus es infra gentes: atqui tu dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, supra stellas" caeli "exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam supra excelsa nubis, similis fiam Altissimo: verum enim vero ad infernum demissus es, ad latera foveae. Videntes te considerant te, Num hic est vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit? .... Tu projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum. Non adunaberis cum illis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, non nominabitur in aeternum semen malitiosorum. Parate filiis ejus mactationem, ob iniquitatem patrum eorum, ut non resurgant et possideant terram, ac impleantur facies terrae urbibus. Surgam enim contra eos, dictum Jehovae Zebaoth, et exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem. ... Ponam te in hereditatem anatariae, et stagna aquarum, et everram eam scopis perdendo. .... Et frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo illum" (14:1-25):

haec omnia dicta sunt de Babele, et non de aliquo diabolo qui creatus lucis angelus, et rebellis factus dejectus est in infernum, et ex primaevo suo statu vocatus est "Lucifer, filius aurorae": quod Babel hic describatur, constat a versu 4, et a versu 22 hujus capitis, ubi Rex Babelis, et Babel nominatur; dicitur enim "Enunties hanc parabolam de rege Babelis"; et postea, "Exscindam Babeli nomen et residuum." Sciendum est quod in Verbo per "regem" simile significetur quod per "regnum" ejus: quod Babel dicatur "Lucifer, filius aurorae", est quia, ut supra dictum est, Babel in principio est ecclesia quae in zelo pro Domino, pro bono amoris et pro veris fidei, tametsi intus in zelo pastorum ejus latet ignis dominandi per sancta ecclesiae super omnes quos sibi possunt subjicere; inde est quod Babel dicatur "Lucifer, filius aurorae"; propterea etiam vocatur

"Rex regum", in cujus manum data sunt omnia:

et quoque vocatur

"Caput statuae, quod erat aurum" (Daniel 2:37, 38):

tum etiam

"Arbor in medio terrae, altitudine magna" (Daniel 4:7, 19 [B.A. 10, 22]).

[12] Babel in initio etiam intellecta est per

Leonem, cui alae aquilae, et qui dein apparuit sicut homo, et ei cor hominis datum (Daniel 7:4);

et vocatur

Ornamentum regnorum, et decus magnificentiae Chaldaeorum" (Esaias 13:19):

et memoratur inter

Cognoscentes Jehovam (Psalmuss 87:4).

Quia nunc per "Babelem" in initio significatur talis ecclesia, ideo rex Babelis hic vocatur "Lucifer, filius aurorae"; "Lucifer" ex luce veri tunc, et "filius aurorae" ex initiamento lucis seu diei; nam "aurora" est ecclesia in suo initio. Sed usque in eo capite describitur ecclesia illa quoad statum ejus in fine, quando facta est "Babylon meretrix", qui status ejus est quando non amplius aliquod bonum amoris, nec aliquod verum fidei, superest: hic status ejus est, qui intelligitur per exitium et per damnationem ejus ad infernum; destructio illorum in mundo non alia est, quam quod post mortem sit infernum illis qui sibi Divinam potestatem arrogaverunt, et illam exercuerunt, et ob illum finem populos terrae tenuerunt in densa caligine aut caecitate, et in cultu idololatrico, imprimis qui homines a cultu Domini abduxerunt.

[13] Quoniam haec sunt quae in capite illo describuntur, velim illa quae inde allata sunt breviter explicare. "Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, ut ponat illum super terram eorum", significat novam ecclesiam post finem Babyloniae a Domino instaurandam: "in die illo enuntiabis parabolam hanc de rege Babelis, et dices, Quomodo cessavit exactor, cessavit auri cupido", significat liberationem a captivitate et servitute spirituali, in qua fuerunt qui sub dominio illius: "confregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium", significat quod non amplius aliqua potentia illis per vera ex bono, quia in meris falsis ex malo sunt; haec impotentia est illis in mundo spirituali: "quieta est omnis terra, insonuerunt jubilo, etiam quercus gaudent propter te, cedri Libani, Ex quo tu occubuisti, non ascendet caesor super nos", significat quod illi qui in cognitionibus boni et veri sunt non amplius infestentur ab illis; "terra" est nova ecclesia quae ab illis quieta erit, "quercus" et "cedri Libani" sunt cognitiones boni et veri in sensu externo et interno, "non ascendet caesor" est quod non amplius infestatio: "infernus inferius commotus est propter te, obviam veniendo tibi, excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae, surgere fecit e throno eorum omnes reges gentium", significat jucundum vindictae illorum qui in inferno sunt: "omnes respondent et dicunt, Etiamne tu infirmatus es sicut nos? nobis assimilatus es? et demissa est in infernum magnificentia tua, tumultus nabliorum tuorum", significant jucundum illud ex eo, quod illis similis factus sit, et quod similiter in falsis mali: "quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, fili aurorae, excisus es in terram, infirmatus es infra gentes", significant subsannationem quod talis factus sit, tametsi in principio fuerat in caelo, quia in bono amoris et in veris fidei; haec ab illis qui in inferno dicta sunt, quia illis qui ibi sunt nihil jucundius est quam ut possint aliquem e caelo detrahere, et per falsa mali perdere: "atque tu dixisti in corde tuo, Supra stellas caeli exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis, ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo", sunt quoque verba subsannationis super fastum dominii eorum, quod usque in caelum extendunt, et Divinam sibi potestatem arrogant, et sic omnia caeli et omnia ecclesiae suo arbitrio subjiciunt, ob finem ut colantur et adorentur sicut dii; "mons conventus ad latera septentrionis" est ubi est ascensus in caelos; "super stellas et super excelsa nubis" est super Divinum Verum ("stellae" sunt cognitiones boni et veri, "excelsa nubis" sunt vera interiora Verbi): "verumtamen ad infernum demissus es, ad latera foveae, videntes te considerant te, Num hic est vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?" est continuatio subsannationis illorum qui in inferno sunt, et quoque gloriationis inde quod e caelo dejectus sit; "latera foveae" sunt loca in inferno ubi mere falsa mali sunt; per "terram", "regna" et "orbem" significatur ecclesia, et per "urbes" significantur doctrinalia: "tu projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum", significant statum damnationis illorum; "vestimentum occisorum", "confossi gladio", et "cadaver conculcatum" significant damnationem profanationis veri: "non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, non nominabitur in aeternum semen malitiosorum", significant damnationem graviorem quam reliquorum, quia omnia ecclesiae exstinxerat: "parate filiis ejus mactationem ob iniquitatem patrum illorum, ut non resurgant, possideant terram, ac impleantur facies terrae urbibus" significant exitium illorum in aeternum: "exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem", significant exitium totale, quia nihil boni et veri illis amplius est: "ponam te in hereditatem anatariae, et stagna aquarum, et everram eam scopis perdendo", significant falsum infernale per destructionem veri: "frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo eum", significat quod in nova ecclesia non aliquae ratiocinationes ex falsis contra vera et bona existent. Praeterea illa quae in hoc capite sunt particularius explicata videantur in aliis locis hujus Libri (ut (supra, ) n. 208(b), 223(b), 304 (d, g), 331(b), 386(b), 405(e), 539(b), 589, 594(d), 608(a), 659(e), 687(b), 697(e), 724(e), 727(b), 730(b), 741(d), 768(e), 811(d).

[14] Apud eundem,

"Sic erit Babel, ornamentum regnorum et decus magnificentiae Chaldaeorum, sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha; non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem, ita ut non moretur ibi Arabs, et pastores non faciant cubare; sed cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et saltabunt ibi satyri: respondebunt etiam ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus: propinquum est tempus ejus, ut veniat, et dies ejus non extrahetur" (13:19-22):

agitur in toto hoc capite de devastatione totali omnium boni et omnium veri ecclesiae apud illos qui e Babylonia sunt; per "Sic erit Babel", intelligitur in sensu litterae urbs magna Babel vocata, sed per illam in sensu spirituali intelligitur ecclesia quae facta est Babylonia: Babel vocatur "ornamentum regnorum, et decus magnificentiae Chaldaeorum", ex sapientia illius ecclesiae in principio ejus, ut prius dictum est; in genere autem per "Babelem" seu "Babyloniam" intelligitur ecclesia in qua omnia bona amoris destructa et demum profanata sunt, et per "Chaldaeam" ecclesia in qua omnia vera fidei destructa et demum profanata sunt; inde est quod dicatur "eversio Dei, Sodoma et Gomorrha"; "Sodoma" etiam significat destructionem omnis boni per amorem sui, et "Gomorrha" destructionem omnis veri inde: "non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem", significat destructionem ejus in aeternum; "non habitari in aeternum" spectat destructionem boni, et "non incoli in generationem et generationem" spectat destructionem veri; nam qui bonum et verum destruunt, et postea loco illorum amplectuntur malum et falsum, non possunt reformari; aliter illi qui in malis et falsis sunt, et non bonum et verum destruxerunt, ut sunt gentes quae ignorant bonum et verum: "non morabitur ibi Arabs, et pastores non cubare facient", significat quod ecclesia tale desertum fiet; "Arabs" est qui in deserto vivit, sed quia ibi non seges aut fructus, non moratur ibi; simile fit cum grege pastorum, quando non datur pascuum: "cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus ochim", significat falsa et mala infernalia, quae illis; "tziim" sunt falsa infernalia, "ochim" sunt mala infernalia, "domus" est mens eorum qui tales sunt: "cubabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi", significat quod ibi falsificata vera et adulterata bona; falsificata vera sunt "filiae noctuae", adulterata bona sunt "satyri", "saltare" est gaudium ex amore spurco qui bonum amoris adulteravit: "respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum", significat illa adulterata et falsificata in doctrinis illorum.

[15] Describitur Babel similiter in aliis locis apud Prophetas:

– Ut apud Jeremiam,

Gladie, contra Babelem; "gladie, contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ut exarescant, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur; ideo habitabunt tziim cum ijim, et habitabunt in ea filiae noctuae; non sedebit amplius in aeternum, nec inhabitabit usque in generationem et generationem: juxta eversionem Dei, Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ... non habitabit ibi vir, neque commorabitur in ea filius hominis" (50:35, 37-40).

Apud eundem,

"Fugite e medio Babelis, et eripite vir animam suam, ne exscindamini ob iniquitatem ejus: .... calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram, de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes: subito cecidit Babel, et confracta est. .... Ecce Ego contra te, mons perdens, dictum Jehovae, perdens universam terram: et extendam manum meam contra te, ut devolvant te de petris, et dem te in montem combustionis: nec sumant de te lapidem pro angulo. .... Erit Babel in acervos, habitaculum draconum, stuporem et sibilum, nec habitator" (51:6-8, 25, 26, 37).

Apud Esaiam,

"Jam audi" Babel "sedens secure, dicens in corde suo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atque venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, plene venient super te, propter multitudinem praestigiarum tuarum, ob magnitudinem incantationum tuarum plurimam: confisa enim es in malitia tua, (dixisti, ) Non videns Me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea: ideo veniet super te malum, quod non scies deprecari, et cadet super te calamitas, quam non poteris expiare; et veniet super te subito devastatio, non scies" (47:8-11):

ita describitur destructio Babelis non solum ibi, sed etiam In toto capite 47 apud Esaiam; ac in toto capite 50 et in toto capite 51 apud Jeremiam; tum cap. 21:8, 9, apud Esaiam; Psalmuss 137:1, 8, 9, apud Davidem. Etiam adulteratio boni et falsificatio veri a Judaeis describitur per scortationes illorum in Aegypto, et dein cum filiis Aschuris, et demum cum filiis Babelis et cum Chaldaeis (Ezech. cap. 16:1 ad finem; et cap. 23:1 ad finem): et per "scortationem in Aegypto" intelligitur falsificatio veri ex naturali homine, quae fit per fallacias, apparentias et scientifica; per "scortationem eorum cum filiis Aschuris" significatur falsificatio veri ex rationali homine, quae fit per ratiocinationes et per sophistica ex fallaciis, apparentiis et scientificis; per "scortationem eorum cum filiis Babelis et cum Chaldaeis" significatur adulteratio boni et profanatio veri.

[16] Quando itaque filii Israelis prorsus recesserunt a statutis quae erant repraesentativa spiritualium ecclesiae, per quae illis communicatio fuit cum caelo, tunc omnes dati sunt in manus regis Assyriae, non enim amplius apud illos fuit aliqua ecclesia repraesentativa, et inde nec aliqua communicatio cum caelo. De praevaricationibus illorum, et de transportatione illorum a rege Assyriae in urbes ejus, et quoque in Babelem, videatur 2 Regnum 17:1 ad fin. Simile factum est cum Judaeis; illi postquam ita adulteraverunt et profanaverunt omnia statuta, judicia et leges, quae repraesentabant bonum amoris et verum fidei, ut nihil boni et veri amplius superesset, et cum inde ecclesia illorum facta est Babylonia, tunc dati sunt in manum Nebuchadnezaris regis Babelis; non modo reges et principes eorum, et universus populus, sed etiam omnes thesauri domus Jehovae, et postea omnia vasa aurea ejus, et insuper ipsum templum combustum est (De quibus videatur 2 Regnum 24:1-20; 25:1-26: et praeterea Esaias 20:17, 18; Esaias 39:6, 7; Jeremias 20:4, 5; 21:4-10; 25:1-12; 27:6-22; 28:1-16; 29:1-21; 32:1-5; 34:1-7, 18-22; 35:11; 38:17-23; 39:2-18; 41:1-12; 52:1 ad finem). Transgressiones eorum fuerunt,

Quod Hierosolymam impleverint sanguine innocente (2 Regnum 24:4);

Quod suffiverint Baali, libaverint libamina diis aliis, quod posuerint abominationes in domo Jehovae, aedificaverint excelsa Baali, in valle Hinnomi traduxerint filios et filias suas Molecho (Jeremias 32:29-30):

per quae omnia significatur profanatio sanctorum ecclesiae; qualis profanatio etiam significatur per "Babelem": quare ne terra, per quam significabatur ecclesia, ab illis amplius profanaretur, et quoque ut Babel inde repraesentationem suam plene indueret, dictum fuit illis a Jeremia ut se sponte darent in manus regis Babelis, et qui se non darent, sed remanerent in terra, morerentur gladio, fame, et peste (Jeremias 25:1-11).

[17] Verum quoniam Dominus in illa gente nasceretur, ac Se manifestaret ubi tunc fuit ecclesia, et ubi Ipsius Verbum, ideo gens illa post septuaginta annorum captivitatem a Babele reducta fuit, et templum reaedificatum est; sed usque non alia ecclesia quam similis ecclesiae quae vocatur "Babylonia", apud illos permansit, ut constare potest ex pluribus quae Ipse Dominus de gente illa locutus est, et quomodo Ipsum receperunt; quare Hierosolyma denuo destructa est, et templum igne combustum.

[18] In genere sciendum est quod omnis ecclesia in principio sit sicut virgo, sed progressu temporis fiat meretrix; per gradus enim intrat in vitam mali, et inde amplectitur doctrinam falsi, sicut per gradus incipit amare semet et mundum; et tunc ab ecclesia fit vel Babylonia vel Philisthaea; Babylonia ab illis qui se super omnia amant, et Philisthaea ab illis qui mundum super omnia amant; nam sicut illi bini amores crescunt, ita homines ecclesiae adulterant et falsificant bona et vera Verbi, quod est a virgine fieri meretrix.

[19] Quod ecclesia prima post diluvium etiam Babylonia facta fuisset, nisi Dominus per dispersionem religionis illorum conatum impedivisset, repraesentatur et significatur per "turrim quae pertingeret usque in caelum", quam posteri Noachi ingressi sunt aedificare (de qua, cap. 11:1-9 Geneseos; quae singillatim explicata sunt in Arcanis Caelestibus, a n. 1283 ad 1328). Postquam ex Verbo ostensum est quid per "Babelem" seu "Babyloniam" in genere et in specie significatur, accincti transire possumus ad explicandum illa quae in hoc et in sequente capite de Babylonia et de ejus exitio praedicta sunt.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 608

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

608. [Vers. 6.] "Et juravit per Viventem in saecula saeculorum." - Quod significet veritatem ex Divino suo, constat ex significatione "jurare", quod sit asseveratio et confirmatio, et cum de Domino, quod sit veritas (de qua sequitur); et ex significatione "per Viventem in saecula saeculorum", quod sit Divinum ab aeterno, quod solum vivit, et ex quo omnibus in universo tam angelis quam hominibus vita. (Quod hoc significetur per "Viventem in saecula saeculorum", videatur supra, n. 289, 291, 349 [a, b] .) Quod "jurare" significet asseverationem et confirmationem, hic autem veritatem, quia ab "angelo", per quem intelligitur Dominus, constare potest ex eo, quod jurare sit asseverare et confirmare quod ita sit, et cum a Domino, quod sit Divina Veritas: juramenta enim fiunt solum ab illis qui non interius in ipsa veritate sunt; hoc est, ab illis qui non interiores sed solum exteriores homines sunt; inde nec fiunt usquam ab angelis, minus itaque a Domino; sed quod in Verbo dicatur quod juret, et quod concessum fuerit filiis Israelis jurare per Deum, est quia solum exteriores homines fuerunt, et quia asseveratio et confirmatio interni hominis, dum in externum, cadit in jurare: et in Ecclesia Israelitica omnia erant externa, quae repraesentabant et significabant interna; simile etiam est Verbum in sensu litterae. Inde constare potest quod per quod "angelus juraverit per Viventem in saecula saeculorum", non intelligendum sit quod ita juraverit, sed quod in se dixerit quod veritas sit, et quod hoc in sphaeram naturalem delapsum secundum correspondentias conversum sit in jurare.

[2] Nunc quia jurare est solum externum correspondens confirmationi, quae est mentis interni hominis, et inde significat illam, ideo in Verbo Veteris Testamenti dicitur quod liceat jurare per Deum, immo quod Ipse Deus juraverit: quod id significet confirmationem, asseverationem, et simpliciter veritatem, seu quod verum sit, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Juravit Jehovah per dextram, et per brachium roboris" (Esaiam 62:8);

apud Jeremiam,

"Juravit Jehovah Zebaoth par animam suam" (51:14; Amos 6:8);

apud Amos,

"Juravit Dominus Jehovih per sanctitatem suam" (4:2);

apud eundem,

"Juravit Jehovah per excellentiam Jacobi" (8:7):

apud Jeremiam,

"Ecce Ego juravi per nomen meum magnum" (44:26):

quod Jehovah dicatur juravisse per "dextram suam", per "animam suam", per "sanctitatem suam", et per "nomen suum", significat per Divinam Veritatem; nam per "dextram Jehovae", per "brachium roboris Ipsius", per "sanctitatem", per "nomen", et per "animam Ipsius", intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ita Divinum Verum procedens a Domino; similiter per "excellentiam Jacobi", nam per "fortem Jacobi" intelligitur etiam Dominus quoad Divinum Verum.

[3] Quod "jurare", cum a Jehovah, significet confirmationem a Se seu ex suo Divino, patet apud Esaiam,

"Per Me juravi, exivit ex ore meo Verbum, quod non revocabitur" (45:23);

et apud Jeremiam,

"Per Me juravi quod in desolatione futura sit domus haec" (22:5).

Quia per "jurare", cum a Jehovah, significatur Divina Veritas, ideo dicitur apud Davidem,

"Juravit Jehovah Davidi veritatem, e qua Se non 1 subducit" (Psalmuss 132:11).

[4] Jehovah Deus seu Dominus nunquam jurat, non enim convenit Ipsi Deo seu Divinae Veritati jurare; at cum Deus seu Divina Veritas vult aliquid coram hominibus confirmatum habere, tunc illa confirmatio, in sphaeram naturalem delapsa, in juramentum seu in juramenti formulam in mundo solennem cadit: inde patet quod tametsi Deus nusquam jurat, usque in Verbi sensu litterae, qui sensus est naturalis, dicatur quod juret. Hoc itaque significatur per "jurare", cum de Jehovah seu Domino, in locis praecedentibus, et quoque in his sequentibus:

- Apud Esaiam,

"Juravit Jehovah Zebaoth dicendo, Si non quemadmodum cogitavi, ita futurum est" (14:24);

apud Davidem,

"Pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo:.... Domine, jurasti Davidi in veritate" (Psalmuss 89:4, 36, 50 [B.A. 3, 35, 49]);

apud eundem,

"Juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum" (Psalmuss 110:4);

apud Ezechielem,

"Juravi tibi, et inii foedus [tecum] , .... ut esses Mihi" (16:8);

apud Davidem,

"Quibus juravi in ira mea" (Psalmuss 95:11);

apud Esaiam,

"Juravi non transituras aquas Noachi amplius super terram" (54:9);

apud Lucam,

"Ad recordandum foederis sancti sui, juramenti quod juravit Abrahamo patri nostro" (1:72, 73);

apud Davidem,

"Memor fuit foederis sui.... quod excidit cum Abrahamo, et juramenti sui cum Isaco" (Ps. 105 [8,] 9, 9);

apud Jeremiam,

"Ut stabiliam juramentum quod juravi patribus vestris" (11:5; 32:22);

[apud Mosen, ]

"Terra... quam juravi daturum patribus vestris" (Deuteronomius 1:35; 10:11; 11:9, 21; 26:3, 15; 31:20; 34:4).

[5] Ex his constare potest quid intelligitur per quod "angelus sustulerit manum suam ad caelum, et juraverit per Viventem in saecula saeculorum"; similiter ut apud Danielem,

"Audivi Virum indutum linteis, quod sustulerit dextram suam et sinistram suam ad caelos, et juraverit per Viventem in saecula saeculorum" (12:7);

quod nempe sit contestatio coram angelis de statu ecclesiae, quod Divina Veritas esset quae sequitur.

[6] Quoniam ecclesia apud filios Israelis instituta fuit ecclesia repraesentativa, in qua omnia quae mandata fuerunt erant naturalia quae repraesentabant et significabant spiritualia, ideo filiis Israelis, apud quos illa ecclesia erat, concessum fuit jurare per Jehovam et per nomen Ipsius, tum per sancta ecclesiae; per quod repraesentabatur et inde significabatur confirmatio interna, et quoque veritas; ut constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Qui benedicit sibi in terra, benedicat sibi in Deo veritatis; et qui jurat in terra, juret in Deo veritatis" (65:16);

apud Jeremiam,

"Jura per vivum Jehovam in veritate, in judicio et in justitia" (4:2);

apud Mosen,

"Jehovam Deum tuum timebis, Illi servies, et in nomine Ipsius jurabis" (Deuteronomius 6:13; 10:20);

apud Esaiam,

"In die illo erunt quinque civitates in terra Aegypti, ... jurantes Jehovae Zebaoth" ( 2 19:18);

apud Jeremiam,

"Si discendo discent vias populi mei, ad jurandum per nomen meum, Vivus Jehovah (12:16);

apud Davidem,

"Gloriabitur omnis jurans per" Deum, "et obturabitur os loquentium mendacium" (Psalmuss 63:12 [B.A. Psalmuss 63bbccc11]);

"jurare per Deum" hic significat loqui veritatem; nam sequitur, "Obturabitur os loquentium mendacium."

(Quod juraverint per Deum, videatur etiam Genesis 21:23, 24, 31; Joshua 2:12; 9:20; Judicum 21:7:1 Regnum 1:17.)

[7] Quoniam concessum fuit antiquis jurare per Jehovam Deum, ideo sequitur quod enorme malum fuerit jurare falso seu in mendacium, ut patet ex his locis:

- Apud Malachiam,

"Ero testis contra praestigiatores, et contra adulteros, et contra jurantes falso" (3:5);

apud Mosen,

"Non jurabis per nomen meum mendacium, ut profanes nomen Dei tui": et, "Ne sumas nomen Dei tui in vanum" ( 3 Leviticus 19:12; Deuteronomius 5:11; Exodus 20:7; Sacharia 5:4);

apud Jeremiam,

"Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte.... num sint qui per vivum Jehovam dixerint, utique per mendacium jurant:.... filii tui 4 destruxerunt Me, et juraverunt per non Deum" (5:1, 2, 7);

apud Hoscheam,

"Israel, ... ne juretis, Vivit Jehovah" (4:15);

apud Zephaniam,

"Exscindam.... jurantes per Jehovam, et jurantes per Regem suum, et recedentes a post Jehovam" (1 [4,] 5, 6);

apud Sachariam,

"Non juramentum mendacii amate" (8:17);

apud Esaiam,

"Audite domus Jacobi, .... qui jurant per nomen Jehovae, .... non in veritate, neque in justitia" (48:1);

apud Davidem,

"Mundus manibus et purus corde non effert ad vanitatem animam suam, et non jurat cum dolo" (Psalmuss 24:4).

[8] Ex his constare potest quod antiquis, qui in ecclesiae repraesentativis et significativis fuerunt, concessum fuerit jurare per Jehovam Deum ut testarentur veritatem, et quod sic per juramentum illud significatum sit quod cogitent verum et velint bonum: imprimis id concessum fuit filiis Jacobi, quoniam illi prorsus externi et naturales homines fuerunt, et non interni et spirituales; et mere externi seu naturales homines volunt veritatem confirmatam et contestatam habere per juramenta; interni autem seu spirituales homines id nolunt, immo aversantur juramenta et horrent ad illa, praecipue ad illa quae fiunt per Deum et per sancta caeli et ecclesiae, contenti quod dicant et quod dicatur hoc verum esse vel ita esse.

[9] Quoniam jurare non est interni seu spiritualis hominis, ac Dominus, cum in mundum venit, docuit internos seu spirituales esse, et ob illum finem, postquam abrogavit externa ecclesiae, et aperuit interna ejus, ideo etiam prohibuit jurare per Deum et per sancta caeli et ecclesiae; ut constare potest ex his Domini verbis, apud Matthaeum,

"Audivistis quod dictum sit, Non jurabis, solves vero Domino juramentum tuum: Ego vero dico vobis, non jurabis omnino; neque per caelum quia thronus Dei est, neque per terram quia scabellum pedum Ipsius est, neque per Hierosolymam quia urbs est magni Regis; neque jurabis per caput tuum, quia non potes unum pilum album vel nigrum facere" (5:33-37);

memorantur ibi sancta, per quae non jurandum est; nempe "caelum", "terra", "Hierosolyma" et "caput"; et per "caelum" intelligitur caelum angelicum, quare vocatur "thronus Dei"; (quod per "thronum Dei" intelligatur id caelum, videatur supra, n. 253, 462, 477) per "terram" intelligitur ecclesia (videatur supra, n. 29, 304, 413, 417); quare vocatur "scabellum pedum Dei"; (quod "scabellum pendum Dei" etiam sit ecclesia, supra, n. 606); per "Hierosolymam" intelligitur doctrina ecclesiae, quare dicitur "urbs magni Dei"; (quod urbs sit doctrina, supra, n. 223): et per "caput" intelligitur intelligentia inde (supra, n. 553, 577 5 ) quare dicitur "Non potes unum pilum album vel nigrum facere" per quod significatur quod homo ex se nihil intelligere possit.

[10] Porro, apud eundem,

"Vae vobis, duces caeci, quia dicitis, Quicunque juraverit per templum, nihil est; quicunque vero juraverit per aurum templi, reus est: stulti et caeci, utrum enim majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum? Tum, Quicunque juraverit per altare, nihil est; quicunque vero juraverit per donum quod super illo est, reus est: stulti et caeci, utrum majus est, donum an altare quod sanctificat donum? Qui vero juraverit per altare, jurat per id et per omne id quod super illo est; et qui juraverit per templum, jurat per illud et per Ipsum qui habitat in illo; et qui jurat per caelum, jurat per thronum [Dei] , et per Ipsum qui sedet super illo" (23:16-22):

quod "non jurandum sit per templum et per altare" est quia jurare per illa erat jurare per Dominum, per caelum et per eccleSiam; nam per "templum" in supremo sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et in sensu respectivo caelum et ecclesia quoad illud, tum omnis cultus ex Divino Vero (videatur supra, n. 220); et per "altare" significatur Dominus quoad Divinum Bonum, et in sensu respectivo caelum et ecclesia quoad illud, tum omnis cultus ex Divino Bono (etiam supra, n. 391): et quia per Dominum intelliguntur omnia Divina quae procedunt ab Ipso, est enim Ipse in illis et illa sunt Ipsius, ideo qui jurat per Ipsum jurat per omnia Ipsius; similiter qui jurat per caelum et ecclesiam jurat per omnia sancta quae sunt caeli et ecclesiae, nam caelum est complexus et continens illorum, similiter ecclesia; ideo dicitur quod templum sit majus auro templi, quia templum sanctificat illud; et quod altare sit majus dono quod super illo, quia altare sanctificat illud.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232