Arcana Coelestia # 2836
2836. ‘Vocavit Abraham nomen loci illius’: quod significet quale status illorum, nempe spiritualium, ex Divino Humano Domini, constat a significatione ‘vocare nomen’ quod sit nosse qualis est, seu quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009; ex significatione ‘loci’ 1 quod sit status 2 , de qua n. 1273-1277, 1376-1381, 2625; et a repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, de qua n. 2833; inde patet quod ‘vocavit Abraham nomen loci illius’ significet quale status spiritualium ex Divino Humano Domini. Quod spirituales per Adventum Domini in mundum salventur, n. 2661, 2716 ostensum est; et quod illis illuminatio ex Divino Humano Domini, n. 2716; et quod provisum sit quod illi salventur qui in fide charitatis, hoc est, in charitate sunt, in hoc versu sequitur; hic status est qui per illa verba significatur.
Mga talababa:
Arcana Coelestia # 145
145. In Verbo quoque per ‘nomen’ significatur essentia rei, et per ‘videre et vocare nomine’ nosse quales sunt; ut apud Esaiam,
Dabo tibi thesauros tenebrarum, et absconditas opes occultorum, propterea ut scias quod Ego Jehovah vocans nomen tuum, Deus Israelis: propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, et vocavi te nomine tuo, cognominavi te, et non novisti Me, 45:3, 4;
ibi per ‘vocare nomine’ et ‘cognominare’ significatur praescire qualis est:
apud eundem,
Vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae declarabit illud, 62:2;
pro quod alius fieret, ut constat ab antecedentibus et sequentibus ibi:
apud eundem,
Israel, ne timeas, nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu, 43:1;
ubi pro quod noverit qualis:
iterum apud eundem,
Tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit illa, educens in numero exercitum eorum; omnes nomine vocabit, 40:26;
pro quod omnes nosset: in Apocalypsi, Habes pauca nomina in Sardibus, quae [non] polluerunt vestimenta sua.... Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, confiteborque nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis Ejus, 3:4, 5:
alibi,
Quorum sunt scripta nomina in libro Vitae Agni, 13:8.
Per ‘nomina’ bis locis nusquam intelliguntur nomina sed quales sunt; nec usquam alicujus nomen in caelo noscitur sed qualis est.