圣经文本

 

Genesis第24章:15

学习

       

15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3043

学习本章节

  
/10837  
  

3043. ‘Et immunis es ab adjuratione mea’: quod significet liberum quod naturali homini, constat a significatione ‘servi’ de quo haec dicuntur, quod sit naturalis homo, n. 3019, et ex significatione ‘immunis esse si mulier non sequi velit’ quod sit in sensu proximo, quod in nulla obstrictione foret si affectio veri non separaretur; quod haec involvant liberum quod naturali homini, patet; affectio enim veri, de qua hic agitur, tum separatio, praedicatur in sensu interno de naturali homine; in sensu historico quidem est alia cohaerentia, sed in sensu interno est talis.

[2] De libero hominis videantur quae prius n. 892, 905, 1937, 1947, 2744, 2870-2893 dicta et ostensa sunt, ex quibus patet quomodo se res habet cum libero; liberum praedicatur de naturali homine, non autem ita de rationali, nam per rationalem in naturalem influit bonum in libero caelesti a Domino; naturalis homo est qui recipiet illud, utque recipiat et sic conjungatur caelesti libero quod influit per rationalem, relinquitur naturalis in libero; liberum enim est amoris seu affectionis; si non affectionem veri ex influente affectione boni recipit, nusquam naturalis homo conjungitur rationali; ita se habet apud hominem, qui quod per liberam a Domino reformetur, videatur n. 1937, 1947, 2876-2878, 2881.

[3] Quod Dominum attinet, Ipse quoque in libero reliquit Naturale cum Divinum fecit Rationale Suum quoad verum, hoc est, cum Divinum Verum adjunxit Divino Bono Rationalis, nam per viam communem voluit Humanum Suum Divinum facere; via communis est qualis est apud hominem qui reformatur et regeneratur; ipsa reformatio et regeneratio hominis est ideo imago quaedam; fit etiam homo per reformationem et regenerationem novus, inde vocatur ille e novo genitus, et e novo creatus, et quantum reformatus est, tantum in se quasi Divinum habet; sed illa est differentia quod Dominus Se Ipsum ex propria potentia Divinum fecerit; at homo ne hilum potest ex propria potentia sed ex Domino; quasi Divinum dicitur quia homo est solum recipiens vitae, Dominus autem quoad utramque Essentiam est ipsa vita, videatur n. 1954, 2021, 2658, 2706, 3001.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2658

学习本章节

  
/10837  
  

2658. ‘Quia non hereditabit filius ancillae hujus cum filio me cum Jishako’: quod significet quod rationale mere humanum cum Rationali ipso Divino non posset communem vitam habere, neque quo: verum neque quoad bonum, constat a significatione ‘hereditare’ quod sit habere vitam alterius, de qua mox; ex significatione 'filii ancilla quod sit rationale mere humanum quoad verum et quoad bonum de qua n. 2657; et ex significatione ‘filii mei, Jishaki’ quod sit Rationali Divinum quoad verum, quod est ‘filius meus’, et quoad bonum, quod est ‘Jishakus’, de qua n. 2623, 2630; quod ‘Jishakus’ sit Rationale Divinum quoad bonum, ex significatione ‘risus’, ex quo nominatus, quod sit affectio veri seu bonum veri, constat a vers. 6, 7, 7, n. 2640, 2641, 2643; inde patet quod ‘non hereditabit filius ancillae hujus cum filio meo, cum Jishako’ sit quod rationale mere humanum cum Rationali Divino non possit communem vitam habere neque quoad verum neque' quoad bonum: quod communem vitam habere nequeat, constat ex eo solo quod Divinum sit ipsa vita, et sic habeat vitam in Se Ipso; mere humanum autem est organum vitae, et sic non habet vitam in seipso;

[2] Humanum Domini cum Divinum factum, non amplius fuit organum vitae seu recipiens vitae, sed fuit ipsa vita, qualis Ipsius Jehovae; e ipsa conceptione a Jehovah hoc primum habuit, quod clare ab Ipsius Domini verbis patet, apud Johannem, Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere vitam in Seipso, 5:26;

Divinum Humanum est quod vocatur ‘Filius’, n. 1729, 2159, 2628:

apud eundem,

In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, 1:4:

apud eundem,

Dixit Jesus, Ego sum via, veritas, et vita, 14:6:

apud eundem,

Jesus dixit, Ego sum resurrectio et vita, qui credit in Me, etsi moriatur, vivet, 11:25:

apud eundem,

Panis Dei est, qui descendit e caelo, et vitam dat mundo, 6:33;

quod autem homo non sit vita, sed organum seu recipiens vitae, videatur n. 2021, et alibi passim; exinde evidens esse potest quod cum Dominus etiam quoad Humanum Jehovah factus, illud quod non vita erat in se, hoc est, quod mere humanum, ablegaretur; hoc significatur per quod ‘illius ancillae non hereditare posset cum filio Jishako’.

[3] Quod ‘hereditare’ in sensu interno, cum praedicatur de Domino, sit vitam habere Patris, ita in Se Ipso, et cum praedicatur de hominibus, quod sit vitam habere Domini, hoc est, vitam accipere a Domino, constat a pluribus locis Verbi; vitam habere in Se Ipso est ipsum Esse vitae, hoc est, Jehovah; vitam autem habere Domini, seu vitam accipere a Domino, est recipere Dominum amore et fide, et quia illi sunt in Domino et sunt Domini, vocantur ‘heredes et filii Ipsius’.

[4] In Verbo Veteris Testamenti praedicatur ‘hereditas’ tam de caelesti seu bono, quam de spirituali seu vero, sed usque unum exprimitur alia voce quam alterum; illam vocem interpretari licet per ‘possidere hereditario’, hanc autem per ‘hereditare’; illa etiam vox in lingua originali involvit possessionem, haec autem derivationem inde, sicut se habet caeleste ad spirituale, seu bonum ad verum; in hoc versu, ubi per ‘Jishakum’ repraesentatur Divinum Rationale seu Divinum Humanum Domini, est vox possessionis ex jure hereditario, quia Domini Divinum Humanum est solus possessor heres, ut quoque Ipse docet in parabola, Matth. 21:33, 37, 38; Marcus 12:7; Luc. 20:14, et passim declarat quod ‘omnia Patris, Ipsius sint’.

[5] Quod ‘hereditario possidere’ et ‘hereditare’ in Verbo, cum praedicatur de hominibus, significet vitam accipere a Domino, proinde vitam aeternam seu caelum 1 , nam illi soli caelum accipiunt qui vitam Domini recipiunt, constat 2 apud Johannem, Qui vicerit, hereditario accipiet omnia, et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius, Apoc. 21:7:

apud Matthaeum, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, ... propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, 19:29; 25:34; Marcus 10:17; Luc. 18:18;

hic caelum vocatur vita aeterna, alibi simpliciter vita, ut Matth. 18:8, 9; 19:17; Joh. 3:36; 5:24, 29, ex causa quia Dominus est ipsa vita, et qui Ipsius vitam accipit, is est in caelo:

[6] apud Davidem,

Deus salvabit Zionem, et aedificabit civitates Jehudae, habitabunt ibi, et possidebunt hereditario eam, et semen servorum Ipsius hereditabunt eam, et amantes nomen Ipsius habitabunt in ea, Ps. 69:36, 37 [KJV Ps. 69:35, 36];

ubi ‘possidere hereditario’ praedicatur de iis qui in amore caelesti sunt, ‘hereditare’ de iis qui in amore spirituali:

[7] apud Esaiam,

Confidens in Me hereditabit terram, et possidebit hereditario montem sanctitatis Meae, 57:13;

similiter:

apud Mosen,

Deducam vos ad terram, super qua levavi manum Meam, ad dandum eam Abrahamo, Isaco, et Jacobo, et dabo eam in 3 possessionem hereditariam, Exod. 6:8;

haec in sensu litterae significant quod terra Canaan daretur iis possessionem hereditariam, quod etiam factum; at in sensu interno significant quod daretur caelum illis qui in amore et fide in Dominum sunt; nam sicut Dominus per ‘Abrahamum, Isacum, et Jacobum’ repraesentatur, ita significatur ipse amor et ipsa fides, proinde illi qui in amore et fide sunt, ita qui in Domino: ut quoque per Abrahamum, Isacum, et Jacobum cum quibus multi accumbent in regno caelorum apud Matthaeum 8:11;

in caelo enim prorsus ignoratur Abraham, Isac et Jacob, sed solum scitur quid per eos repraesentatur significatur, similiter ac quid per ‘accumbere seu comedere cum iis’; quod enim omnia nomina in Verbo significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, et quod ‘terra Canaan’ sit Canaan caelestis seu caelum, n. 1585, 1607, 1866, quod etiam simpliciter vocatur ‘terra’, n. 1413, 1607, 1733, 2571, sicut etiam apud Matthaeum, Beati miseri, quia ii hereditatem accipient terrae, 5:5.

脚注:

1. The Manuscript inserts accipere.

2. The Manuscript has patet.

3. The Manuscript inserts vobis.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.