Ang Bibliya

 

Ezechiel 27:35

pag-aaral

       

35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te : et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 407

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 1232  
  

407. VERSUS 15-17.

"Et reges terrae, et magnates et divites, et chiliarchi et potentes, et omnis servus et omnis liber, absconderunt se (ipsos) in speluncis et in petris montium. Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni. Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest stare?"

15. "Et reges terrae, et magnates et divites, et chiliarchi et potentes", significat omnia bona et vera interna, et omnia bona et vera externa, per quae sapientia et intelligentia (n. 408); "et omnis servus et omnis liber", significat hominem naturalem et hominem spiritualem (n. 409); "absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium", significat illa deperdita per mala vitae et per falsi inde (n. 410).

16. "Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos", significat obtectionem a malis et falsis inde (n. 411); "et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni", significat ne dira patiantur ab influxu Divini Boni uniti Divino Vero procedentis a Domino (n. 412).

17. "Quia venit dies magnus irae Ejus", significat ultimum judicium super malos (n. 413); "et quis potest stare?" significat Quis vivet et sustinebit? (n. 414.)

  
/ 1232  
  

Ang Bibliya

 

Esaias 66:19

pag-aaral

       

19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;