Ang Bibliya

 

Genesis 18

pag-aaral

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 1992

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

1992. ‘Ego Deus Shaddai’: quod significet nomen Dei Abrami in sensu litterae, per quod primum coram illis repraesentatus Dominus, constat ex illis quae in Verbo de Abramo et de domo patris ejus, quod alios deos adoraverint. In Syria, unde Abram, Ecclesiae Antiquae reliquiae manserunt, et ibi plures familiae retinuerunt cultum, ut constat ex Ebero qui inde, unde gens Hebraea, et similiter retinuerunt nomen Jehovae, ut patet 1 ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 1343, et ex Bileamo qui etiam ex Syria, et sacrificia obtulit, et Jehovam Deum suum appellavit; quod e Syria, Num. 23:7;

quod sacrificia obtulit, Num. 22:39, 40; 23:1-3, 14, 29; quod Jehovam Deum suum appellavit, Num. 22:8, 13, 18, 31; 23:8, 12, 16.

[2] Domus vero Terahi patris Abrami et Nahoris non ita; illa ibi inter familias gentium erat quae non solum perdiderunt nomen Jehovae sed etiam serviverunt aliis diis, et pro Jehovah coluerunt Shaddai, quem suum deum appellarunt; quod perdiderint nomen Jehovae, constat ab illi: quae allata sunt in Parte Prima n. 1343; et quod serviverint aliis diis aperte dicitur apud Joshuam, Dixit Joshua ad omnem populum; Sic dixit Jehovah Deus Israelis, Trans fluvium habitarunt patres vestri a saeculo, Terahus Pater Abrahami et pater Nahoris, et serviverunt diis aliis:... nunc timete Jehovam, et servite Ipsi in integritate et veritate, et removete deos, quibus serviverunt patres vestri trans fluvium et in Aegypto, et servite Jehovae: et si malum in oculis vestris servire Jehovae, eligite vobis hodie cui serviatis, sive diis quibus serviverunt patre vestri qui trans fluvium, sive diis Emoraeis, 24:2, 14, 15; quod etiam' Nahor frater Abrami, et gens ex illo serviverit aliis diis: constat quoque ex Labane Syro, qui fuit in urbe Nahoris, et coluit imagines seu teraphim, quas abstulit Rachel, Gen. 24:10; 31:19, 30, 32, 34 2 ; videantur quae de illis in Parte Prima n. 1356; quod pro Jehovah coluerint Shaddai, quem suum deum appellarunt, manifeste dicitur apud Mosen,

Ego Jehovah apparui Abrahamo, Isaco et Jacobo, in deo Shaddai, et nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. 6:2, 3 3 .

[3] Ex his constare potest, qualis fuit Abram in juventute sua, quod nempe sicut alii gentiles idololatra et quod adhuc dum in terra Canaane fuit, non ex animo suo rejecerit deum Shaddai, quare hic dicitur, Ego Deus Shaddai, quo significatur nomen dei Abrami in sensu litterae, et quod per illius nomen coram illis, nempe Abrahamo 4 , Isaco et Jacobo, ut patet ex loco citato, Exod. 6:3, primum repraesentatus Dominus:

[4] quod Dominus primum repraesentari voluit coram illis per nomen Shaddai, causa est quia Dominus nusquam subito, minus momento, destruere vult inseminatum alicui ab infantia cultum, nam hoc foret evellere radicem et sic destruere sanctum adorationis et cultus alte implantatum, quod Dominus nusquam frangit sed flectit; sanctum cultus ab infantia irradicatum hoc secum habet quod non patiatur violentiam, sed flexionem lentam et clementem; simile fit cum gentilibus qui in vita corporis coluerunt idola, et tamen in charitate mutua vixerunt, sanctum eorum cultus, 5 quia ab infantia eorum irradicatum, in altera vita non momento tollitur sed successive; qui enim in charitate mutua vixerunt, eis implantari facile possunt bona et vera fidei, quae postea cum gaudio recipiunt; nam charitas est ipse humus: ita factum cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, quod nempe passus Dominus, ut retinerent nomen dei Shaddai, usque adeo ut diceret Se esse deum Shaddai; et hoc ex significatione 'ejus.

[5] Interpretes Shaddai reddunt omnipotentem, alii fulminatorem; sed proprie significat tentatorem, et post tentationes benefactorem, sicut constat apud Hiobum, qui toties eum, quia in tentationibus fuit, memorat, ut ex his locis apud eum constare potest, Ecce beati, homo quem castigat Deus; et disciplinam Shaddai ne repudies, 5:17: Sagittae Shaddai mecum, ... terrores Dei aciem instruunt mihi, 6:4: Timorem Shaddai relinquet, 6:14: Ego ad Shaddai loquar, et disceptare cum Deo volo, 13:3: Extendit adversus Deum manum suam, et adversus Shaddai confortat se, 15:25: Videbunt oculi illius exitium illius, et de furore Shaddai bibet, 21:20: Shaddai non invenies eum, magnus potentia, et judicio, et magnitudine justitiae, non affliget, 37:23:

tum apud Joelem,

Hei diei, quia propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a Shaddai veniet, 1:15.

Quod etiam constare potest ab ipsa voce Shaddai, quae significat vastationem, ita tentationem, nam tentatio est species vastationis; sed quia originem tulit a gentibus in Syria, non vocatur Elohim Shaddai, sed El Shaddai, et apud Hiobum modo Shaddai, et El seu Deus separatim nominatur.

[6] Quia post tentationes solatium, etiam eidem Shaddai tribuerunt bonum quod inde, ut apud Hiobum, 22:17, 23, 25, 26; tum intellectum veri qui etiam inde, 32:8; 33:4;

et quia sic pro deo veri habitus, nam vastatio, tentatio, castigatio, et increpatio nusquam est boni sed est veri; et quia coram Abrahamo 6 , Isaco, et Jacobo per eum repraesentatus Dominus, retentum fuit nomen, etiam apud Prophetas, sed ibi per Shaddai intelligitur verum, ut apud Ezechielem,

Audivi vocem alarum cheruborum, tanquam vocem aquarum multarum, tanquam vocem Shaddai, cum ibant, vocem tumultus 7 , tanquam vocem castrorum, 1:24:

apud eundem,

Atrium impletum est splendore gloriae Jehovae, et vox alarum cheruborum audita est, usque ad atrium exterius, tanquam vox dei Shaddai, cum loquitur, 10:4, 5;

ubi ‘Jehovah’ pro bono, ‘Shaddai’ pro vero 8 ; per ‘alas’ in Verbo similiter illa quae sunt veri, in sensu interno significantur.

[7] Etiam Isacus et Jacobus deum Shaddai nominant in simili sensu, qui nempe tentat et liberat a tentatione et postea benefacit; Isacus ad filium suum Jacobum cum fugeret pro Esavo, Deus Shaddai benedicat tibi, et fructificet, et multiplicet te, Gen. 28:3: Jacobus ad filios suos, cum proficiscerentur in Aegyptum ad emendum frumentum, cum tantum timuerunt Josephum, Deus Shaddai det vobis misericordias coram viro, et dimittat vobis fratrem vestrum alterum, et Benjaminem, Gen. 42:14:

Jacobus, ibi Israel, benedicens Josepho, qui prae suis fratribus in tentationum malis fuit, et inde liberatus, A Deo patris tui, et juvabit te, et cum Shaddai, et benedicet tibi, Gen. 49:25.

Inde nunc est quod Dominus primum voluit repraesentari per Deum Shaddai quem Abram coluit, dicens, Ego Deus Shaddai, similiter dein coram Jacobo, Ego Deus Shaddai, fructificare et multiplicare, Gen. 35:11;

ex causa etiam quia in praecedentibus de tentationibus, in interno sensu, actum.

[8] Cultus Shaddai apud illos inde originem duxit, quod sicut apud gentem quandam, de qua, ex Divina Domini Misericordia in sequentibus, etiam apud illos qui fuerunt ab Ecclesia Antiqua saepius auditi fuerint spiritus qui increparent, tum qui dein consolarentur; spiritus qui increparunt percepti ad latus sinistrum sub brachio, angeli tunc aderant a capite qui regebant spiritus et moderabantur increpationem; et quia nihil non quod per spiritus illis dicebatur putabant Divinum esse, spiritum illum increpatorem nominabant Shaddai; et quia etiam consolabatur postea, deum Shaddai: illo tempore, sicut etiam Judaei, in ea religione fuerunt, quia sensum internum Verbi non intellexerunt, quod omne malum, ita omni tentatio, a Deo, sicut omne bonum, ita omne solatium, veniret; sed quod aliter se habeat, videantur quae in Parte Prima n. 245, 592, 696, 1093, 1874, 1875.

Mga talababa:

1. The Manuscript has constat.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has Abramo.

5. The Manuscript inserts quod in the Manuscript and in the First Latin Edition.

6. The Manuscript has Abramo.

7. alarum in the Manuscript and in the First Latin Edition, but tumultus (which matches the Hebrew) in all other cases where quoted.

8. The Manuscript inserts quod increpat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ang Bibliya

 

Genesis 26:24

pag-aaral

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.