Ang Bibliya

 

Genesis 4:14

pag-aaral

       

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 357

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

357. Quod per ‘iram accensam Caino’ significetur quod recesserit charitas, constare potest a sequentibus, quod ‘occiderit Habelem fratrem’, per quem significatur charitas. Ira est affectio communis resultans ex omni quod contrariatur amori proprio et ejus cupiditatibus. In mundo spirituum malorum hoc manifeste percipitur, est enim ira communis contra Dominum, quia in nulla charitate sunt sed in odiis; quodcumque non favet amori proprio et mundi, hoc excitat contrarietatem, quae manifestatur per iram. De Jehovah in Verbo multoties praedicatur ira, excandescentia, ut et furor; sed sunt hominis, et tribuitur Jehovae quia ita apparet; et ex causa de qua prius; ita apud Davidem,

Misit in eos iram naris suae, et excandescentiam, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum; libravit semitam irae, non prohibuit a morte animam eorum, Ps. 78:49, [50];

non quod Jehovah usquam ‘mittat in aliquem iram’, sed quod ii semetipsis; nec angelos malos, ut dicitur, sed quod homo eos adsciscat; ideo additur quod ‘libret semitam irae, et non prohibeat a morte animam eorum’; quare apud Esaiam,

Ad Jehovam veniet, et pudefient omnes, qui excanduerunt contra Ipsum, 45:24;

inde constat quod ‘ira’ significet mala, seu quod idem est, recessionem a charitate.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.