4926. ‘Et dixit, Quid rupisti super te rupturam’: quod significet separationem ejus a bono apparenter, constat a significatione ‘rupturae’ quod sit infractio et perversio veri per separationem a bono, de qua sequitur; quod ‘rumpere rupturam’ hic sit avellere e manu dibaphum, patet, ita separare bonum, nam per ‘dibaphum’ significatur bonum, n. 4922; quod id apparenter, sequitur ex eo quia ita apparuit obstetrici, non enim erat is cui dibaphum, sed frater ejus per quem repraesentatur verum; de his videantur quae mox supra 1
ostensa sunt n. 4925, quod nempe bonum actualiter primogenitum sit, sed verum apparenter; illustrari 2
hoc adhuc potest ab usibus et membris in corpore humano: apparet sicut membra et organa prius sint, et quod eorum usus dein 3
, sistuntur enim illa prius coram oculo et quoque prius noscuntur quam usus; sed usque est usus prius quam membra et organa, sunt enim haec ex usibus, at 4
ita secundum usus formata, immo ipse usus format illa et adaptat illa sibi; nisi id foret, nusquam conspirarent omnia et singula apud hominem tam unanimiter ad unum; similiter se habet cum bono et vero; apparet sicut verum prius sit, sed est bonum, hoc format vera et adaptat illa sibi; quapropter vera in se spectata non aliud sunt quam bona formata, seu formae boni; vera etiam respective ad bonum se habent sicut viscera et sicut fibrae in corpore ad usus 5
, etiam bonum in se spectatum nec est nisi quam usus.
[2] Quod ‘ruptura’ significet infractionem in verum et perversionem ejus, per separationem a bono, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Davidem Horrea nostra plena, depromentia de cibo ad cibum; greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris, boves nostri onerati sunt, non est ruptura, Ps. 144:13, 14;
ibi agitur de Antiqua Ecclesia qualis fuit in sua adolescentia; ‘cibus quo horrea plena’ pro cibo spirituali, hoc est, vero et bono; ‘greges et boves’ pro bonis internis et externis; ‘non est ruptura’ pro quod verum non est infractum seu perruptum per separationem a bono:
[3] apud Amos, Erigam tentorium Davidis collapsum, et sepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, aedificabo juxta dies aeternitatis, 9:11;
ibi de Ecclesia quae in bono; ‘tentorium Davidis collapsum’ est bonum amoris et charitatis a Domino; quod ‘tentorium’ sit bonum illud, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 6
4128, 4391, 4599, et quod David sit Dominus, n. 1888; ‘sepire rupturas’ pro falsa emendare quae intrarunt per separationem veri a bono; ‘aedificare juxta dies aeternitatis’ pro juxta statum Ecclesiae antiquis temporibus; ille status et illud tempus in Verbo vocantur ‘dies aeternitatis’, et ‘dies saeculi’, et quoque ‘generationis et generationis’:
[4] apud Esaiam,
Aedificat ex te vastitates saeculi, fundamenta generationis et generationis [erigas], et dicatur tibi reparans rupturam, reducens semitas ad habitandum, 58:12;
ibi de Ecclesia ubi charitas et vita est essentiale; ‘reparare rupturam’ etiam pro emendare falsa quae irrepserunt per separationem boni a vero, omne falsum inde est; ‘reducere semitas ad habitandum’ pro vera quae sunt boni, ‘semitae’ enim seu viae sunt vera n. 627, 2333, et ‘habitare’ praedicatur de bono, n. 2268, 2451, 2712, 3613:
[5] apud eundem,
Rupturas urbs Davidis vidistis quod plurimae sint, et congregastis aquas piscinae inferioris, 22:9;
‘rupturae urbis Davidis’ pro falsis doctrinae; ‘aquae piscinae inferioris’ pro traditionibus per quas infractiones fecerunt in vera quae in Verbo, Matth. 15:1-6; Marcus 7:1-13 apud Ezechielem,
Non ascendistis in rupturas, nec sepivistis sepem pro domo Israelis, ut staretis in bello in die Jehovae,
13:5:
apud eundem,
Quaesivi ex illis virum sepientem sepem, et stantem in ruptura coram Me pro terra, ut non perderem eam, sed non inveni, 22:30;
‘stare in ruptura’ pro defendere et cavere ne irrumpant falsa:
apud Davidem,
Jehovah dixit, Perditurum populum, nisi Moses electus Ipsius stetisset in ruptura ante Ipsum, Ps. 106:23;
‘stare in ruptura’ etiam pro cavere ne falsa irrumpant, ‘Moses’ est Verbum, Praef. ad Gen. xviii et n. 4859 f. :
[6] apud Amos, Extrahent... posteritatem vestram hamis piscationis, per rupturas exibitis quisque 7
e regione sua, et dejicietis palatium, 4:2, 3;
‘per rupturas exire’ pro per falsa ex ratiociniis, ‘palatium’ est Verbum, proinde doctrinae verum quod ex bono. Et quia per ‘rupturas’ significatur 8
falsum quod existit per separationem boni a vero, etiam idem in sensu repraesentativo significatur per ‘firmare et reparare rupturas domus Jehovae’, 2 Reg. 12:6, 8, 9, 13 [KJV 2 Reg. 12:5, 7, 8, 12]; 22:5:
in libro 2 Samuelis,
Doluit Davidi, quod rupisset Jehovah rupturam in Uzzah; unde vocavit locum illam Perez Uzzah, 6:8;
ubi de Uzzah, qui 9
mortuus quia tetigit arcam; per ‘arcam’ repraesentabatur caelum, in supremo sensu Dominus, proinde Divinum Bonum; per ‘Uzzam’ autem repraesentabatur id quod ministrat, ita verum nam hoc ministrat bono; separatio illa significatur per ‘rupturam in Uzzah’.
Poznámky pod čarou: