Ang Bibliya

 

Jeremias 46

pag-aaral

   

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, Dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti : tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

   

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 695

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 1232  
  

695. "Et dare mercedem servis 1 tuis prophetis at sanctis." - Quod significet caelum illis qui in veris doctrinae sunt, et in vita secundum illa, constat ex significatione "dare mercedem", quod sit salvatio, proinde caelum: ex significatione "servorum suorum prophetarum", quod sint qui in veris doctrinae, "servi" enim Domini dicuntur qui in veris, quia vera serviunt ad bonum producendum, confirmandum et conservandum, et quae serviunt bono, serviunt Domino, nam a Domino omne bonum; et "prophetae" dicuntur qui docent doctrinam, inde abstracte per illos significatur doctrinam: (quod "servi Dei" dicantur qui in veris sunt, videatur supra, n. 6, 409 [b, c] ; et quod "prophetae" qui docent doctrinam, et abstracte doctrinae, n. 624): et ex significatione "sanctorum", quod sint qui in veris doctrinae ex Verbo, et in vita secundum illa (de qua supra, n. 204): inde patet quod per "dare mercedem servis suis prophetis et sanctis", significetur caelum illis qui in veris doctrinae sunt, et in vita secundum illa.

[2] Quod per "mercedem" significetur salvatio, proinde caelum, absque diductione et explicatione potest sciri; sed quia pauci sciunt quid proprie intelligitur per "mercedem", dicetur. Per "mercedem" proprie intelligitur id jucundum, faustum et beatum, quod inest amori seu affectioni boni et veri; ille amor, seu illa affectio, in se habet omne gaudium cordis, quod gaudium caeleste, et quoque caelum, vocatur; causa est quia Dominus est in illo amore, seu in illa affectione, et cum Domino etiam caelum: id itaque gaudium, seu id jucundum, faustum et beatum, est quod proprie intelligitur per "mercedem", quam accepturi illi qui bonum faciunt et verum loquuntur ex amore et affectione boni et veri, ita ex Domino, at nequaquam ex semet; et quia ex Domino, et non ex semet, non est merces meriti sed est merces gratiae. Ex his constare potest quod qui scit quid gaudium caeleste, etiam sciat quid merces: (quid gaudium caeleste in sua essentia, videatur in opere De Caelo et Inferno 395-414): hoc itaque significatur per "mercedem" quae est illis qui in veris ex bono sunt; at vero per "mercedem" quae est illis qui in falsis ex malo sunt, est gaudium, seu jucundum, faustum et beatum in mundo, sed infernum post abitum e mundo.

[3] Ex his paucis patet quid per "mercedem" in sequentibus locis significatur:

– Apud Esaiam,

"Ecce Dominus Jehovih in forti venit, .... ecce merces Ipsius cum Ipso, et pretium operis Ipsius 2 coram lpso" (40:10);

apud eundem,

"Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, [ecce merces Ipsius cum Ipso,] et pretium operis Ipsius 3 coram Ipso" (62:11);

et in Apocalypsi,

"Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique sicut opus ejus erit" (22:12):

"Ecce Dominus Jehovih in forti venit", et "Ecce salus tua venit", tum "Ecce venit cito", significant adventum Domini primum et alterum: "merces Ipsius cum Ipso" significat caelum et omnia ejus, ut supra, quoniam ubi Dominus ibi caelum; caelum enim non est caelum ex angelis ibi, sed ex Domino apud angelos: quod caelum accepturi sint secundum amorem et affectionem boni et veri a Domino, intelligitur per quod "pretium operis Ipsius coram Ipso", et per quod "det unicuique sicut opus ejus erit"; per "opus", cui caelum ut merces, non aliud intelligitur quam opus ex amore seu affectione boni et veri nam omne opus, ex quo caelum, inde erit apud hominem; nam opus omne suum trahit ex amore aut affectione, sicut effectus omne suum a causa efficiente; inde qualis est amor aut affectio tale est opus; inde constare potest quid intelligitur per "opus secundum quod unicuique dabitur", et quid per "pretium operis."

[4] Similiter apud Esaiam,

"Ego Jehovah amans judicium, .... dabo mercedem operis eorum in veritate, et foedus aeternitatis excidam illis" (61:8):

per "judicium" quod amat Jehovah, significatur verum fide, affectione et actu, nam judicium est homini ex vero, tam cum cogitat et vult verum quam cum loquitur verum et facit secundum id; et quia id per "judicium" significatur, ideo dicitur, "Dabo mercedem operis eorum in veritate", hoc est, caelum secundum fidem et affectionem veri in actu; et quia inde conjunctio est cum Domino, ex quo merces, ideo etiam dicitur, "Foedus aeternitatis excidam illis"; per "foedus" enim in Verbo significatur conjunctio per amorem, et per "foedus aeternitatis" conjunctio per amorem boni et veri; amor enim ille conjungit, quia est Ipsius Domini, procedit enim ex Ipso.

[5] Quod amare bonum et verum propter bonum et verum, sit merces, ex causa quia in illo amore est Dominus et caelum, etiam constare potest ex sequentibus his locis:

– Apud Matthaeum,

"Non faciatis eleemosynam coram hominibus, ut videamini ab his, nam alioqui mercedem non habetis apud Patrem vestrum qui in caelis est; quando feceris eleemosynam, ne tuba canas ante te, quemadmodum hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus; amen dico vobis, habent mercedem suam: tu vero, quando feceris eleemosynam, ne cognoscat sinistra tua quid faciat dextra tua, ut sit tua eleemosyna in occulto; tunc Pater tuus, qui videt in occulto, illud reddet..in manifesto. Et si oraveris, non eris sicut hypocritae, nam amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, quo conspicui fiant hominibus; amen dico vobis quod mercedem suam habeant; tu vero quando oraveris intrato in conclave tuum, et claudens ostium tuum, ora Patrem tuum qui in occulto est; tunc Pater tuus, qui in occulto videt, reddet tibi in manifesto" (6 [1, ] . 2-6):

per "eleemosynam" in universali sensu significatur omne bonum quod homo vult et facit, et per "orare" in eodem sensu significatur omne verum quod homo cogitat et loquitur; qui duo illa faciunt "ut videantur", hoc est, ut appareant, illi bonum faciunt et verum loquuntur propter se et mundum, nam propter gloriam, quae est jucundum amoris sui quod illis est ex mundo; his quia jucundum gloriae est merces, dicitur quod "mercedem suam habeant"; sed jucundum gloriae, quod in mundo apparet illis sicut caelum, post obitum vertitur in infernum: at qui bonum faciunt et verum loquuntur non propter se et mundum, sed propter ipsum bonum et ipsum verum, intelliguntur per illos qui "eleemosynam faciunt in occulto" et qui "orant in occulto"; nam faciunt et orant ex amore seu affectione, ita ex Domino; hoc itaque est amare bonum et verum propter bonum et verum; de his ideo dicitur quod "Pater in caelis reddet illis in manifesto": quare esse in bonis et in veris ex amore aut affectione, quod idem est cum esse in illis a Domino, est merces, quoniam in illis est caelum, ac omne beatum ac faustum caeli.

[6] Apud Lucam,

"Quando feceris prandium aut cenam, ne voca.... divites, ne forte ii vicissim te vocent, et fiat tibi retributio; sed .... voca pauperes.... ; tunc beatus eris, quia non habent ad retribuendum tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione" mortuorum (14:12-14):

per "facere prandium et cenam, et vocare ad illa", simile significatur per quod dare edere et bibere, seu panem et vinum, nempe facere proximo bonum ac docere verum, et sic quoad amorem consociari; qui itaque id faciunt ob finem ut retribuantur, id non faciunt propter bonum et propter verum, ita non ex Domino, sed propter se et mundum, ita ex inferno; qui vero faciunt illa non ob finem ut retribuantur, illi faciunt illa propter illa, nempe propter bonum et verum; et qui faciunt propter illa, ii faciunt ex illis, ita ex Domino, a quo illa apud hominem sunt; beatitudo caelestis, quae in illis factis est, et inde ex illis, est "merces", ac intelligitur per quod "retribuetur tibi in resurrectione" mortuorum.

[7] Apud eundem,

"Potius amate inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date nihil inde sperantes; tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi" (6:35):

per haec significantur similia quae per illa mox prius; nempe, quod non benefaciendum sit propter retributionem, hoc est, non propter se et mundum, ita non propter famam, gloriam, honorem et lucrum, sed propter Dominum; quod est propter ipsum bonum et verum, quae apud illos a Domino sunt, ita in quibus est Dominus: per "amare inimicos et benefacere illis", in sensu proximo, ibi intelligitur amare gentes et benefacere illis, quod fiet docendo illos verum, et per id ducendo illos ad bonum; nam gens Judaica fratres et amicos vocabant suos, sed hostes et inimicos gentes; per "mutuo dare" significatur communicare bona et vera doctrinae ex Verbo; "nihil sperantes" significat non propter aliquid sui et mundi, sed propter bonum et verum: "tunc erit merces vestra multa" significat quod illis tunc caelum cum ejus beatis et jucundis; "et eritis filii Altissimi" significat quia sic faciunt illa non ex se sed ex Domino; nam qui bonum facit et verum docet ex Domino, is filius Ejus est; non autem qui bonum facit ex se, quod facit omnis qui spectat honorem et lucrum, propter quae.

[8] Apud Matthaeum,

"Quisquis prophetam accipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: quisquis [accipit] justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Quisquis potaverit unum parvorum potu frigidae solum in nomine discipuli non perdet mercedem" (10:41, 42):

quomodo haec Domini verba intelligenda sunt, nemo videre potest nisi ex sensu interno seu spirituali illorum; quis enim scire potest quid intelligitur per "accipere mercedem prophetae" et "mercedem justi", et quid per "recipere prophetam et justum in nomine prophetae et justi"? tum quid intelligitur per "mercedem" quam accipiet qui "potaverit potu frigidae solum unum parvorum in nomine discipuli?" Quis absque sensu interno spirituali videre potest quod per illa verba intelligatur quod quisque accepturus sit caelum et ejus gaudium secundum affectionem veri et boni, et secundum obedientiam?

[9] Quod ille sensus sit, apparet dum 4 per "prophetam" intelligitur verum doctrinae, per "justum" bonum amoris, et per "discipulum": verum et bonum Verbi et ecclesiae; et cum per "in nomine" illorum intelligitur propter illa, et secundum quale illorum apud illos qui faciunt et docent; tum cum per "mercedem" intelligitur caelum, ut supra dictum est, nempe quod unicuique sit caelum secundum affectionem veri et boni, ac.. secundum quale et quantum ejus; istis enim affectionibus inscripta sunt omnia caeli, nam illae affectiones non sunt alicui nisi ex Domino, est enim Divinum procedens ab Ipso in quo et ex quo est caelum.

[10] Per "potare potu frigidae unum parvorum in nomine discipuli" intelligitur ex obedientia bonum facere et verum docere; nam per "aquam" significatur verum affectione, et per "frigidam" verum obedientia; sola enim obedientia est affectio naturalis et non spiritualis, quare respective est frigida: per "discipulum", in cujus nomine seu propter quem potabit, significatur verum et bonum Verbi et ecclesiae. (Quod per "prophetam" significetur verum doctrinae, videatur supra, n. 624 [b-e] ; quod par "justum " bonum amoris, n. 204 [a] ; quod per "discipulum" verum et bonum Verbi et ecclesiae, n. 100, 122; et quod per "nomen" significetur quale rei 5 et status, n. 102 [b] , 135, 148, 676.)

[11] Apud Marcum,

"Quisquis vos potaverit poculo aquae in nomine meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam" (9:41):

per haec quoque intelligitur quod jucundum caeli recepturi qui ex affectione audiunt, recipiunt et docent verum, ex eo quod verum et affectio ejus sit ex Domino, ita propter Dominum, proinde etiam propter verum; nam "eo quod Christi sitis" significat propter Divinum Verum procedens a Domino.

(Quod "Christus" sit Dominus quoad Divinum Verum, et inde Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra, n. 6 684, 685.)

[12] Apud Sachariam,

"Fundata est domus Jehovae Zebaoth, templum ut aedificetur; nam ante dies hos merces hominis non facta est, nec merces bestiae, ac exeunti et intranti non pax ab hoste: .... nunc semen pacis, vitis dabit fructum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum" (8:9, 10, 12):

haec dicta sunt de nova ecclesia a Domino instauranda, veteri devastata; nova ecclesia, quae instaurabitur, significatur per "domum Jehovae Zebaoth" quae fundata est, et per "templum" quod aedificabitur; per "domum Jehovae" significatur ecclesia quoad bonum, et per "templum" ecclesia quoad verum (videatur supra, n. 220): quod antehac non alicui affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni naturalis, fuerit, significatur per quod "ante dies hos non merces hominis facta sit, nec merces bestiae"; per "hominem" enim significatur affectio veri spiritualis, et per "bestiam" affectio boni naturalis, et per "mercedem" caelum, quod est eis qui in affectionibus veri et boni sunt; (quod "homo" significet affectionem veri spiritualem et inde intelligentiam, videatur supra, n. 280, 546, 547; et quod "bestia" significet affectionem naturalem, n. 650):

[13] "exeunti et intranti non pax ab hoste", significat quod antehac infestati fuerint ab inferno in omni vitae statu; per "exire et intrare" significatur vitae status a Principio ad finem; per "non pacem" significatur infestatio a malis et inde falsis, et per "hostem" infernum unde mala et falsa: "semen pacis" significat verum caeli et ecclesiae quod a Domino; id "semen pacis" dicitur, quia tutatur contra inferna et dat securitatem: "vitis dabit fructum, et terra proventum", significat quod affectio veri spiritualis producet bonum charitatis, et affectio boni et veri naturalis producet opera charitatis; "vitis" significat ecclesiam quoad affectionem veri spiritualem, "terra" ecclesiam quoad affectionem veri naturalem, "fructus" bonum charitatis, et "proventus" opera illius boni: "caeli dabunt rorem" significat illa ex influxu per caelum a Domino.

[14] Apud Johannem,

"Tollite oculos vestros, et spectate agros, quod albi sint ad messem jam jam; et qui metit mercedem accipiet, et colliget fructum ad vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit" (4:35, 36):

haec etiam de nova ecclesia a Domino; quod illa instet, significatur per "agros qui albi sunt ad messem jam jam"; illi qui ab ea ecclesia in affectione veri spirituali sunt, et inde in caelo, intelliguntur per "qui metit mercedem accipiet, et colliget fructum in vitam aeternam"; et Ipse Dominus a quo illa affectio veri et caelum, intelligitur per "qui seminat simul gaudeat."

[15] Apud Jeremiam,

"Rachel deplorans filios suos, renuit consolationem accipere super filiis suis, eo quod non ullus; sed.... inhibe vocem tuam a fletu, et oculos tuos a lachryma, quia est merces labori tuo nam revertentur e terra hostis; estque spes extremitati tuae, ..nam revertentur fili in terminum suum" (31:15-17; Matthaeus 2:18):

quod per haec intelligantur infantes pueri in Bethlechem, qui ex mandato Herodis occisi sunt, constat apud Matthaeum, in loco citato; sed quid per id significatum est, non adhuc est notum: significatum est quod cum Dominus in mundum venit, non aliquod verum spirituale superesset; per Rachelem enim repraesentata est ecclesia interna spiritualis, et per Leam ecclesia externa naturalis, per Bethlechem spirituale, et per pueros qui occisi sunt verum ex illa origine; quod non amplius superesset aliquod verum spirituale, significatur per quod "Rachel deplorans filios, renuat consolationem accipere super filiis suis, eo quod non ullus:"

[16] quod posthac non dolor erit propterea, quia natus est Dominus a quo nova ecclesia quae in veris ex affectione spirituali erit, significatur per "Inhibe vocem a fletu et oculos tuos a lachryma, quia est merces labori tuo; per "mercedem Ipsius" significatur caelum illis qui ab ecclesia illa ex affectione veri spirituali erunt, et per "laborem" significatur pugna Domini contra inferna et subjugatio illorum, ut nova ecclesia instauretur: quod nova ecclesia instaurabitur loco ejus quae perierat, significatur per quod "revertentur e terra hostis", et quod "sit spes extremitati", tum quod "revertentur filii in terminum suum"; "reverti e terra hostis" significat educi ex inferno; "spes extremitati" significat finem prioris ecclesiae et principium novae; "revertentur filii in terminum" significat quod spiritualia vera apud illos qui e nova illa ecclesia erunt, existent.

[17] Apud Esaiam,

"Ego dixi, In vanum laboravi, in inanitatem et vanitatem Vires meas insumpsi: verum tamen judicium meum apud Jehovam, et merces operis mei apud Deum meum" (49:4):

etiam haec de nova ecclesia a Domino instauranda dicta sunt; quod non instaurari possit apud gentem Judaicam, quia vera non aliqua affectione spirituali recipi ab illa potuissent, intelligitur per "Ego dixi, In vanum laboravi, in inanitatem et vanitatem vires meas insumpsi": quod usque provideatur a Domino ecclesia spiritualis, nempe apud gentes, significatur per quod "judicium meum sit apud Jehovam", et per quod "merces operis mei sit apud Deum meum; per "mercedem" hic significatur ecclesia quae in affectione veri spirituali est; per "laborem" et per "opus" significatur pugna Domini contra inferna et subjugatio illorum, per quam Dominus restituit aequilibrium inter caelum et infernum, in quo homo recipere potest verum et fieri spiritualis. (De quo aequilibrio videatur in opere De Caelo et Inferno 589-603; et in opusculo De Ultimo Judicio 33, 34, 73, 74.)

[18] Apud Davidem,

"Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus ventris; sicut tela in manu potentis, sic filii adolescentiae; beatus vir qui implevit pharetram suam ex illis, non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta" (Psalmuss 127:3,)

quid hic per "filios", "fructum ventris", "tela", "pharetram", et per "hostes in porta" significatur, videatur supra (n. 357 [b]); et quod per "mercedem" etiam hic intelligatur felicitas quae est illis qui in caelo.

[19] Apud Evangelistas,

"Beati..cum probris affecerint vos, et persecuti fuerint, et dixerint omne malum verbum contra vos, mentientes propter" Christum: "gaudete et exultate, quia merces vestra multa in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas qui ante vos" (Matthaeus 5:11, 12; Luca 6:22, 23):

haec de illis qui pugnant et vincunt in tentationibus inductis a malis, ita ab inferno; tentationes significantur per "afficere probris", "persequi", "dicere malum verbum", "mentiri propter Christum", tentationes enim sunt impugnationes et infestationes veri et boni a falsis et malis; per "Christum" intelligitur Divinum Verum a Domino, quod impugnatur et propter quod infestantur: "Gaudete et exultate, quia merces vestra magna in caelis", significat caelum cum ejus gaudio illis qui in affectione veri spirituali sunt, nam illi soli pugnant et vincunt, ex causa quia Dominus in illa affectione est, qui pro homine in pugnis tentationum resistit et vincit; " 7 sic enim persecuti sunt prophetas qui ante vos" significat quod prius similiter impugnaverint vera doctrinae quae apud illos qui in affectione veri spirituali fuerunt, per "prophetas" enim abstracte a personis significantur vera ex Verbo, seu ex Domino.

Ex his quae nunc e Verbo allata sunt; constare potest quod per "mercedem" significetur caelum quoad ejus beatum, faustum et jucundum, quod illis est qui in affectione veri et boni spirituali sunt, et quod "merces" sit ipsa illa affectio; nam sive dicas affectionem illam, sive caelum, idem est, quoniam in illa et ex illa est caelum:

[20] illi autem qui non ex affectione spirituali loquuntur verum et faciunt bonum, sed modo ex affectione naturali, et cogitant jugiter de caelo ut mercede, illi repraesentati sunt per mercenarios in Ecclesia Israelitica, de quibus in illa ecclesia plura statuta exstant; sicut

Quod mercenarii non comederent de Paschate (Exod 12:43, 45);

Quod non comederent de sanctis (Leviticus 22:10);

Quod non pernoctaret merces mercenarii apud aliquem usque ad auroram (Leviticus 19:13);

Quod non opprimerent "mercenarium, pauperem et egenum de fratribus.., aut de peregrino.., qui in terra tua, et in portis tuis; in die illis dabis mercedem ejus, ita ut non occidat super ea sol ne clamet contra te ad Jehovam, ut sit in te peccatum" (Deuteronomius 24:14, 15);

apud Malachiam,

Ego "contra oppressores mercedis mercenarii, viduae et pupilli, et declinantes peregrinum, nec timent Me" (3:5);

et alibi: quod non comederent ex paschate et ex sanctificatis, erat causa quia per illos repraesentati sunt naturales, et non spirituales; et spirituales ab ecclesia sunt, et non ita naturales: nam spectare caelum ut mercedem propter bona quae faciunt est naturale, naturale enim spectat bonum ex se, ita caelum ut mercedem, unde bonum fit meritorium; aliter vero spirituale; hoc agnoscit bonum non a se sed a Domino, unde etiam caelum ex misericordia, et non ex aliquo merito: at quoniam usque bonum faciunt, tametsi non ex affectione spirituali, sed ex affectione naturali, quae est obedientia, et tunc cogitant de caelo ut mercede, ideo memorantur inter "pauperes, egenos, peregrinos, pupillos et viduas", ex causa quia in paupertate spirituali sunt; nam genuina vera illis in obscuro sunt, quia lux e caelo per spiritualem hominem in naturalem illorum non influit; inde est quod inter illos memorentur, et quod praecipiatur quod "daretur illis merces antequam sol occidit"; sunt quoque illi in caelorum infimis, et ibi servitia, ac ibi secundum opera illorum remunerantur (sed de his videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, 150-158).

[21] Mercenarii autem qui non cogitant de mercede in caelo sed de mercede in mundo, ita qui bonum faciunt propter lucra, sive sint honores sive opes, illi qui bonum faciunt ex amore honorum et opum, ita propter se et mundum, illi naturales infernales sunt; hi mercenarii intelliguntur apud Johannem,

"Ego sum Pastor bonus; Pastor bonus animam suam [ponit] pro ovibus: mercenarius vero.... videt lupum et deserit oves, et fugit.... quia mercenarius est" (10:11-13);

et apud Jeremiam,

"Vitula pulcherrima Aegyptus, exitium a septentrione venit, .. mercenarii ejus.... sicut vituli saginati, nam etiam illi converterunt se, fugiunt simul nec constiterunt, quia dies exitii illorum venit super eos" (46:20, 21):

et quoque alibi (ut Esaias 16:14; 21:16).

[22] Quoniam per "mercedem" in Verbo significatur caelum, quod est illis qui in amore veri et boni spirituali sunt, ita in opposito sensu per "mercedem" significatur infernum, quod est illis qui in amore falsi et mali sunt. Id per "mercedem" significatur apud Davidem,

" 8 Induet maledictionem sicut vestem suam, ac 9 intravit in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus:.... haec merces adversantium mihi a cum Jehovah, et loquentium malum contra animam meam" (Psalmuss 109:18, 20):

haec in sensu spirituali intelligenda sunt de Domino; nam ubi David in Psalmus is loquitur de Se, in eo sensu intelligitur de Domino, nam David ut rex repraesentavit Dominum, et inde significat Ipsum quoad Divinum spirituale, quod est regium Domini: "merces adversantium Domino, et loquentium malum contra animam Ipsius", describitur ut infernum ex amore falsi et mali, nempe per haec, quod " 10 induet maledictionem sicut vestem suam, ac 11 intravi in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus"; infernum quod recipitur in externis et in internis, describitur per illa duo, infernum quod recipitur in externis per maledictionem quam "induet sicut vestem suam", ac infernum quod recipitur in internis per maledictionem quae "intrat in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus"; "sicut aquae" et "sicut oleum" dicitur, quia "aquae" significant falsa ex fide, et "oleum" mala ex amore; inde per utrumque intelligitur amor seu affectio falsi et mali, quae est infernum, quod etiam constare potest ex eo, quod amor imbibat omnia quae cum illo concordant, prorsus sicut spongia aquas et oleum; nam amor mali se nutrit ex falsis, et amor falsi se nutrit ex malis; et quia amor talis est, ideo dicitur quod "maledictio intret in medium ejus sicut aquae, et sicut oleum inter ossa ejus."

[23] Quia per "mercedem" in opposito sensu significatur infernum quoad affectionem falsi ex malo, ideo falsificatio veri in Verbo passim vocatur "merces meretricia":

- Ut apud Hoscheam,

"Ne laeteris, Israel, ad exultationem sicut gentes, quia scortatus es sub Deo.., amasti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti, area et torcular non pascet illos [, et mustum mentietur illi] " (9:1, 2):

"scortari sub Deo" significat falsificare vera Verbi, et applicare sancta ecclesiae ad idololatrica; "amare mercedem meretriciam significat jucundum falsificandi et falsi, tum idololatriae, ex amore infernali; "super omnibus areis frumenti" significat omnia Verbi et doctrinae ex Verbo, nam "frumentum", ex quo panis, significat omne quod spiritualiter nutrit, et "area" significat ubi illud collectum est, ita Verbum; "area et torcular non pascet illos" significat quod ex Verbo non haurient bona charitatis et amoris, ita non aliquod quod nutriet animam, nam "area" ibi est Verbum quoad bona charitatis, et "torcular" quoad bona amoris, et per "torcular" intelligitur hic oleum, pro quo et quoque pro vino erant torcularia; "et mustum mentietur illi" significat quod nec aliquod verum boni, nam "mustum", sicut "vinum", significat verum ex bono charitatis et amoris.

[24] Apud Micham,

"Omnia sculptilia" Samariae "contundentur, et omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne, et omnia idola eorum ponam vastitatem, nam ex mercede meretricia congregavit, ideo usque in mercedem meretriciam revertentur; super hoc plangam et ejulabo, ibo spoliatus et nudus" (1:7, 8):

per "Samariam" intelligitur ecclesia spiritualis quoad vera doctrinae, hic quoad falsa doctrinae; nam per "sculptilia" eorum significantur falsificata quae ex propria intelligentia: per "mercedes meretricias ejus", quae comburentur igne, significantur falsificationes veri ex amore falsi a malo et inde jucundo infernali; et quia ille amor est ex inferno, dicitur quod "comburentur Igne, Ignis" enim significat amorem in utroque sensu: "et omnia idola eorum ponam vastitatem" significat falsa quod destruenda; "nam ex mercede meretricia congregavit" significat ex amore falsi quod a malo et inde jucundo infernali; "ideo in mercedem meretriciam revertentur" significat quod omnia illius ecclesiae vera falsificata erunt, quia inde sunt: "super hoc plangam et ejulabo" significat dolorem angelorum caeli et hominum ecclesiae in quibus ecclesia, et sic apud quos Dominus; "ibo spoliatus et nudus" significat luctum propter vastationem omnis veri et boni.

Quod "sculptilia" et "idola" significent doctrinalia ex propria intelligentia faventia amoribus sui et mundi ac principiis inde captis, ita falsa doctrinae, religionis et cultus, videatur supra (n. 587, 654 [h]).

[25] Apud Ezechielem,

"Aedificasti clivum tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum in omni platea; neque fuisti sicut meretrix ad gloriandum de mercede; mulier adultera sub viro suo accepit alienos; omnibus meretricibus dant mercedem; tu vero dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos, ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis: sic factum est in te contrarium a mulieribus in scortationibus tuis, ut post te non scortatum iverint, in dando mercedem, et merces non data est tibi, fuisti itaque in contrarium" (16:31, 32 [, 33, 34]):

agitur in eo capite de abominationibus Hierosolymae, ita de abominandis Ecclesiae Judaicae, quod non modo perverterit et adulteraverit bona Verbi, sed etiam quod ex gentibus idololatris falsa religionis et cultus receperit, et per illa adulteraverit vera et bona Verbi, et adulterata confirmaverit: quid per "aedificare clivum in capite omnis viae, et excelsum facere in omni platea", videatur supra (n. 652 [c]): quod per "adulteria" et "scortationes" in Verbo significentur adulterationes et falsificationes veri et boni ecclesiae, videatur supra (n. 141, 511): quare quod non fuerit "sicut meretrix ad gloriandum de mercede" significat quod non ita ex jucundo affectionis falsificaverit vera Verbi: quod "mulier adultera sub viro suo acceperit alienos" significat quod perverterit vera et bona Verbi per falsa aliarum gentium: "omnibus meretricibus dant mercedem, tu vero dedisti mercedes tuas omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos", significat quod amaverint falsa religionis et cultus aliarum gentium; "merces" seu donum meretricium est amor falsificandi per falsa aliorum; "ut venirent ad te e circuitu in scortationibus tuis", significat quod falsa sint conquisita ab undequaque, per quae falsificationes veri; "sic factum est in te contrarium a mulieribus in scortationibus, ut post te non scortatum iverint, in dando mercedem, et merces non data est tibi, fuisti itaque in contrarium", significat jucundum amoris et affectionis falsificandi vera suae ecclesiae per falsa aliarum religionum et confirmandi illa; jucundum amoris et affectionis erga falsa aliarum religionum hic intelligitur per "mercedem", seu donum meretricium.

[26] Ex his quae nunc allata sunt constare potest quid per "mercedem" in utroque sensu spiritualiter intelligitur; hoc enim merces spiritualis est, quod jucunditate et gaudio afficit; sint pro exemplo, opes, possessiones, honores, munera, quibus homo propter bene acta remuneratur, quae spiritualiter intellecta non sunt illa, sed jucunditates et gaudia ex illis: plus autem merces caelestis, quae erit homini ecclesiae qui bene vivit, quae est affectio veri spiritualis, et inde intelligentia et sapientia, ex qua beatitudo et felicitas; et insuper in caelo opulentia et magnificentia, quae ex caelesti amore ut ejus correspondens sequitur; at usque opulentia et magnificentia in caelo non spectatur ut merces, sed spirituale ex quo illae.

Hoc quoque intelligitur per "operis pretium" et per "mercedem", quae in Domino et a Domino (Esaias 40:10; 61:8; 62:11; Luca 6:35; 14:12-14: et alibi).

Mga talababa:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 357

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 1232  
  

357.

Quod "arcus" significet doctrinam pugnantem, seu doctrinam ex qua pugnatur contra mala et falsa, et quod "sagittae", "jacula" et "tela" significent vera doctrinae quae pugnant, constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Sachariam,

"Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli, contra loquetur pacem gentibus... Revertimini ad munimentum, vincti spei, ... et tendam Mihi Jehudam, et arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Zion, ... nam Jehovah super iis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, et incedet in procellis meridiei" (9:10, 12-14):

agitur ibi de vastatione Ecclesiae Judaicae et de instauratione Ecclesiae apud Gentes: vastatio Ecclesiae Judaicae describitur per "Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli", per quae significatur quod non verum in doctrina amplius, nec intellectus veri, et inde non pugna et resistentia contra falsum; per "currum" significatur doctrina veri, per "equum" intellectus ejus, per "arcum belli" pugna contra falsum ex doctrina ("arcus belli" dicitur quia intelligitur doctrina pugnans), per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri, et per "Hierosolymam" quoad doctrinam: et instauratio Ecclesiae apud Gentes describitur per haec, "Contra loquetur pacem gentibus; revertimini ad munimentum, vincti spei, et tendam Mihi Jehudam, et arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Zion", per quae significatur quod ecclesia instauranda sit apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in veris; per "pacem" significatur id bonum, per "Jehudam" illi qui in illo bono sunt, et per "Ephraimum" illi qui inde in intellectu veri; quare dicitur de Ephraimo quod "arcu implebit illum", hoc est, doctrina veri: illustratio illorum in veris describitur per haec, "Exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, ac incedet in procellis meridiei"; "telum" quod "sicut fulgur exibit" significat verum illustratum, ita verum ex bono amoris; "buccina clanget" significat perceptionem boni manifestam; et "procellae meridiei" significant intellectum veri manifestum; "meridies" est lux veri: agitur ibi de Domino, ita quod illa a Domino.

[2] Apud Mosen,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem; filiae, incedit super murum; exacerbabunt eum, et jaculabuntur, et odio habebunt eum sagittarii; et sedebit in firmo arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi; inde Pastor Lapis Israelis" (Genesis 49:22-25):

per "Josephum" in supremo sensu significatur Dominus quoad regnum spirituale. Sunt duo regna caeli; unum vocatur regnum caeleste, et alterum regnum Spirituale; regnum caeleste describitur in prophetico illo de Jehuda, et regnum Spirituale in hoc de Josepho. Illi qui in regno caelesti Domini sunt, in bono amoris in Ipsum sunt, quod vocatur bonum caeleste; et illi qui (in) regno spirituali Domini sunt, in bono amoris erga proximum sunt, et inde in veris; et quia a Domino per regnum spirituale procedunt omnia vera, inde est quod Josephus dicatur "filius fecundae, filius fecundae juxta fontem"; per "fecundam" significatur bonum spirituale, quod est bonum charitatis, per "filium" significatur verum ex illo bono, et per "fontem" significatur Verbum: pugna contra mala et falsa describitur per quod "filiae exacerbabunt eum, et jaculabuntur, et odio habebunt eum sagittarii; "filiae" significant illos qui in malis sunt et per falsa destruere volunt bona, illi qui per mala aggrediuntur significantur per "jaculabuntur", et qui per falsa mali per "sagittarios qui odio habebunt eum": victoria super eos a Domino, describitur per haec, "Et sedebit in firmo arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi, inde Pastor Lapis Israelis", per "sedere in firmo arcus" significatur in doctrina genuini veri, et per "roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi" significatur potentia illis a Domino; "brachia manuum" sunt potentia, et "fortis Jacobi" est Dominus; qui etiam "Pastor Lapis Israelis" vocatur ex doctrina charitatis et inde fidei quae ab Ipso.

(Quod "Josephus" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum spirituale, et in sensu interno regnum spirituale Ipsius, videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417; at quid praeterea, n. 4286, 4592, 4963, 5086, 5087, 5106, 5249, 5307, 5869, 5877, 6224, 6526.)

[3] In Libro Secundo Samuelis,

"Lamentatus est David... super Saule et super Jonathane filio ejus, et inscripsit, Ad docendum filios Jehudae arcum" (1:17, 18):

agitur in lamentatione illa de pugna veri ex bono contra falsum ex malo; per "Saulem" enim ut regem ibi significatur verum ex bono, nam id verum in Verbo intelligitur per "regem" (videatur supra, n. 31), et per "Jonathanem" ut filium regis significatur verum doctrinae; quare inscripsit lamentationem, "Ad docendum filios Jehudae arcum", per quod significatur ad docendum illos doctrinam veri quod ex bono. Pugna illius veri contra falsa et mala describitur in lamentatione illa per haec verba,

"Sine sanguine confossorum, sine adipe fortium, arcus Jonathanis non recessit retrorsum, et gladius Saulis non rediit inaniter" (vers. 22, ibi):

"sanguis confossorum" significat falsa victa et dissipata", adeps fortium significat mala similiter; quod haec victa et dissipata sint per doctrinam veri quod ex bono, significatur per quod "arcus Jonathanis non recessit retrorsum, et gladius Saulis non rediit inaniter"; "arcus Jonathanis" est doctrina, et "gladius Saulis" est verum ex bono.

[4] Apud Davidem,

"Deus... docet manus meas bellum, et ponit arcum aeneum brachiis meis" (Ps. 18 [33,] 35 [B.A. 32, 34):

per "bellum" ibi Significatur bellum in Spirituali sensu, quod est contra mala et falsa; hoc bellum "docet Deus": et per "arcum aeneum" significatur doctrina charitatis; hanc "Deus ponit brachiis", hoc est, dat ut valeat.

[5] Apud Esaiam,

"Quis excitavit ab oriente, quem in justitia vocavit ad sequelam sui, dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit, dedit sicut pulverem gladio suo, et sicut stipulam impulsam arcu suo?" (41:2):

haec de Domino, et de Ipsius dominio super mala et falsa, dicta sunt; per "gentes" quas dedit coram Ipso significantur mala, et per "reges" quibus dominari fecit significantur falsa; quod haec et illa per Divinum suum Verum et per doctrinam inde sicut nihili dissipet, significatur per "Dedit sicut pulverem gladio suo, et sicut stipulam impulsam arcu suo"; "gladius suus" est Divinum Verum, et "arcus suus" est Doctrina; quod mala et falsa dispergantur sicut nihili, significatur per "sicut pulverem, et sicut stipulam impulsam": dicitur quod mala et falsa ita dispergantur, ac intelligitur quod ita illi qui in malis et inde falsis sunt in altera vita.

[6] Apud Sachariam,

"Visitabit Jehovah (Zebaoth) gregem suum, domum Jehudae, et ponet eos sicut equum gloriae suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (10:3, 4):

hoc explicatum videatur in articulo mox praecedente, ubi agitur de significatione "equi"; per "arcum belli" significatur verum pugnans ex doctrina.

[7] Apud Habakuk,

"Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira tua? num contra mare excandescentia tua? quod equites super equis tuis, currus tui salus, denudatione denudabitur arcus tuus" (3:8, 9):

etiam hoc explicatum est in articulo praecedente; per "denudabitur arcus tuus' significatur quod aperietur doctrina veri.

[8] Apud Esaiam,

"Coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso; et propter gravitatem ... consumetur omnis gloria Kedaris, et reliquiae numeri arcus fortium filiorum Kedaris paucae erunt" (21:15-17):

agitur ibi in sensu spirituali de cognitionibus boni, quod periturae sint, et quod paucae remansurae; per "Kedarem" seu Arabiam significantur illi qui in cognitionibus boni sunt, et abstracte ipsae illae cognitiones; quod cognitiones veri periturae per falsa et per doctrinam falSi, significatur per quod "coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso"; "gladius" est falsum pugnans et destruens, et "arcus" est doctrina falsi: quod cognitiones boni periturae sint, significatur per haec, "propter gravitatem belli... consumetur omnis gloria Kedaris"; "gravitas belli" est impugnatio, et "consumetur omnis gloria Kedaris" est vastatio: et quod paucae cognitiones remansurae sint, describitur per quod "reliquiae numeri arcus fortium filiorum Kedaris paucae erunt"; "arcus fortium" est doctrina veri ex cognitionibus quae valent contra falsa.

[9] Apud eundem,

"Posuit os meum sicut gladium acutum, ... et posuit Me in telum expurgatum, in pharetra sua occultavit Me" ( 1 49:2):

agitur etiam ibi de Domino; et per "gladium acutum" significatur verum dispergens falsum, per "telum expurgatum" significatur verum dispergens malum, et per "pharetram" significatur Verbum; inde patet quid significatur per "posuit os meum sicut gladium acutum, ... et posuit Me in telum expurgatum, et in pharetra sua occultavit Me", quod nempe in Ipso et ex Ipso sit Divinum Verum per quod disperguntur falsa et mala, et quod in Ipso et ex Ipso sit Verbum ubi et unde illa vera.

[10] Apud Davidem,

"Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus Ventris; sicut tela in manu potentis, sic filii pueritiae: beatus vir qui implevit pharetram suam ex illis, non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta" (Psalmuss 127:3-5):

per "filios" qui hereditas Jehovae significantur vera per quae intelligentia; per "fructus ventris" qui merces significantur bona per quae felicitas; per "filios pueritiae" qui sicut tela in manu potentis significantur vera boni innocentiae: quia illis veris non aliquod malum et falsum resistere potest, ideo dicitur quod "sint sicut tela in manu potentis": bonum innocentiae est bonum amoris in Dominum; quia illa vera talis potentiae sunt, ideo dicitur, "Beatus vir qui implevit pharetram ex illis"; per "pharetram" hic simile significatur quod per "arcum", nempe doctrina ex Verbo; "non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta", significat quod nihil timoris erit pro malis ex infernis; "hostes" sunt mala, et "porta" est infernum (videatur in opere De Caelo et Inferno 428, 429, 583-585).

[11] Apud eundem,

"Filii Ephraimi, qui armati, jaculatores arcus, averterunt se in die proelii; non servarunt foedus Dei" (Psalmuss 78:9 [, 10]):

per "Ephraimum" hic ut supra significatur intellectus veri, et per "filios" ejus ipsa vera; quare etiam vocantur "jaculatores arcus", hoc est, pugnatores contra mala et falsa: hic quod non illis restiterint, quia non conjuncti Domino, significatur per quod "averterint se in die proelii, quia non servarunt foedus Dei"; "foedus" est conjunctio, et "non servare illud" est non vivere secundum vera et bona quae conjungunt.

[12] Ex allatis locis constare potest quod per "arcum", significetur doctrina veri pugnans contra falsa et mala ac dissipans illa; quod id per "arcum" significetur, constare adhuc potest ex sensu opposito ejus, in quo "arcus" significat doctrinam falsi pugnantem contra vera et bona ac destruentem illa, et per "tela" ac "sagittas" ipsa falsa ejus: in hoc sensu dicitur "arcus" in sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Ecce impii tendunt arcum, praeparant telum suum super nervo ad jaculandum in tenebris rectos corde" (Psalmuss 11:2):

quod "impii tendant arcum", significat quod effingant doctrinam; quod "praeparent telum super nervo", significat quod inapplicent ei falsa apparentia sicut vera; "ad jaculandum in tenebris rectos corde", significat ad fallendum illos qui in veris ex bono sunt: "arcus" ibi est doctrina falsi, "telum" est ipsum falsum, "jaculari" est fallere, ac "tenebrae" sunt apparentiae; ratiocinantur enim ex apparentiis in mundo et ex fallaciis, applicando etiam sensum litterae Verbi.

[13] Apud eundem,

"Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum ad dejiciendum miserum et egenum:... gladius eorum intrabit in cor eorum, et arcus eorum frangentur" (Psalmuss 37:14, 15):

per "gladium" significatur falsum pugnans contra verum, et per "arcum" significatur doctrina falsi; "ad dejiciendum miserum et egenum" significat ad pervertendum illos qui in ignorantia veri et boni sunt; "gladius eorum intrabit in cor eorum" significat quod perituri sint ex suo falso; et "arcus eorum frangentur significat quod doctrina falsi eorum dissipabitur, quod etiam fit post exceSsum eorum e mundo; tunc falsa perdunt eos, et doctrina quantum ad vera applicata falsis dissipatur.

[14] Apud eundem,

"Qui acuunt sicut gladium linguam suam, tendunt telum suum verbo amaro, ut jaculentur in latibulis 2 integrum" (Psalmuss 64:4, 5 [B.A. 3, 4]):

quia "gladius" significat falsum pugnans contra verum, ideo dicitur, "Acuunt sicut gladium linguam suam"; et quia "telum" significat falsum doctrinae, ideo dicitur "tendunt telum suum verbo amaro"; "jaculari in latibulis integrum" simile significat quod supra "jaculari in tenebris rectos corde", nempe fallere illos qui in veris ex bono sunt.

[15] Apud Jeremiam,

"Omnes moechantes, conventus perfidorum, qui tendunt linguam suam, arcus eorum mendacium, neque in veritatem praevaluerunt in terra, quia a malo in malum exeunt, nec Me noverunt" (Jer. 9:1, 2 [B.A. 2 3]):

per "moechantes, conventum perfidorum", intelliguntur qui falsificant cognitiones veri et boni; "moechantes" sunt qui falsificant cognitiones veri, et "perfidi" qui cognitiones boni; de his dicitur quod "tendant linguam", et quod "arcus eorum mendacium"; "arcus" est doctrina unde principia falsi, et "mendacium" est falsum; et inde quoque dicitur, "non in veritatem praevaluerunt in terra", hoc est, in ecclesia ubi genuina vera: quod tales sint qui in vita mali sunt, et non agnoscunt Dominum, significatur per "quia a malo in malum exeunt, nec Me noverunt."

[16] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego... ascendere faciens contra Babelem congregationem gentium magnarum e terra septentrionis;... tela ejus sicut fortis, non revertetur ullum vanum... disponite contra Babelem circumcirca, omnes tendentes arcum, jaculamini contra eam, nec parcite telis:... audiri facite contra Babelem jaculatores, omnes tendentes arcum castrametamini contra eam circumcirca, ne sit illi evasio" (50:9, 14, 29, 42; 51:3):

per haec describitur totalis devastatio veri apud illos qui per "Babelem" intelliguntur, qui sunt qui Divinam potestatem sibi arrogant, et quidem Dominum agnoscunt sed deprivant Illum omni potentia salvandi, et qui inde profanant Divina vera; et quia quam maxime providetur a Domino ne genuina vera profanentur, ideo illa prorsus iis auferuntur, et loco eorum imbuuntur meris falsis: per "congregationem gentium magnarum e terra septentrionis" significantur dira mala assurgentia ex inferno; "gentes magnae" sunt dira mala, et "terra septentrionis" est infernum ubi nihil nisi falsum: per "tela ejus sicut fortis, non revertetur ullum vanum", significatur quod inde imbuentur meris falsis; per "disponite contra Babelem circumcirca, omnes tendentes arcum, jaculamini contra eam, nec parcite telis", significatur quod similiter quoad omnia doctrinalia; totalis devastatio veri apud illos, significatur per "omnes tendentes arcum, castrametamini contra eam circumcirca, ne sit illi evasio."

[17] Apud Esaiam,

"Ego excitans contra eos Medum, qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur, quorum arcus juvenes allident, et fructus ventris non miserebuntur;... sic erit Babel, ... sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha" (13:17-19):

etiam haec de Babele, et de devastatione omnium ecclesiae apud illos qui per "Babelem" intelliguntur, de quibus mox supra: per "Medum" significantur qui nihili faciunt vera et bona caeli et ecclesiae; quare de illis dicitur, "qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur"; "argentum" significat verum, et "aurum" bonum, utrumque ecclesiae: per "illorum arcus qui juvenes allident, et fructus ventris non miserebuntur", significantur doctrinalia quae destruent omne verum et omne bonum inde; "juvenes" significant vera, et "fructus ventris" bona: et quia omne malum illis est ex amore sui, et omne falsum est ex illo malo, . et quia id malum et inde id falsum est damnatum ad infernum, ideo dicitur, "sic erit Babel, sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha"; "eversio Dei" significat damnationem ad infernum, ac "Sodoma et Gomorrha" significant mala ex amore sui et inde falsa (quod haec per "Sodomam et Gomorrham" significantur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3 2220, 2246, 2322).

[18] Apud eundem,

"In die illo omnis locus in quo fuerunt mille vites pro mille argenti erit in senticetum et vepretum: cum telo et cum arcu veniet eo, quia senticetum et vepretum tota terra" (7:23, 24):

ecclesia vastata quoad omne verum et bonum ita describitur: ecclesia qualis fuerat prius, quod nempe ibi genuina vera, quae sunt vera ex bono, fuerint in abundantia, per quod "ubi fuerunt mille vites pro mille argenti"; "mille vites" sunt vera ex bono in abundantia, "mille argenti" sunt aestimatissima quia sunt genuina ("argentum" est verum, et "mille" sunt multa, ita in abundantia): qualis autem facta est ecclesia cum vastata quoad omne verum et bonum, describitur per haec, "cum telo et cum arcu veniet eo, quia senticetum et vepretum tota terra"; "telum" est falsum destruens verum, et "arcus" est doctrina falsi; "senticetum" significat falsum ex malo, et "vepretum" malum ex falso, "terra" est ecclesia.

[19] Apud Jeremiam,

"Ecce populus Veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur a lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt, crudelis illa, non miserantur; vox eorum sicut mare resonat, et super equis equitant; paratus ut vir ad bellum, contra te, filia Zionis" (6:22, 23):

describitur etiam hic devastatio ecclesiae per falsa mali; quid significat "populus e terra septentrionis", et "gens magna a lateribus terrae", tum quid significat quod "vox eorum sicut mare resonet, et quod "super equis equitent" explicatum est in mox praecedente articulo; quod "arcum et hastam prehendant" significat ( 4 quod pugnent ex doctrinali falso; "arcus" significat) falsum doctrinae destruens verum, et "hasta" falsum mali destruens bonum, "filia Zionis" est ecclesia.

[20] Apud eundem,

"Vastitas tota terra" prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs; intrarunt nubes, in petras ascenderunt, tota urbs deserta, nec habitans in ea" (4:27, 29):

etiam hoc explicatum videatur in mox praecedente articulo; "vox equitis et sagittariorum" significat ratiocinationes ex falsis et impugnationes veri, "sagittarii" seu arcum tenentes sunt qui impugnant vera ex falsis doctrinae: inde dicitur "fugit tota urbs", et "tota urbs deserta"; "urbs" significat doctrinam ecclesiae.

[21] Apud Esaiam,

Jehovah "sustulit signum gentibus e longinquo et ecce cito velox veniet 5 cujus tela acuta, et omnes arcus ejus tensi; ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, et rotae ejus sicut procella" (5:26, 28):

per "tela ejus acuta", et per "arcus ejus tensos" significantur falsa doctrinae parata ad destruendum vera: quid significatur per "gentes e longinquo", per "ungulas equorum" quae sicut rupes reputantur, et per "rotas" quae sicut procella, videatur in mox superiori articulo, ubi explicata sunt.

[22] Apud Amos,

"Non tenens arcum consistet, neque celer pedibus suis eripiet se, neque equitans equo eripiet animam suam, sed fortis corde suo inter heroes fugiet nudus in die illo" (2:14-16):

hic describitur propria intelligentia, et inde fiducia ex eo quod possit ratiocinari ex falsis contra vera; per "tenens arcum non consistet, et celer pedibus non eripiet se", significatur quod qui scit alacriter et solerter ratiocinari ex doctrina et ex memoria quae naturalis hominis, nihil possit consulere saluti suae, et consistere die judicii; simile significatur per "equitans equo non eripiet animam suam"; per "fortem corde qui fugiet (nudus) in die illo", significatur quod qui fidet sibi ex eo quod ratiocinari possit ex falsis, deprivatus erit omni vero tunc; per "fortem corde" intelligitur qui sibi ex eo fidet, et per "nudum" significatur deprivatus omni vero.

[23] Apud Davidem,

"Deus Judex justus, Deus irascens tota die; si non reversus fuerit" malus, "gladium suum acuit, arcum suum tetendit, et direxit eum, et praeparavit sibi vasa mortis, tela sua ardentia facit" (Psalmuss 7:12-14 [B.A. 11-13]):

tribuitur hic Deo quod irascatur malo, quod gladium suum acuat, arcum suum tendat et dirigat, praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat, sed intelligitur in sensu spirituali quod homo ita faciat sibi; tribuuntur illa Deo in sensu litterae, quia is sensus est naturalis, et pro naturali homine, qui credit quod timendus sit Deus propterea, ac timor apud illum operatur quod amor postea cum fit spiritualis; inde patet quid hic per illa verba significatur, quod nempe malus irascatur Deo, gladium sibi acuat, arcum tendat et dirigat eum, praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat; per quod "acuat gladium" significatur quod comparet sibi falsum per quod pugnet contra vera; per quod "arcum tendat et dirigat eum", significatur quod ex falsis faciat sibi doctrinam contra vera; et per quod "praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat", significatur quod principia falsi sibi faciat ex amore infernali per quae destruat bonum et ejus vera.

[24] In Threnis,

Dominus "tetendit arcum suum sicut hostis, constitit dextra Ejus sicutinimicus, occidit omnia desiderabilia oculorum" (2:4):

hic quoque tribuuntur Domino similia ex simili causa de qua nunc supra; quod "tendat arcum suum sicut hostis, et consistat dextra Ejus sicut inimicus, significat quod homo malus id sibi iaciat, nempe quod defendat malum contra bonum et falsum contra verum ejus ex doctrina quam sibi finxit ex propria intelligentia et confirmavit per sensum litterae Verbi; nam in Threnis agitur de vastatione omnis boni et omnis veri apud gentem Judaicam propter applicationem sensus litterae Verbi ad favorem suorum amorum; "arcus" ibi est doctrina falsi inde, "hostis" est malum, et "inimicus" est falsum; quod inde perierit omnis intellectus veri et boni, significatur per quod "Dominus occiderit omnia desiderabilia oculorum"; "desiderabilia oculorum" sunt omnia quae sunt intelligentiae et sapientiae.

[25] Apud Mosen,

"Ignis accensus est in ira mea, ... et comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium; evacuabo super illis mala, sagittas meas consumam in iis" (Deuteronomius 32:22, 23):

haec in Cantico Mosis, in quo agitur de gente Israelitica et Judaica, et describitur quales sunt corde suo, quod nempe apud illos nihil eccleSiae, quia mere falsum ex malo; per "terram et proventum ejus" quae comedentur, significatur ecclesia ac omne verum et bonum ejus, per "terram" ecclesia, et per "proventum" omne verum et bonum ejus; per "fundamenta montium" quae inflammabuntur, significantur vera super quibus fundantur bona amoris, in specie vera sensus litterae Verbi, quoniam illa sunt fundamenta; per "mala" quae super iis evacuabuntur, et per "sagittas" quae consumentur super iis, significatur quod imbuentur omnibus malis et falsis. (Qualis gens illa a principio fuerat, et quoque hodie est, videatur in Doctrina Jehovae Hierosolymae, n. 248.)

[26] In Libro Primo Samuelis,

"Arcus fortium fracti sunt; et qui impulsi erant robur circumcinxerunt" (2:4):

propheticum Channae, matris Samuelis, in quo agitur de deprivatione veri apud illos qui ab ecclesia, quia in nulla affectione veri spirituali, ac de receptione et illustratione illorum qui extra ecclesiam quia in affectione veri spirituali; doctrinae falsorum quae illis qui ab ecclesia quod nihili sint, significatur per quod "arcus fortium fracti sint"; et receptio ac illustratio illorum qui extra ecclesiam, significatur per "qui impulsi erant robur circumcinxerunt"; "impulsi dicuntur qui a falsis ignorantiae pressi, et "robur" dicitur de potentia et abundantia veri ex bono.

[27] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego frangens arcum Elami, principium potentiae ejus" (49:35):

per "Elamum" intelligitur scientia quae naturalis hominis, et inde fiducia; per "arcum" ejus significatur scientia ex qua ut ex doctrina pugnat, et per "principium potentiae ejus" significatur fiducia; scientia enim nihili valet si non inservit rationali et spirituali homini. Quod per "Elamum" intelligatur scientia quae naturalis hominis, constare potest ex locis in Verbo ubi nominatur (Ut Genesis 10:22; Esaias 21:2; Jeremias 25:24-26; 49:34-39; Ezechiel 22:24, 25).

[28] Apud Davidem,

Jehovah "cessare facit bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, et amputat hastam, currus comburit igne" (Psalmuss 46:10 [B.A. 9]):

quia per "bella" significantur pugnae spirituales, quae hic sunt falsi contra verum et contra bonum quae ecclesiae, inde patet quid significatur per quod Jehovah "cessare faciet bella usque ad extremitatem terrae", nempe quod omnem pugnam et omne dissidium a primis ad ultima veri ecclesiae; "extremitas terrae" significat ultima ejus: quod non erit pugna doctrinae contra doctrinam, significatur per quod "franget arcum"; quod non erit pugna ex aliquo falso mali, significatur per quod "amputabit hastam"; et quod destruetur omne doctrinae falsi, per quod "currus comburet igne."

[29] Apud eundem,

"Est in Schalem tabernaculum" Jehovae, "et habitaculum Ipsius in Zione; ibi fregit nervos arcus, scutum et gladium et bellum" (Psalmuss 76:3, 4 [B.A. 2, 3]):

similiter hic de cessatione omnis pugnae et omnis discidii in regno Domini agitur; per "Schalem" ubi tabernaculum Jehovae, et per "Zionem" ubi habitaculum Ipsius, significatur regnum spirituale et regnum caeleste Ipsius, per "Schalem" regnum spirituale ubi genuinum verum, et per "Zionem" regnum caeleste ubi genuinum bonum; et per quod "franget nervos arcus, scutum, gladium et bellum", significatur dissipatio omnis pugnae falsorum doctrinae contra bonum et verum; "nervi arcus" sunt principalia doctrinae.

[30] Apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum bestia agri, et cum ave caelorum, et cum reptili terrae, et arcum et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure" (2:18):

agitur ibi de adventu Domini, et tunc de conjunctione Ipsius cum omnibus qui in veris ex bono sunt; per "foedus cum bestia agri, cum ave caelorum et cum reptili terrae", significatur conjunctio cum affectione boni eorum, cum affectione veri, et cum affectione cognitionum veri et boni quae ecclesiae; "bestia" enim "agri" significat affectionem boni, "avis caelorum" affectionem veri, et "reptile terrae" affectionem cognitionum veri et boni; quod non aliqua bestia ac avis ac reptile terrae hic intelligatur, nullus non videt; num aliquod foedus cum illis? Quod ex conjunctione cum Domino non aliqua pugna exstitura sit falsi contra verum, significatur per quod "Arcum et gladium et bellum frangam de terra"; "arcus" ibi est doctrina, "gladius" est falsum, et "bellum" est pugna.

[31] Apud Ezechielem,

"Hic dies de quo locutus sum; tunc exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent comburentque arma, et scutum, et clipeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus, et cum hasta, et accendent illis ignem septem annis" (39:8, 9):

agitur ibi de Gogo, per quem intelliguntur qui in externo cultu sunt et in nullo interno; hi quia contra affectionem veri spiritualem sunt, quae est amare vera quia vera sunt, et inde sunt in falsis quoad doctrinam et in malis quoad vitam, nemo enim reformari potest, hoc est, et a falsis et a malis abduci, nisi per vera; inde est quod dicatur quod "exibunt habitatores urbium Israelis, et comburent arma et scutum et clipeum cum arcu et cum telis, et cum baculo manus et cum hasta"; per "habitatores urbium Israelis" intelliguntur qui in affectione veri ex bono sunt, hoc est, in affectione veri spirituali et inde in doctrina genuini veri; per "comburere arma" significatur exstirpare falsa omnis generis; per "scutum" falsum destruens bonum; per "clipeum" falsum destruens verum; per "arcum cum telis" doctrina cum suis falsis; per "baculum manus" et "hastam" significatur potentia et confidentia propria, quales sunt illis qui in externo cultu ponunt omne ecclesiae et inde salutis; quod "accendent illis ignem septem annis significat quod falSa et mala illa prorsus exstinguentur; "septem anni" significant omnia, plenum et prorsus (videatur supra, n. 257, 300 6 ).

Mga talababa:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232