圣经文本

 

Genesis第24章:15

学习

       

15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3043

学习本章节

  
/10837  
  

3043. ‘Et immunis es ab adjuratione mea’: quod significet liberum quod naturali homini, constat a significatione ‘servi’ de quo haec dicuntur, quod sit naturalis homo, n. 3019, et ex significatione ‘immunis esse si mulier non sequi velit’ quod sit in sensu proximo, quod in nulla obstrictione foret si affectio veri non separaretur; quod haec involvant liberum quod naturali homini, patet; affectio enim veri, de qua hic agitur, tum separatio, praedicatur in sensu interno de naturali homine; in sensu historico quidem est alia cohaerentia, sed in sensu interno est talis.

[2] De libero hominis videantur quae prius n. 892, 905, 1937, 1947, 2744, 2870-2893 dicta et ostensa sunt, ex quibus patet quomodo se res habet cum libero; liberum praedicatur de naturali homine, non autem ita de rationali, nam per rationalem in naturalem influit bonum in libero caelesti a Domino; naturalis homo est qui recipiet illud, utque recipiat et sic conjungatur caelesti libero quod influit per rationalem, relinquitur naturalis in libero; liberum enim est amoris seu affectionis; si non affectionem veri ex influente affectione boni recipit, nusquam naturalis homo conjungitur rationali; ita se habet apud hominem, qui quod per liberam a Domino reformetur, videatur n. 1937, 1947, 2876-2878, 2881.

[3] Quod Dominum attinet, Ipse quoque in libero reliquit Naturale cum Divinum fecit Rationale Suum quoad verum, hoc est, cum Divinum Verum adjunxit Divino Bono Rationalis, nam per viam communem voluit Humanum Suum Divinum facere; via communis est qualis est apud hominem qui reformatur et regeneratur; ipsa reformatio et regeneratio hominis est ideo imago quaedam; fit etiam homo per reformationem et regenerationem novus, inde vocatur ille e novo genitus, et e novo creatus, et quantum reformatus est, tantum in se quasi Divinum habet; sed illa est differentia quod Dominus Se Ipsum ex propria potentia Divinum fecerit; at homo ne hilum potest ex propria potentia sed ex Domino; quasi Divinum dicitur quia homo est solum recipiens vitae, Dominus autem quoad utramque Essentiam est ipsa vita, videatur n. 1954, 2021, 2658, 2706, 3001.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#892

学习本章节

  
/10837  
  

892. Quando homo regeneratus est, tunc primum in statum libertatis venit; antea in statu servitutis fuit; servitus est cum imperant cupiditates et falsitates, libertas cum affectiones boni et veri; quod quomodo se habet, nusquam homo percipit quamdiu in statu servitutis est, sed tunc primum quando in statum libertatis venit: cum in statu servitutis est, hoc est, cum cupiditates et falsitates imperant, putat homo qui ab illis subjugatus est, quod in statu libertatis sit; sed crassa est falsitas, aufertur enim tunc a jucundo cupiditatum et voluptatum inde, seu a jucundo amorum suorum, et quia a jucundo, apparet ei sicut liberum; quisque dum a quodam amore ducitur, quocumque aufertur, dum sequitur, liberum putat; sed sunt diabolici spiritus, in quorum consortio et quasi torrente est, qui auferant eum; hoc putat homo liberrimum esse, et quidem in tantum ut credat, si privaretur hoc statu, quod in vitam miserrimam veniret, immo quod non in aliquam; et hoc non solum ex eo quod nesciat dari aliam vitam, sed etiam ex eo quod impressiones captaverit quod nemo in caelum venire possit nisi per miserias, paupertatem, et voluptatum privationes; sed quod hoc falsum sit, a plure experientia mihi scire datum est; de qua experientia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

[2] Homo nusquam in statum libertatis venit antequam regeneratus est et per amorem boni et veri ducitur a Domino; in quo statu cum est, tunc primum scire et percipere potest quid liberum, quia tunc quid vita, et quid vera vitae jucunditas, et quid felicitas; prius ne quidem scit quid bonum; id quandoque summum bonum vocat quod summum malum: qui in statu libertatis a Domino sunt, cum vident, magis cum sentiunt vitam cupiditatum et falsitatum, ita eam abhorrent sicut qui infernum ante oculos apertum vident: sed quia ignotissimum plerisque est quid vita libertatis, licet his paucis dicere quid sit, nempe quod vita libertatis, seu libertas, solummodo sit duci a Domino. Sed quia plura sunt quae obveniunt quin homo credere possit quod illa vita sit vita libertatis, tam quia tentationes subeunt, quae fiunt ‘ob causam ut liberentur a dominio spirituum diabolicorum, quam quia non aliud jucundum et bonum norunt quam cupiditatum ex amore sui et mundi; tum etiam quia falsam opinionem conceperunt de omnibus quae sunt vitae caelestis, quare non possunt per descriptiones ita erudiri quam per vivas experientias, ideo, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus 1 illas licet adducere.

脚注:

1. For full explanation de libero hominis see Arcana Coelestia 2870-2893.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.