Ang Bibliya

 

Ezechiel 23:12

pag-aaral

       

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata # 601

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 962  
  

601. "Dicens habitantibus super terra, facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit," significat quod adducant homines Ecclesiae pro doctrina recipere, quod fides sit unicum medium salutis, quia nemo potest facere bonum a se, nisi sit meritorium, et quia nemo potest implere legem, et sic salvari" - Per "habitantes super terra" intelliguntur homines Ecclesiae Reformatorum, ut supra (600); per "imaginem" significatur doctrina illius Ecclesiae, de qua infra; et per "imaginem Bestiae quae habet plagam machaerae et vixit" significatur hoc doctrinae, quod "Fides sit unicum medium salutis, quia nemo potest facere bonum a se nisi sit meritorium, et quia nemo potest implere legem et sic salvari (576, 577 seq.).

Omnis Ecclesia coram Domino apparet sicut homo; si in veris ex Verbo est, apparet sicut homo pulcher; si autem in veris falsificatis est, apparet ut homo monstrosus. Ecclesia ita apparet ex doctrina ejus, et ex vita secundum illam: ex quo sequitur, quod doctrina Ecclesiae sit "imago" ejus. Id quoque videri potest ex hoc: -Omnis homo est suum bonum et verum, aut suum malum et falsum; inde et non aliunde homo est homo: consequenter est doctrina et vita secundum illam, quae facit "imaginem" hominis Ecclesiae; imaginem hominis pulchri si doctrina et vita secundum illam est ex genuinis veris Verbi, at imaginem hominis monstrosi si ex veris Verbi falsificatis. Homo etiam in mundo spirituali apparet ut aliquod animal, sed ita apparet ejus affectio e longinquo illi qui in veris et bonis a Domino sunt, apparent ut agni et columbae; at qui in veris falsificatis et bonis adulteratis sunt, apparent ut noctuae et vespertiliones; illi qui in fide separata a charitate sunt, sicut dracones et hirci; qui in falsis ex malo sunt, apparent ut basilisci et crocodili; et qui tales et usque confirmaverunt doctrinalia Ecclesiae, sicut praesteres volantes. Ex his videri potest, quod doctrina Ecclesiae, et vita secundum illam, intelligatur per "imaginem Bestiae," quam pro "habitantibus super terra" fecerunt. Sed quid porro factum est cum illis qui "adorabant imaginem Bestiae" videatur Apocalypsis, (14:11; 19:20; 20:4). Similia per "imagines" in Sensu spirituali significantur Exodus 20:4-5; Leviticus 26:1; Deuteronomius 4:16-18; Esaias 2:16; Ezechiel 7:20; 16:17; 23:14-16.

Idola et sculptilia apud antiquos fuerunt imagines religiosi illorum; quare per illa significantur falsa et mala doctrinae (459).

  
/ 962  
  

Ang Bibliya

 

Apocalypsis 13

pag-aaral

   

1 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiæ.

2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.

3 Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem : et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.

4 Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ : et adoraverunt bestiam, dicentes : Quis similis bestiæ ? et quis poterit pugnare cum ea ?

5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias : et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.

6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant.

7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,

8 et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram : quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi.

9 Si quis habet aurem, audiat.

10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet : qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.

11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.

12 Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus : et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.

13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum.

14 Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.

15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ : et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.

16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis :

17 et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiæ, aut numerum nominis ejus.

18 Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est : et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.