圣经文本

 

Genesis第24章:15

学习

       

15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3043

学习本章节

  
/10837  
  

3043. ‘Et immunis es ab adjuratione mea’: quod significet liberum quod naturali homini, constat a significatione ‘servi’ de quo haec dicuntur, quod sit naturalis homo, n. 3019, et ex significatione ‘immunis esse si mulier non sequi velit’ quod sit in sensu proximo, quod in nulla obstrictione foret si affectio veri non separaretur; quod haec involvant liberum quod naturali homini, patet; affectio enim veri, de qua hic agitur, tum separatio, praedicatur in sensu interno de naturali homine; in sensu historico quidem est alia cohaerentia, sed in sensu interno est talis.

[2] De libero hominis videantur quae prius n. 892, 905, 1937, 1947, 2744, 2870-2893 dicta et ostensa sunt, ex quibus patet quomodo se res habet cum libero; liberum praedicatur de naturali homine, non autem ita de rationali, nam per rationalem in naturalem influit bonum in libero caelesti a Domino; naturalis homo est qui recipiet illud, utque recipiat et sic conjungatur caelesti libero quod influit per rationalem, relinquitur naturalis in libero; liberum enim est amoris seu affectionis; si non affectionem veri ex influente affectione boni recipit, nusquam naturalis homo conjungitur rationali; ita se habet apud hominem, qui quod per liberam a Domino reformetur, videatur n. 1937, 1947, 2876-2878, 2881.

[3] Quod Dominum attinet, Ipse quoque in libero reliquit Naturale cum Divinum fecit Rationale Suum quoad verum, hoc est, cum Divinum Verum adjunxit Divino Bono Rationalis, nam per viam communem voluit Humanum Suum Divinum facere; via communis est qualis est apud hominem qui reformatur et regeneratur; ipsa reformatio et regeneratio hominis est ideo imago quaedam; fit etiam homo per reformationem et regenerationem novus, inde vocatur ille e novo genitus, et e novo creatus, et quantum reformatus est, tantum in se quasi Divinum habet; sed illa est differentia quod Dominus Se Ipsum ex propria potentia Divinum fecerit; at homo ne hilum potest ex propria potentia sed ex Domino; quasi Divinum dicitur quia homo est solum recipiens vitae, Dominus autem quoad utramque Essentiam est ipsa vita, videatur n. 1954, 2021, 2658, 2706, 3001.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2641

学习本章节

  
/10837  
  

2641. Quod ‘omnis audiens ridebit mihi’ significet quod omnia ibi affectionem habitura, constat ex significatione ‘audire et ridere’; audire in Verbo praedicatur de illis quae sunt affectionis, ridere 1 autem de illis quae sunt cogitationis, quod constare potest ex perpluribus loci' in Verbo, tum quoque a correspondentiis, videatur n. 2542; hic quia agitur de affectione veri caelestis, dicitur ‘omnis audiens’, quo significantur omnia quae affectionis: quod ‘ridere’ sit affici vero, seu affectionem veri habere, videatur n. 2072, 2216, 2640.

脚注:

1. videre in the Manuscript and in the First Latin Edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.