Ang Bibliya

 

Exodus 6:15

pag-aaral

       

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 7219

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

7219. ‘Et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo’: quod significet continuationem, constat ex illis supra n. 7191.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 7191

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

7191. ‘Et locutus est Deus ad Moschen’: quod significet novum sed priori continuum, constat ex eo quod saepius legatur in textu continuo, ‘dixit Jehovah’, et ‘locutus est Jehovah’, ut quoque in hoc capite, vers. 1, ‘dixit Jehovah ad Moschen’; hoc versu ‘locutus est Deus ad Moschen’; pariter vers. 10, 13, 28, 29; similiter alibi; quae repetitio non aliud significat quam aliquod novum ibi incohans, quod tamen annectendum est praecedenti; quod ‘dixit Jehovah’ sit novum perceptionis, videatur n. 2061, 2238, 2260. Sciendum quod Verbum in lingua sua originali careat terminationum signis, 1 quare loco illorum fuerunt talia, et loco terminationum seu distinctionum minorum fuit ‘Et’, quapropter hoc tam frequenter occurrit; 2 est quoque sermo angelicus continuus, cum terminationibus quidem, sed 3 mirabiliter ibi antecedentia connectuntur sequentibus; sunt enim ideae angelicae plenissimae rebus, et innumerabilibus quae ineffabiles, et homini, 4 cum in mundo est, incomprehensibiles 5 ; inde fines periodorum praecedentium cum principiis periodorum sequentium 6 plene connecti possunt, et sic ex pluribus seriebus formari una; 7 quod stupendum et incredibile, in sermone 8 angelico repraesentatur forma caeli, inde in omni sermone angelico est concentus qualis est canticorum qui in quavis terminatione desinit in monosyllabicum, ita in unum; et mihi dictum est quod id fiat 9 ex causa quia omnia et singula in caelo se 10 referunt ad unum Deum, ut ad finem suum. Ex his etiam constare potuit quod omne cogitationis et inde 11 sermonis per caelum influat a Domino, et quod inde concentus talis in sermone cadens in unum.

Mga talababa:

1. The Manuscript inserts aliter ac scripta hodierna, .

2. The Manuscript inserts quod terminationum signa non fuerint, est quia ideae spirituales continuantur una in alteram ne in praecedente interstitio moreturcogitatio, et sic sequens non aeque in perceptionem veniat, .

3. quae

4. dum

5. The Manuscript inserts sunt et ineffabiles.

6. mirabiliter

7. The Manuscript inserts et.

8. ita repraesentare coeli formam, quapropter

9. ob causam

10. The Manuscript places this after suum.

11. The Manuscript inserts omne.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.