Ang Bibliya

 

Genesis 49

pag-aaral

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 6363

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

6363. ‘Jehudah tu’: quod significet Ecclesiam caelestem, in supremo sensu Dominum quoad Divinum caeleste, constat ex repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit in supremo sensu Dominus quoad Divinum amoris seu quoad Divinum caeleste, 1 at in sensu respectivo regnum caeleste Domini, ita Ecclesia caelestis, de qua n. 3881. Quid regnum caeleste, aut 2 Ecclesia caelestis, et quid caeleste, videatur n. 640, 641, 765, 895, 2048, 2088, 2669, 2708, 2715, 2718, 2896, 3235, 3246, 3374, 3886, 3887, 4448, 4493, 5113, 5922, 6295.

Mga talababa:

1. et

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2718

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

2718. ‘Uxorem e terra Aegypti’: quod significet affectionem scientiarum quae spiritualis Ecclesiae homini, constat ex significatione ‘uxoris’ quod sit affectio seu bonum, de qua D. 915, 2517, et ex significatione ‘Aegypti’ quod sit scientia, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462. In hoc versu describitur spiritualis Ecclesiae homo qualis est quoad bonum, hoc est, quoad essentiam vitae suae, quod nempe bonum apud illum' sit obscurum, sed quod illuminatum a Divino Humano Domini, ex qua illuminatione existit in ejus rationali affectio veri, et in ejus naturali affectio scientiarum: quod apud spiritualem hominem affectio boni qualis est apud caelestem, existere nequeat, sed loco ejus affectio veri, causa est quia bonum apud illum implantatum est in parte ejus intellectuali, et quod obscurum sit respective, ut n. 2715 ostensum est 1 , inde produci et derivari in rationale ejus non alia affectio potest quam affectio veri, et per hanc in naturale affectio scientiarum: per verum non aliud verum intelligitur quam tale quod credit esse verum, tametsi non esset verum in se; et per scientias non intelliguntur scientiae quales sunt eruditis, sed omne scientificum quo ab experientia et per auditionem imbui possit ex vita civili, ex doctrina, et ex Verbo; in talium affectione est spiritualis Ecclesiae homo.

[2] Ut sciatur quid sit in affectione veri esse, et quid in affectione boni, paucis dicendum; qui in affectione veri sunt, cogitant, disquirunt, et disserunt, num hoc verum ‘sit’, num ita sit, et cum confirmantur quod verum sit, seu quod ita sit, cogitant, disquirunt, et disserunt, quid sit; ita haerent in primo limine, nec admitti possunt in sapientiam antequam absque dubio sunt; qui autem in affectione boni sunt, ex ipso bono in quo sunt, norunt et percipiunt quod ita sit, ita non in primo limine sunt, sed in conclavi, admissi in sapientiam:

[3] sit pro exemplo quod caeleste sit cogitare et agere ex affectione boni aut ex bono; qui in affectione veri sunt, disserunt num ita sit, num dabile sit, et quid sit, et quamdiu dubia versant de eo, non possunt intromitti; qui autem in affectione boni sunt, ii non disserunt, nec dubia versant, sed aiunt quod ita sit, quare intromittuntur, incohant enim ibi qui in affectione boni sunt, hoc est, caelestes, ubi subsistunt illi qui in affectione veri sunt, hoc est, spirituales, sic ut ultimus horum terminus sit primus illorum; ideo scire, nosse, et percipere illis datur quod affectiones boni sint innumerabiles, quot nempe societates sunt in caelo, et quod omnes a Domino in formam caelestem conjunctae sint, ut unum quasi hominem constituant; tum etiam cujusvis affectionis genus et speciem perceptione dignoscere datur.

[4] 2 Vel sit hoc exemplum ita; quod omne jucundum, beatum et felix, unice sit amoris, sed qualis amor, tale jucundum, beatum et felix: spiritualis homo detinet animum in eo num ita sit, et annon aliunde, ut ex conversatione, sermone, meditatione, eruditione, etiam annon in possessione, honore, fama, gloria inde, non se confirmans in eo quod illa nihil faciant, sed affectio amoris quae et qualis in illis; caelestis autem homo non in praeliminaribus illis haeret, sed ait quod ita sit, quare in ipso fine est, et usu, hoc est, in ipsis affectionibus quae sunt amoris, quae innumerabiles sunt, et in quarum unaquaevis ineffabilia, et hoc cum variatione jucundi, beati, et felicis, in aeternum.

[5] Sit etiam pro exemplo quod proximus amandus ex bono quod apud illum; qui in affectione veri sunt, cogitant, disquirunt, et disserunt, num hoc verum sit seu num ita sit, quid proximus, quid bonum, nec ulterius vadunt, quare praecludunt sibi januam ad sapientiam; qui autem in affectione boni sunt, aiunt quod ita sit, quare non praecludunt sibi januam, sed intrant, ac sciunt, norunt, et percipiunt ex bono, quis proximus prae alio, etiam in quo gradu sit, et quod omnes in dissimili, ita ineffabilia prae illis qui in sola affectione veri.

[6] Porro sit pro exemplo quod qui proximum ex bono amat, Dominum amet; qui in affectione veri sunt, disquirunt num ita sit, et si iis dicitur, qui proximum amat ex bono, is bonum amat, et quia omne bonum a Domino, et in bono est Dominus, quando quis bonum, etiam Ipsum ex quo illud et in quo Ipse, amat; etiam disquirunt num ita sit, [tum quid sit amare bonum, ] etiam quid bonum, num Dominus in bono sit magis quam in vero; quamdiu in talibus haerent, ne quidem e longinquo videre possunt sapientiam; at qui in affectione boni sunt, ii ex perceptione norunt quod ita sit, et statim 3 vident sapientiae campum, ducentem usque ad Dominum.

[7] Inde constare potest unde obscurum illis qui in affectione veri sunt, hoc est, spiritualibus, respective ad illos qui in affectione boni, hoc est, ad caelestes: sed usque illi ab obscuro in lucem venire possunt, si modo in affirmativo velint esse quod omne bonum sit amoris in Dominum et charitatis erga proximum, et quod amor et charitas sit conjunctio spiritualis, et inde omne beatum et felix; ita quod in bono amoris a Domino sit vita caelestis, non autem in vero fidei inde separato.

1

Mga talababa:

1. The Manuscript has bonum apud illum est obscurum respective, et quia implantatum est in parte ejus intellectuali, ut ostensumArcana Coelestia n. 2715.

2. In the Manuscript this was written as the last example, but directions were then inserted for its insertion here.

3. statum, in the First Latin Edition

2667.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.