Ang Bibliya

 

Ezechiel 23

pag-aaral

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum Nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.

7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.

8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.

10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :

23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.

25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.

28 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.

29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

32 Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33 Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.

34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?

37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :

41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :

42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.

46 Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.

47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.

48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.

   

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 863

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 1232  
  

863. "Virgines enim sunt." Quod significet ex eo quod in affectione veri propter verum sint, constat ex significatione "virginum", quod sint affectiones veri, quae affectiones veri spirituales vocantur: dantur enim affectiones veri naturales, et paene apud omnes, imprimis dum pueri et adolescentes sunt; sed affectiones veri naturales pro fine habent remunerationem, primum famam, postea honores et lucra: at hae affectiones hic non intelliguntur per "virgines", sed affectiones veri spirituales, quae sunt quae pro fine habent vitam aeternam, ac usus illius vitae. Illi qui in iis affectionibus sunt, amant vera quia vera sunt, ita abstracte a gloria mundi, honoribus et lucris; et qui vera abstracte a talibus amant, illi amant Dominum; nam Dominus apud hominem est in veris quae ex bono sunt; id enim quod procedit a Domino ut sole, est Divinum Verum, ac Dominus est id quod procedit ab Ipso; quare qui recipit verum quia est verum ex amore spirituali, is recipit Dominum: inde est quod de illis dicatur, "Hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit." Illi etiam intelliguntur a Domino per haec apud Matthaeum,

"Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecunque habet, vendit, et emit agrum. Rursus simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiit, vendidit omnia quae habuit, et emit eam" (13:44-46):

per "thesaurum absconditum in agro", et per "margaritas", significantur vera caeli et ecclesiae; et per "unam margaritam pretiosam" significatur agnitio Domini: affectio veritatum propterea quod veritates sint, intelligitur per quod "homo prae gaudio abiverit, ac omnia quae habuit vendiderit, et emerit agrum" in quo reconditus fuit thesaurus, et per quod "negotiator similiter abiens vendiderit omnia, et pretiosam margaritam emerit."

[2] Quod illi qui in affectione veri spirituali sunt dicantur "virgines", est ex conjugio boni et veri, ex quo est amor conjugialis; "uxor" enim est affectio boni, ac "maritus" est intellectus veri; femellae et mares etiam nascuntur tales: nunc quia virgines amant conjungi viris, apud quos est intellectus veri, ideo significant affectiones veri. (Sed de hac re videatur plura in opere De Caelo et Inferno 366-386, ubi De Conjugiis in Mundo Spirituali agitur.) Ex his nunc constare potest quid per "virgines" in Verbo in sequentibus locis significatur: In Threnis,

"Viae Zionis lugentes, propterea quod non veniant ad festum, omnes portae ejus devastatae, sacerdotes ejus gemunt, virgines ejus tristes, et illi amaritudo est:.... prostravit omnes robustos..Dominus in medio mei: proclamavit contra me constitutum tempus, ad frangendum juvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae 1 Zionis. .... Audite, quaeso, omnes populi, et videte dolorem meum: virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem" (1:4, 15, 18):

devastatio Divini Veri in ecclesia per haec describitur; "Zion", de qua haec dicuntur, significat ecclesiam ubi Dominus per Divinum Verum regnat; "viae Zionis lugentes", significant quod Divina vera non amplius quaerantur; quod "nemo veniat ad festum" significat non cultum tunc; "omnes portae ejus devastatae", significat quod non aditus ad vera; "sacerdotes ejus gemunt, virgines ejus tristes", significat quod affectiones boni et affectiones veri deperditae sint; "prostravit omnes robustos meos in medio mei", significat quod omnis potentia veri contra falsa perierit; "proclamavit contra me constitutum tempus", significat statum ultimum ejus, dum venturus Dominus; "ad frangendum juvenes", significat quando non amplius aliquis intellectus veri; "torcular calcavit Dominus virgini filiae 2 Zionis", significat cum omnia vera Verbi falsificata sunt; "virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem", significat cum omnis affectio veri ac intellectus veri per falsa perierit.

[3] Apud eundem,

"Sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum virgines Hierosolymae. .... Quid testificabor tibi? cui assimilabo te, .... virgo filia Zionis? Jacuerunt...in plateis puer et senex, virgines meae et juvenes mei ceciderunt gladio" (Threni 2:10, 13, 21):

similiter per haec describitur devastatio Divini Veri in ecclesia; "filia Zionis" est ecclesia, in qua Dominus per Divinum Verum regnat; dolor propter devastationem ejus describitur per "sedere in terra", "conticescere seniores", "ascendere facere pulverem super caput", "cingere se saccis", "descendere facere in terram caput"; per "seniores filiae Zionis" significantur illi qui in Divinis veris fuerunt; per "virgines Hierosolymae" significantur illi qui ex affectione veri docuerunt vera; "jacuerunt in plateis puer et senex", significat quod cum Divinis veris deperdita sit innocentia et sapientia; "virgines meae et juvenes mei ceciderunt gladio", significat quod omnis affectio veri et intellectus veri per falsa perierit; "virgo" est affectio veri, "juvenis" est intellectus veri, "cadere gladio" est perire per falsa.

[4] Apud eundem,

"Cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt, propter procellas famis; mulieres in Zione compressae sunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae sunt" (Threni 5:10-12):

haec similia involvunt; quid per "mulieres in Zione", "virgines in urbibus Jehudae", et per "principes "et "senes" significatur, supra (n. 540, 555, 655) explicatum est.

Apud Amos,

"Ecce dies venturi, .... quibus immittam famem in terra; non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae:.... in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti" (8:11, 13):

haec de defectu Divini Veri; defectus ille intelligitur per "famem" et per "sitim"; quare dicitur, "non fames ad panem, neque sitis ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae": quod affectio veri ac intellectus veri ex defectu cessaturi sint, significatur per "In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti."

[5] Apud Esaiam,

"Erubesce Zidon; dixit..mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi, nec peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines" (23:4):

per "Zidonem" et "Tyrum" intelligitur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; et per "mare" et per "munimentum maris" intelligitur naturale, ubi illae cognitiones; quod non aliqui per cognitiones illas reformati sint, significatur per "Non parturivi, et non peperi"; et quod inde non intellectus veri, nec affectio veri, significatur per "Non educavi juvenes, adolescere feci virgines."

[6] Apud Davidem,

Deus "conclusit gladio populum suum, et in hereditatem suam exarsit; juvenes ejus comedit ignis, et virgines ejus non nuptae sunt; sacerdotes ejus gladio ceciderunt" (Psalmuss 78:62-64):

haec quoque de ecclesiae devastatione per falsa et mala; "Deus conclusit gladio populum suum, et in hereditatem suam exarsit", significat quod ecclesia perierit per falsa et mala; "gladius" significat destructionem veri per falsa, "exardere" destructionem per mala, "populus" sunt qui ab ecclesia in veris sunt, et "hereditas" qui in bonis, nunc in falsis et malis; "juvenes ejus comedit ignis", significat quod amor sui et inde fastus propriae intelligentiae perdiderit intellectum veri; "virgines ejus non nuptae sunt", significat quod affectiones veri perierint per non intellectum veri; "sacerdotes ejus gladio ceciderunt", significat quod bona ecclesiae, quae sunt bona operum, charitatis et vitae, per falsa destructa sint.

[7] Apud Mosen,

"Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror, tam juvenem quam virginem, lactantem cum viro sene" (Deutr: 32:25):

"Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror", significat quod falsum et malum, quae ab interno, devastabunt et naturalem et rationalem hominem; "juvenem et virginem", significat intellectum veri et affectionem ejus; "lactantem cum viro sene", significat innocentiam et sapientiam.

[8] Apud Jeremiam,

"Dispergam per te gentes, et perdam per te regna, dispergam per te equum et equitem.., dispergam per te currum et vectum in illo, .... dispergam per te senem et puerum, dispergam per te juvenem et virginem, dispergam per te pastorem et gregem ejus, dispergam per te agricolam et jugales ejus, dispergam per te praefectos et antistites" (51:20-23):

haec de Jacobo et Israele, per quos in supremo sensu intelligitur Dominus, qui mala et falsa circa tempus adventus Ipsius in ecclesia dominantia destructurus est; per "gentes" et "regna" quae disperget, significantur mala et falsa in genere; per "equum et equitem" significantur ratiocinationes ex falsis contra vera; per "currum et vectum in illo" significantur doctrinae falsa; per "senem et puerum" significantur falsa confirmata et non confirmata; per "juvenem et virginem" significantur intellectus et affectio falsi; per "pastorem et gregem ejus" significantur docentes et discentes; per "agricolam et jugales ejus" significantur similia; per "praefectos et antistites" significantur principia falsi et mali.

[9] Apud Ezechielem,

"Dixit Jehovah.., Transi per medium urbis, et per medium Hierosolymae, .... senem, juvenem et virginem, et infantem, et mulieres occidite ad perditionem; sed contra ullum virum super quo signum, ne appropinquate" (9:4, 6):

per haec describitur devastatio omnium quae ecclesiae sunt; per "Hierosolymam" significatur illa ecclesia: per "senem, juvenem, virginem, infantem et mulieres", significantur omnia ecclesiae; per "senem" sapientia, per "juvenem" intelligentia, per "virginem" affectio veri, per "infantem" innocentia, per "mulieres" bona conjuncta veris; "occidere ad perditionem", significat prorsus destruere: quod haec non facta sint, sed modo visa prophetae dum in spiritu erat, patet a praecedentibus ibi, ubi abominationes domus Israelis et Jehudae sub variis speciebus et objectis ostensae memorantur; et quia non facta sunt sed solum visa, manifeste constat quod per "senem, juvenem, virginem, infantem et mulieres", talia quae dicta sunt, significata sint: quid significatur per "non appropinquare ad ullum virum super quo signum", videatur supra (n. 427 [a]).

[10] Apud Joelem,

"Super populum meum jecerunt sortem, et dederunt puerum pro scorto, et puellam vendiderunt vino, quod biberunt" (4 [B.A. 3:3] 3);

"jacere sortem super populum" significat dispergere ecclesiae vera per falsa; "puerum dare pro 3 scorto" significat falsificare vera Verbi; "puellam vendere vino" significat falsificare bona Verbi; "quod biberunt" significat imbuitionem falsi.

[11] Apud Sachariam,

" 4 Implebantur plateae urbis pueris et pueris ludentibus in plateis 5 meis" (8:5):

per "pueros et puellas" significantur vera et bona innocentiae, qualia sunt vera et bona Verbi, quae essentialiter faciunt ecclesiam; per "plateas urbis" significantur doctrinalia, quae causa fuit quod antiqui docuerint in plateis; et "ludere in plateis" significat laetari et gaudere ex illis.

[12] Apud Jeremiam,

"Denuo aedificabo te, ...virgo Israel;.... tunc laetabitur virgo in chorea sua, ac adolescentes et senes simul" (31:4, 13):

per "virginem Israelem" significatur ecclesia ex affectione veri; tunc laetabitur virgo in chorea", significat laetitiam cordis illorum qui in affectione veri spirituali sunt, omnis enim laetitia spiritualis est ex affectione veri; quare "ludere", "saltare" et "canere", et similia, in Verbo dicuntur de virginibus et puellis.

[13] Quoniam ecclesia est ecclesia ex affectione veri spirituali, quae est amor veri propter verum, ideo passim in Verbo dicitur

"Virgo Israel" (ut Jeremias 18:13; 31:4, 21; Amos 5:2):

"Virgo filia Zion" (2 Regnum 19:21; Esaias 37:22; Threni 1:4; 2:13):

"Virgo filia populi mei" (Jeremias 14:17):

"Virgo filia Zidonis" (Esaias 23:12):

"Virgo filia Aegypti" (Jeremias 46:11):

Tum "Virgo filia Babelis" (Esaias 47:1).

Apud Davidem,

"Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; praecesserunt cantantes post pulsantes in medio virginum tympanizantium" (Psalmuss 68:25, 26 [B.A. 24, 25]):

haec de Domino, qui ibi "est Deus meus", et "Rex meus"; et adventus Ipsius intelligitur per "gressus Ipsius in sanctuario": per "cantantes post pulsantes et tympanizantes" significantur omnes qui e spirituali et e caelesti regno Ipsius sunt; per "virgines cantantes" qui e spirituali regno Domini sunt, per "pulsantes et tympanizantes" qui e regno caelesti Ipsius; qui "virgines" dicuntur ex affectione veri et boni, ac "cantare", "pulsare" et "tympanizare" dicuntur ex laetitia et gaudio cordis illorum; per instrumenta enim pulsatoria et inflatoria describitur gaudium illorum qui e caelesti regno sunt, per instrumenta autem chordacea et per cantus, describitur laetitia illorum qui e regno spirituali sunt.

[14] Apud eundem,

"Filiae regum inter pretiosas tuas; consistit Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris: audi, filia, et vide, ..inclina aurem tuam;.... tunc delectabitur Rex pulchritudine tua, 6 Ipse namque Dominus tuus, ideo incurva te Ipsi. Etiam filia Tyri munus, facies tuas deprecabuntur divites populi;.... tota pretiosa filia Regis intus, de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi, virgines post illam, amicae ejus, quae adducentur 7 Ipsi, adducentur cum gaudiis et exultatione, venient in palatium Regis" (Psalmuss 45:10-16 [B.A. 9-15]):

quod haec de Domino dicta sint, patet a versibus (3-9 [B.A. 2-8]) ibi qui praecedunt, et a versibus (17 et 18 [B.A. 16 et 17]) qui sequuntur; et per "filias regum" significantur affectiones Divini Veri; per "Reginam" quae ad dextram Ipsius in auro optimo Ophiris, significatur caelum et ecclesia, quae in Divinis veris ex Divino Bono sunt; "audire", "videre" et "inclinare aurem", quod dicitur de filia Regis, significat auscultare, percipere et obedire, ita intelligere, facere et sapere a Domino: quod tunc accepta erit Domino, significatur per "Tunc delectabitur Rex pulchritudine tua"; "pulchritudo" praedicatur de affectione veri, haec enim facit pulchritudinem angelorum: "ideo incurva te Ipsi" significat cultum ex humili corde; "et filia Tyri munus mittet" significat cultum ab illis qui in cognitionibus veri sunt; "facies tuas deprecabuntur divites populi" significat adorationem ab illis qui in intelligentia ex cognitionibus illis sunt; "tota gloriosa filia Regis intus" significat affectionem veri spiritualem, quae "gloriosa" dicitur ex abundantia veri, ac "intus" significat spirituale; "de implexis auri vestis ejus" significat vera induentia formata ex bono amoris; "in acupictis adducetur Regi" significat apparentias veri, quales sunt in sensu litterae Verbi; "virgines post illam, amicae ejus", significat affectiones veri spirituales naturales, inservientes; "adducentur cum gaudio et exultatione, venient in palatium Regis", significat cum gaudio caelesti in caelum ubi Dominus.

[15] Quoniam "filiae regis" significabant affectiones veri spirituales, et "vestes" illarum significabant vera in ultimo ordinis, qualia sunt vera Verbi in sensu litterae ejus, ideo

Filiae Regis virgines olim vestiebantur togis frustatim variegatis, ut legitur de Thamare filia Davidis (2 Samuelis 13:18).

Apud Sachariam,

"Quantum..bonum Ipsius, et quanta pulchritudo Ipsius; frumentum juvenes, et mustum adolescere facit virgines" (9:17):

haec etiam de Domino; et per "bonum" et per "pulchritudinem Ipsius" intelligitur Divinum Bonum ac Divinum Verum; "frumentum juvenes, et mustum adolescere facit virgines", significat quod intellectus veri ac affectio veri formetur per bonum ac per verum ab Ipso. Ex his locis patet quod per "virgines" in Verbo significentur affectiones veri: similiter alibi (Ut Esaias 62:5; Jeremias 2:32; Joel 7, 8; Psalmuss 148:12; Judicum 5:30).

[16] Quoniam per "virginem" significabatur affectio genuini veri ecclesiae, quae cum bono amoris prorsus concordat, ideo statutum fuit

Quod sacerdos magnus non viduam aut repudiatam, aut corruptam meretricem, sed virginem e populis suis acciperet uxorem, ne profanaret semen suum (Leviticus 21:13-15; tum Ezechiel 44:22);

(quae singillatim explicata supra, n. 768 [d] , videantur). Quia per "virginem" significatur affectio genuini Veri, et per "stuprationem" illius significatur falsificatio Divini Veri, ideo tam severe prohibitum fuit scortari; ut

"Si quis persuaserit virgini, ...et cubuerit cum illa, dote dotaret illam sibi in uxorem..at si..renueret pater..dare illam.., argentum penderet quantum dos virginum est" (Exodus 22:15, 16 [B.A. 16, 17] ; Deuteronomius 22:28, 29);

(quae explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9181-9186).

[17] Quoniam affectio veri et intellectus veri faciunt conjugium, sicut virgo desponsata et maritata viro, ac postea unum faciunt sicut voluntas et intellectus, aut sicut affectio et cogitatio aut sicut bonum et verum apud unumquemvis hominem, nec conjungi possunt diversae affectiones uni eidemque cogitationi, seu diversae voluntates uni eidemque intellectui, seu diversa vera ecclesiae uni eidemque bono amoris, nisi falsificationes et inde dissipationes veri existerent; inde erat quod concubitus cum virgine desponsata crimen mortis esset: secundum haec apud Mosen,

Si vir cum puella virgine desponsata viro in urbe cubuerit, ambo lapidabuntur; si vero in agro, morietur vir solus, non puellae crimen mortis (Deuteronomius 22:23-27):

per "concubitum in urbe" significatur adulteratio boni et veri doctrinae ex Verbo, "urbs" enim est doctrina, et lapidatio erat poena laesi veri doctrinae: per "concubitum" autem "in agro", significatur falsificatio veri ecclesiae antequam id ut doctrinale receptum est, ita non adulteratio boni ejus; "ager" enim est ecclesia ubi verum primum inplantatur, dein crescit, et demum fit doctrinae; quare vir solus moriretur. Ex his quoque constare potest quod per "virginitatem" significetur affectio veri illibata (Ut Leviticus 21:13; Deuteronomius 22:13-21; Ezechiel 23:3, 8).

Mga talababa:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 427

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 1232  
  

427. "Usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus eorum.- Quod significet quod prius separandi sint qui in veris ex bono sunt, constat ex significatione signare", quod sit distinguere et separare (de qua sequitur); ex significatione "servorum Dei", quod sint qui in veris ex bono sunt (de qua supra, n. 6); et ex significatione "frontis" quod sit bonum amoris.

Quod "frons" sit bonum amoris est ex correspondentia, omnia enim quae apud hominem sunt in toto corpore, tam quae intra illud quam quae extra, correspondent caelo; nam universum caelum est sicut unus Homo in conspectu Domini, ita ordinatum ut correspondeat omnibus et singulis hominis: tota facies, ubi sensoria visus, olfactus, auditus et gustus sita sunt, correspondet affectionibus et inde cogitationibus in genere; oculi correspondent intellectui, nares perceptioni, aures auscultationi et obedientiae, et gustus desiderio sciendi et sapiendi; frons autem correspondet bono amoris, ex quo omnia illa sunt; supremum etiam faciei facit, ac immediate includit anteriorem et primariam partem cerebri, unde intellectualia hominis: inde est quod Dominus aspiciat angelos in fronte, ac angeli Dominum per oculos; et hoc quia frons correspondet amori, ex quo Dominus illos aspicit, et oculi correspondent intellectui, ex quo illi aspiciunt Dominum; dat enim Dominus Se videri per influxum amoris in intellectum eorum. (De qua re videatur in opere De Caelo et Inferno, 11, 145, 151: et Quod Universum Caelum in toto complexu referat unum Hominem, in eodem opere, n. 1 68-86: et Quod inde Correspondentia sit omnium Caeli cum omnibus Hominis, n. 87-102,) Exinde patet quid significatur per "signari super frontibus", quod nempe in bono amoris in Dominum a Domino esse, et per id distingui ac separari ab illis qui non in amore illo sunt; aspicit enim Dominus illos in fronte, ac implet illos bono amoris, ex quo illi aspiciunt Dominum cogitatione ex affectione. Reliqui non in fronte aspici possunt a Domino, quia avertunt se ab Ipso, ac vertunt se ad amorem oppositum, a quo implentur et trahuntur. (Quod quisque in mundo spirituali, et quoque homo quoad spiritum suum, vertat faciem ad amorem regnantem, videatur in opere De Caelo et Inferno 17, 123, 142-144, 153, 552.)

[2] Quod "signari" non sit signari, sed in illum statum redigi ut agnosci possint quales sunt, proinde ut conjungantur cum illis qui in simili statu sunt, ac separentur ab illis qui in dissimili; hoc significatur per "signari" et per "signum" in sequentibus his locis:

Apud Ezechielem,

"Dixit Jehovah ad" virum indutum linteis, "Transi per medium urbis, per medium Hierosolymae, et signa signum super frontibus virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus:... et transite per urbem post illum, et percutite, nec parcat oculus vester, neque clementia utamini;... sed contra ullum virum super quo signum, ne appropinquate" (9:4-6):

agitur etiam hic de separatione bonorum a malis, ac per "signari super frontibus" simile significatur quod in hoc loco Apocalypseos, nempe distingui et separari a malis, ac conjungi bonis; de ejectione et damnatione malorum postea etiam agitur: illi qui in bono sunt, describuntur per "gementes et suspirantes super omnibus abominationibus factis in medio urbis Hierosolymae"; "gementes et suspirantes super abominationibus" sunt qui non in malis et inde falsis sunt; "gemitus et suspirium" super illis significant aversionem et dolorem pro illis, "Hierosolyma" est ecclesia, et "urbs" est doctrina: ejectio et damnatio malorum postea describitur per quod "transirent per urbem post illum, et percuterent, nec parceret oculus"; "percutere et occidere" significat damnari, nam mors spiritualis, quae est damnatio, significatur in Verbo per mortem naturalem.

[3] Apud Esaiam,

"Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas, ut veniant et videant gloriam meam, et ponam in illis signum" (66:18, 19):

haec dicta sunt de Domino, ac de nova ecclesia ab Ipso instauranda, proinde de novo caelo et nova terra (ut patet a vers. 22 in illo capite); per "congregare omnes gentes et linguas" simile significatur quod per

"Congregare electos a quatuor ventis" (Matthaeus 24:31):

"congregare" significat adsciscere Sibi qui Ipsius sunt; "gentes" significant illos qui in bono sunt, et "linguae illos qui in vita secundum doctrinam sunt; "venire et videre gloriam" Domini, significat illustrari Divino Vero et inde frui gaudio caelesti, "gloria" enim Domini significat Divinum Verum et ex illo illustrationem et gaudium; "ponere in illis signum" significat distinguere et separare a malis, et conjungere bonis.

[4] Legitur de Caino,

Quod Jehovah posuerit ei signum, ne quis occideret illum (Genesis 4:15):

qui non scit id arcanum Verbi, quod per personas in historicis ibi nominatas in sensu spirituali intelligantur res, seu quod unaquaevis persona ibi aliquid rei ecclesiae et caeli repraesentet, et inde id significet, non scire aliud potest quam historicum litterae, in quo non plus Divini apparet quam in historiis aliis; cum tamen in Verbo tam in propheticis quam in historicis, in omnibus et singulis ejus est Divinum quod in littera non apparet nisi solum illis qui in sensu spirituali sunt et illum norunt. Arcanum spirituale in historico de Caino et Abele est hoc: Abel ibi repraesentat bonum charitatis et Cainus verum fidei; id bonum et hoc verum etiam in Verbo vocantur "fratres"; ac verum fidei "primogenitus", ex causa quia vera, quae postea fient fidei, primum acquiruntur et reponuntur in memoria, ut bonum inde sicut ex promptuario hauriat quod sibi conjungat, ac faciat ut sint fidei. Verum enim non prius fit fidei quam cum homo vult illud et facit illud; et quantum homo id facit, tantum Dominus conjungit illum Sibi et caelo, ac influit ex amore cum bono, ac per bonum in vera quae homo a pueritia acquisivit, ac conjungit illa bono, ac facit ut sint fidei: prius non sint nisi quam cognitiones et scientiae; quibus homo adhuc non fidem habet aliam quam sicut rebus auditis ex alio, a quibus recedere potest si aliter postea cogitat; quare illa fides est fides alterius in se, et non sua; et usque fides sua erit apud hominem, ut maneat illum post mortem; et tunc fit sua, quando id quod credit, videt, vult et facit, tunc enim intrat in hominem, et format spiritum ejus, et fit affectionis et cogitationis ejus; spiritus enim hominis in sua essentia non est nisi quam sua affectio et cogitatio.

[5] Quod affectionis est, hoc vocatur bonum; et quod inde cogitationis est, hoc vocatur verum; homo nec aliud credit verum esse quam quod est affectionis ejus, sed interioris affectionis quae est spiritus ejus: quare quod homo ex interiore affectione cogitat, hoc ejus fides est; et reliqua quaecunque in memoria sua tenet, sive illa hauserit ex Verbo, sive ex doctrina ecclesiae per lectionem, sive ex praedicatione, sive ex proprio intellectu, non sunt fides, utcunque putat quod sit, et dicitur ac creditur hodie quod sit. Hoc primogenitum et primitivum est quod Cainus in historico illo repraesentat et significat, nam Cainus erat primogenitus. Tale cum creditur esse fides quae salvat hominem, ac non velle illud et facere illud, hoc est, vivere secundum illud, existit haeresis damnosa quod sola fides salvet qualiscunque vita est, et quod detur fides absque vita; cum tamen id non est fides, sed modo scientia residens extra hominem in ejus memoria, et non intra illum in vita; et si illud vocatur fides, est fides historica, quae fides est fides alterius apud se; et non prius vitam accipit, quam cum id quod hausit ipse videt quod verum sit, et tunc primum videt cum vult illud et facit illud. Cum illa haeresis invalescit, tunc annihilatur charitas quae est bonum vitae, et tandem rejicitur sicut non essentialis ad salutem: hoc repraesentatum est per quod Cainus occiderit Abelem fratrem suum; fides enim et charitas, seu verum fidei et bonum charitatis, dicuntur "fratres" in Verbo, ut supra dictum est.

[6] Quod "Jehovah posuerit Caino signum ne occideretur", significat quod distinxerit ab aliis, et quod conservaverit, quia fides salvifica non dari potest nisi praecedat fides historica, quae est cognitio rerum ecclesiae et caeli ab aliis; verbo, est scientia talium quae postea fidei erunt; nisi enim homo ex infantia hauriat vera ex Verbo, vel ex doctrina ecclesiae, vel ex praedicatione, foret vacuus; et in hominem vacuum non cadit operatio et non datur influxus e caelo a Domino; operatur enim et influit Dominus per bonum in vera apud hominem, et conjungit illa, et facit ut charitas et fides unum sint: ex his constare potest quid significat quod "Jehovah posuerit Caino signum, ne quis occiderit illum, et qui occiderit septuplum vindicaretur." Praeterea illi qui solum in fide historica sunt, hoc est, in scientia talium quae fidei, qui sunt "Cainus" seu quae est "Cainus", conservantur etiam quia docere possunt alios vera ex Verbo, docent enim ex memoria.

[7] Quoniam "frons" correspondet bono amoris, ac ideo Dominus ex Divino Amore aspicit angelos et homines in fronte, ut supra dictum est, ideo mandatum est, ut bractea ex puro auro, super qua scriptum esset "Sanctitas Jehovae", poneretur super cidari Aharonis e regione frontis, de qua ita apud Mosen,

"Facies bracteam, aurum purum, et sculpes super illa sculpturis sigilli, Sanctitas Jehovae; et pones eam super filo hyacinthini, ... e regione facierum cidaris erit, ut sit super fronte Aharonis, ... sitque super fronte ejus jugiter, in beneplacitum 2 illis coram Jehovah" (Exodus 28:36-38):

Aharon enim ut summus sacerdos repraesentabat Dominum quoad bonum Divini Amoris; et inde vestes ejus repraesentabant talia quae procedunt ex illo amore; cidaris repraesentabat intelligentiam et sapientiam, ac regio anterior ejus amorem, ex quo intelligentia et Sapientia; ideo ibi bractea ex auro puro erat posita super filo hyacinthini, super qua sculptum "Sanctitas Jehovae": "aurum purum" ex quo bractea significat bonum amoris caelestis; "hyacinthinum" ex quo filum super quo bractea, significat bonum amoris spiritualis (amor spiritualis est amor veri); "sculptura sigilli" significat permanentiam in aeternum; "Sanctitas Jehovae" significat Dominum quoad Divinum Humanum, ex quo omne sanctum caeli et ecclesiae procedit; haec erant "super fronte cidaris" quae super capite Aharonis, quia "cidaris" significat simile quod "caput", nempe Divinam Sapientiam, et "frons" Divinum Bonum Amoris. (Quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad bonum amoris, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9806, 3 9946, 10017; quod "hyacinthinum" significet amorem veri, n. 9466, 9687, 9833; quod "cidaris" significet intelligentiam et sapientiam, n. 9827.)

[8] Quoniam "frons" significat bonum amoris, ideo mandatum est filiis Israelis, ut alligarent praeceptum de amore in Jehovam super frontibus suis; de quo ita apud Mosen,

"Amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis:... alliges ea" verba "in signum super manu tua, et sint in frontalia ante oculos tuos" (Deuteronomius 6:5, 8; 11:18: praeter in Exodus 13:9, 16):

quod dicatur "ut sint in frontalia ante oculos", erat repraesentativum quod Dominus aspiciat angelos et homines in fronte, quia ex Divino Amore, ac det ut angeli et homines aspiciant Ipsum ex intelligentia et sapientia, nam "oculi" significant intellectum; omnis etiam intellectus hominis est ex bono amoris ejus, et secundum id quod recipit a Domino: quod etiam "alligarent super manu", repraesentabat ultima, quoniam manus sunt ultima virium animae hominis; ita "super fronte et super manu" significat in primis et in ultimis, ac "primum et ultimum" significant omnia (videatur supra, n. 417): quod illud praeceptum ita alligarent, erat causa, quia ex illo pendent Lex et Prophetae, hoc est, totum Verbum, proinde omnia caeli et ecclesiae:

Quod Lex et Prophetae ex illo praecepto pendeant, docet Dominus apud Matthaeum (22:35-38 [, 40]).

Ex his etiam patet, unde est et quid significat, quod reges olim et quoque hodie, cum coronantur, ungebantur oleo super fronte et super manu: reges enim olim repraesentaverunt Dominum quoad Divinum Verum; et quia hoc recipitur in bono amoris, quod influit a Domino, ideo unctio fiebat super fronte et super manu; oleum etiam, quo ungebantur, significat bonum amoris: inde est quod "reges" in Verbo significent illos qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono (videatur supra, n. 31).

Ex his constare potest quid intelligitur per "signum super frontibus", ut quoque alibi in Apocalypsi (Ut cap. 9:4; 14:1; 22:3, 4).

[9] Vicissim autem "frons" significat id quod oppositum est bono amoris, nempe malum amoris, et inde durum, obfirmatum, impudens ac infernale: durum, apud Esaiam,

"Durus tu, nam nervus ferri cervix tua, et frons tua aenea" (48:4);

obfirmatum, apud Ezechielem,

"Domus Israelis non volunt obedire Mihi, ... nam tota domus Israelis obfirmati fronte et duri corde" (3:7, 8);

impudens, apud Jeremiam,

"Frons mulieris meretricis mansit tibi, renuisti pudefieri" (3:3 4 );

infernale, in Apocalypsi (Cap. 13:16; 14:9-11; 16:2; 17:5; 19:20; 20:4): nam sicut bonum amoris est caeleste, et inde clemens, patiens et pudicum, ita malum bono illi oppositum est infernale, durum, obfirmatum et impudens.

Mga talababa:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232