14
Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
14
Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
4846. ‘Quia dixit’: quod significet cogitationem, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, et quoque cogitare, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 3395, hic itaque per ‘dixit’ significatur quod in se dixit seu cogitavit ‘quod Tamar non daretur Shelae filio ejus in mulierem’; in sensu interno quod interna Ecclesiae repraesentativae abalienarentur, n. 4844.
1791. ‘Dixit Abram, Domine Jehovih’: quod significet Domini perceptionem, constare potest inde quod Dominus intimam et perfectissimam omnium perceptionem habuerit; perceptio erat, ut prius dictum, sensatio et cognitio perceptiva omnium quae fiebant in caelo: fuitque continua communicatio et interna collocutio cum Jehovah, quae sola Domino fuit; haec in sensu interno intelligitur per id quod ‘dixerit Abram ad Jehovam’, ita repraesentata per Abramum quando locutus cum Jehovah; similiter in sequentibus, ubi occurrit quod Abram dixerit ad Jehovam.