14
Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

2413. ‘Et eduxerunt eum, et statuerunt eum extra urbem’: quod significet statum ejus tunc, constat ex significatione ‘educere’ quod sit detinere, et a significatione ‘statuere extra urbem’ quod sit a falso; status itaque tunc fuit quod per detentionem a malis, corroborata sint bona et vera a Domino.