Ang Bibliya

 

Genesis 20:13

pag-aaral

       

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 9340

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

9340. ‘Et ponam terminum tuum a mari Suph [et] usque ad mare Philisthaeorum’: quod significet extensionem a veris scientificis ad vera interiora fidei, constat ex significatione ‘ponere terminum a loco ad locum’ cum de veris spiritualibus, quod sit extensio; ex significatione ‘maris Suph’ quod sint vera sensualia et scientifica, quae ultima apud hominem, mare enim Suph erat ultimus terminus terrae Aegypti, et per ‘Aegyptum’ significatur scientificum in utroque sensu tam verum quam falsum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749, 4964, 4966, 5700, 6004, 6015, 6125, 1 6651, 6679, 6683, 6679, 6750, 7779 fin. , 7926, 8146, 8148, hic scientificum verum, quia agitur de extensione spiritualium quae fidei apud filios Israelis, per quos repraesentata est Ecclesia spiritualis, n. 4286, 4598, 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805; et ex significatione ‘maris Philisthaeorum’ quod sint vera interiora fidei; quod haec vera per ‘mare Philisthaeorum’ significentur, est quia mare ubi Tyrus et Zidon, erat terminus terrae Philisthaeae, et per ‘Tyrum et Zidonem’ significantur cognitiones veri et boni, n. 1201, perque ‘terram Philisthaeam’ scientia interiorum fidei, n. 1197, 2 2504, 2726, 3463;

[2] quia ‘terra Canaan’ repraesentabat regnum Domini, ita caelum et Ecclesiam, ideo omnia loca ibi significabant talia quae sunt regni Domini seu caeli et Ecclesiae, quae vocantur caelestia et spiritualia, ac se referunt ad bonum 3 amoris et ad vera fidei in Dominum; inde maria et fluvii, qui erant termini, significabant ultima ibi, proinde 4 ‘a mari ad mare’ ac ‘a fluvio ad fluvium’ significabat extensionem eorum; quod ita sit, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240, 6516; inde constare potest quod per ‘terminum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum’ significetur extensio spiritualium quae sunt veri, ab externis ad interna, ita a veris scientificis ad vera interiora fidei; extensio autem caelestium, quae sunt boni amoris, describitur mox per ‘a deserto usque ad fluvium’. Quod loca terrae Canaanis, tum maria et fluvii, talia significent in Verbo, ubivis in explicationibus ostensum est.

[3] Quid extensio a veris scientificis ad vera interiora fidei, paucis dicetur: vera quae in externo 5 homine sunt vocantur vera scientifica, vera autem quae in interno homine vocantur vera interiora fidei; vera scientifica sunt in memoria hominis, e qua cum depromuntur, ad apperceptionem veniunt, vera autem interiora fidei sunt vera ipsius vitae inscripta interno homini, e quibus parum apparet in memoria; sed de his alibi 6 , ex Divina Domini Misericordia, plenius 6 dicetur; vera scientifica et vera interiora fidei significata sunt per aquas infra expansum et aquas supra expansum, Gen. 1:6, 7, n. 24, 7 nam in primo capite Geneseos agitur in sensu interno de nova creatione seu regeneratione hominis Ecclesiae caelestis.

[4] Quod ‘Philisthaea’, quae quoque continens terrae Canaanis fuit usque ad Tyrum et Zidonem, significaverit 8 vera interiora fidei, erat quia ibi quoque fuerat Antiqua Ecclesia repraesentativa, ut patet a reliquiis cultus Divini apud illos de quibus in historicis et in 9 propheticis Verbi, ubi de ‘Philisthaeis et de terra’ Philisthaea agitur, ut in propheticis 10 apud Jeremiam 25:20, 47:1-fin. ; apud Ezech. 16:27, 57, 25:15, 16;

apud Amos 1:8;

apud Zephaniam 2:5;

apud Sachariam 9:6;

apud Davidem Ps. 56:1 [KJV titulus]; Ps. 60:10 [KJV Ps. 60:8]; Ps. 83:8 [KJV Ps. 83:7]; Ps. 108:10 [KJV Ps. 108:9]. Cum Philisthaeis se habuit sicut cum omnibus gentibus in terra Canaane quod repraesentaverint bona et vera Ecclesiae, et quoque mala et falsa; nam quando apud illos Antiqua Ecclesia repraesentativa fuit, repraesentaverunt caelestia quae boni et spiritualia quae veri, at cum a genuino cultu repraesentativo deflexerunt, tunc repraesentare coeperunt diabolica quae mali et infernalia quae falsi; inde est quod per ‘Philisthaeam’ sicut per reliquas gentes terrae 11 Canaanis in Verbo significentur tam bona et vera quam mala et falsa.

[5] Quod per ‘Philisthaeos’ significentur vera interiora fidei, constat apud Davidem,

Gloriosa praedicanda in te, urbs Dei; memorabo Rahabam et Babelem inter cognoscentes Me, tum Philisthaeam et Tyrum, cum Aethiopia; hic natus est ibi, Ps. 87:3, 4;

‘urbs Dei’ est doctrina veri fidei ex Verbo, n. 402, 2268, 12 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, 5297, ‘Tyrus’ sunt cognitiones veri et boni, n. 1201, similiter ‘Aethiopia’, n. 116, 117; inde patet quod ‘Philisthaea’ sit scientia verorum fidei:

[6] apud Amos, Nonne sicut 13 filiis Aethiopum vos Mihi, filii Israelis? nonne Israelem ascendere feci e terra Aegypti, et Philisthaeos e Kaphtore, et Syros e Kir? 9:7;

agitur ibi de perversione et destructione Ecclesiae postquam instaurata est; ‘filii Aethiopum’ sunt hic qui in cognitionibus boni et veri quas applicant ad confirmanda mala et falsa, n. 1163, 1164, ‘filii Israelis e terra Aegypti’ sunt qui in vera et bona spiritualia initiati sunt per vera scientifica; quod ‘filii Israelis’ sint qui in veris et bonis spiritualibus, ita in sensu abstracto vera et bona spiritualia, videatur n. 5414, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, 5951, 14 7957, 8234, et quod ‘terra Aegypti’ sit verum scientificum, supra ostensum est; simile ‘significatur’ per ‘Philisthaeos e Kaphtore’, et per ‘Syros e Kir’, quibus ideo assimilantur; ‘Philisthaei e Kaphtore’ sunt qui in interiora vera initiati sunt per exteriora, sed qui perverterunt illa et applicarunt ad confirmanda falsa et mala, n. 1197, 1198, 3412, 3413, 3762, 8093, 8096, 8099, 8313, ‘Syri’ autem ‘e Kir’ sunt qui in cognitionibus boni et veri, quas etiam perverterunt 15 , n. 1232, 1234, 3051, 3249, 3664, 3680, 4112:

[7] apud Jeremiam,

Propter diem venientem ad vastandum omnes Philisthaeos, ad exscindendum Tyro et Zidoni omnem residuum auxiliantem, quia vastans Jehovah Philisthaeos, reliquias insulae Kaphtor, 47:4;

agitur in illo capite de vastatione Ecclesiae quoad vera fidei; vera fidei interiora 16 sunt ‘Philisthaei’ et vera exteriora sunt ‘reliquiae insulae Kaphtor’:

[8] apud Joelem,

Quid vobis Mecum, Tyre et Zidon, et omnes termini Philisthaeae? cito reducam retributionem vestram in caput vestrum, propterea quod argentum Meum et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, 4:4, 5 [KJV 3:4, 5];

‘omnes termini Philisthaeae’ pro omnibus veris fidei interioribus et exterioribus, ‘argentum et aurum et desiderabilia bona inferre in templa sua’ pro pervertere vera et bona, ac per applicationem ad mala et falsa profanare; quod ‘argentum et aurum’ sint vera et bona, videaturn. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932:

[9] apud Obadiam, Tunc heredes erunt meridionales montis Esavi, et planitiei Philisthaeorum, et heredes fient agri Ephraimi, Benjamin autem Gileadis, [vers. ] 19; hic agitur de instauratione Ecclesiae, sed res involvuntur nominibus; 17 ‘meridionales’ sunt qui in luce veri 18 , n. 1458, 3195, 3708, 5672, 5962, ‘mons Esavi’ est bonum amoris, n. 3300, 3322, 3494, 3504, 3576, ‘planities Philisthaeorum’ est verum fidei, ‘planities’ etiam est quod est doctrinale 19 fidei, n. 2418, ‘Ephraim’ est intellectuale Ecclesiae, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, ‘Benjamin’ est verum spirituale caeleste Ecclesiae, n. 3969, 4592, 5686, 5689, 6440, et ‘Gilead’ est bonum correspondens exterius, n. 4117, 4124, 4747,

[10] apud Esaiam,

Congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quattuor alis terrae: involabunt in umerum Philisthaeorum versus mare, una depraedabuntur filios orientis, 11:12, 14;

hic per ‘Israelem et Jehudam’ non intelliguntur 20 Israel et Jehudah sed per ‘Israelem’ illi qui in bono fidei, et per ‘Jehudam’ qui in bono amoris; ‘involare in umerum Philisthaeorum’ pro recipere et in possessionem sumere vera interiora fidei, depraedari filios orientis, pro recipere et in possessionem sumere bona interiora fidei, ‘filii’ enim ‘orientis’ sunt qui in bonis fidei et in cognitionibus boni, 21 n. 3249, 3762; quod ‘depraedari’ sit recipere et in possessionem sumere, videantur quae de depraedatione Aegyptiorum a filiis Israelis, n. 6914, 6917, ostensa sunt.

[11] Quia per terram Philisthaeam scientia verorum interiorum fidei significata est, ac per Abrahamum et Jischakum repraesentatus est Dominus, et per peregrinationem eorum instructio Domini in veris et bonis fidei et amoris, quae sunt sapientiae Divinae, ideo propter eam figurationem jussus est Abraham peregrinari in Philisthaea, de qua Gen. 20:1-fin. , et quoque Jischak, Gen. 26:1-24;

ac ideo Abimelech rex Philisthaeorum pepigit cum Abrahamo foedus, Gen. 21:22-fin. , et quoque cum Jischako, Gen. 26:26-fin. ; de qua re videantur explicationes ad illa capita.

Mga talababa:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. bona

4. in Regno Domini, hoc est, in coelo et Ecclesia, ita

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. alibi and plenius are transposed

7. The Manuscript inserts nam aquae in Verbo sunt vera fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 7307, 8568

8. The Manuscript deletes significaverit, and inserts significet.

9. quoque ex

10. sicut

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts ad falsa.

16. The Manuscript inserts Ecclesiae.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. qui in bono ex luce veri

19. veri

20. intelligitur

21. quod filii orientis sint qui in bono fidei et ejus cognitionibus, videatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 8932

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

8932. ‘Non facietis cum Me deos argenti et deos auri’: quod significet ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala, constat ex significatione ‘facere deos’ quod sit colere, nam qui facit sibi deos, est propter cultum, ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, et inde in opposito sensu falsum, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum, et inde 1 in opposito sensu malum, de quibus n. 113, 1551, 1552, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999; quod sint quae apparent vera et bona in forma externa, at 2 in interna sunt falsa et mala, est quia dicitur ‘facere illos cum Me’, hoc est, cum Jehovah Deo, nam ipsum Divinum Verum et Bonum est in internis, et est quoque in externis, sed in his est Divinum Verum et Bonum in typis repraesentativis, nam externa typo referunt et 3 repraesentant interna; externa sunt falsa et mala cum ab internis separata pro sanctis habentur seu coluntur, et tamen usque apparent sicut vera et bona, quia repraesentant illa 4 ; haec significantur per ‘facere cum Jehovah Deo deos argenti et deos auri’.

[2] Sequitur hoc praeceptum immediate post decem praecepta ex causa quia populus Israeliticus et Judaicus talis erat ut externa separata ab internis sancta haberet et prorsus ut Divina coleret, n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, 6832, 8814, 8819. Ut ulterius sciatur quaenam et qualia sunt illa quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed [in] interna sunt falsa et mala, sint exemplo 5 omnes ritus Ecclesiae Judaicae, sicut sacrificia, suffitus, lavationes, et plures: illi in forma externa erant 6 vera et bona, non ex se sed quia in typo referebant seu repraesentabant vera et bona interna, quae sunt amoris et fidei in Dominum; cum talia in externa forma pro sanctis habebantur, et magis cum colebantur, sicut a Judaeis et Israelitis, cum facti idololatrae s applicuerunt 7 ad cultum deorum alienorum, tunc non aliud retinebant a veris et bonis quae typo referebant seu repraesentabant quam apparentiam, quia in forma interna erant falsa et mala.

[3] Similiter se habebat cum reliquis, quae erant typi repraesentativi caelestium et Divinorum apud populum illum; externa ‘enim’ quae repraesentabant interna, ut primum applicabantur ad cultum deorum aliorum, erant idola quae colebant, seu dii argenti et auri quos cum Jehovah Deo faciebant, nam tunc in forma externa apparebant ut vera et bona, sed in interna erant falsa et mala.

[4] In genere ‘dii argenti et auri’ sunt omnia falsa et inde mala cultus, quae redduntur similia vero et bono per sinistras applicationes et interpretationes Verbi, et simul per ratiocinia ex propria intelligentia; talia significantur 8 per ‘deos argenti et auri’ in sequentibus 9 his locis:

apud Esaiam,

In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se, talpis et vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum et in fissuras rupium, 2:20, 21;

‘talpae et vespertiliones’ pro illis qui in tenebris, hoc est, in falsis et inde malis:'

[5] apud eundem,

In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, 31:7;

‘quae fecerunt manus’ pro quae 10 ex propria intelligentia:

apud eundem,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit, et catena argenti conflat, 40:19;

‘sculptilia’ pro illis quae ex proprio, n. 8869, ‘auro obducere’ pro facere ut in 11 externa forma appareant bona, ‘catenas argenti conflare’ pro facere ut cohaereant quasi nexa cum veris; quod ‘aurum’ sit bonum et ‘argentum’ verum, videantur loca supra citata:

[6] similiter apud Jeremiam,

Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus manuum fabri, argento et auro 12 exornat illud; clavis et malleis firmant illa, ut non vacillet, 10:3, 4:

apud Hoscheam,

13 Ephraimii addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2;

‘Ephraim’ pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267 ‘fusile ex argento’ pro falso apparente ut vero, quare dicitur ‘in intelligentia sua’, ‘opus artificum totum’ pro 14 quod omne per ratiocinia ex proprio:

[7] apud Habakuk, Vae dicenti ligno, Expergiscere; Evigila, lapidi silenti, hic docebit! hic ecce fixus auro et argento, sed spiritus non in medio ejus, 2:19;

‘lignum’ pro malo, ‘lapis’ pro falso; ‘fixus auro et argento’ pro apparentia boni et veri per applicationes:

apud Danielem,

Belschazar dixit, cum probe gustabat vinum, ut adducerent vasa auri et argenti quae adduxerat Nebuchadnezar pater illius e templo quod in Hierosolyma, ut biberent ex iis rex et magnates ejus, uxores ejus et paelices ejus; et biberent vinum, et laudarent deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, 5:2-4, 23; ‘vasa auri et argenti quae ex templo Hierosolymae 15 ’ repraesentabant bona et vera Ecclesiae ac regni Domini, ‘bibere vinum’ ex illis significabat 16 profanare per mala et falsa, quae sunt ‘dii auri 17 et argenti’:

[8] apud Davidem,

Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis; os illis sed non loquuntur, oculi illis sed non vident, Is. 115:4, 5; Ps. 135:15, 16;

argentum et aurum, quae idola' pro falsis et malis, ‘opus manuum hominis’ pro quod ex propria intelligentia 18 :

apud Moschen, Sculptilia deorum gentium comburetis igne; non concupisces argentum et aurum super illis ut accipias tibi; abominatio namque Jehovae Dei tui illud; ideo non inferes abominationem in domum tuam, ut fiat devotio, sicut illud; abominando abominaberis illud, Deut. 7:25, 26;

argentum et aurum super sculptilibus' pro falsis et malis quae coluntur ut vera et bona ex apparentia illis inducta.

Mga talababa:

1. The Manuscript deletes et and inserts inde.

2. sed

3. seu

4. talia

5. exempla

6. The Manuscript places this before in forma.

7. The Manuscript inserts, et tunc.

8. The Manuscript inserts in sensu interno.

9. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

10. quod

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. auro et argento, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. in Hierosolyma

16. significat

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. proprio

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.