Ang Bibliya

 

Exodus 27

pag-aaral

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 395

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 1232  
  

395. (Vers. 11.) "Et datae singulis stolae albae." - Quod significet Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem, constat ex significatione "stolae albae", quod sit Divinum Verum a Domino, "stola" enim significat verum in communi, quia est commune indumentum, et "album" dicitur de veris quae a Domino; album enim est lucis, et lux procedens a Domino ut Sole in sua essentia est Divinum Verum: quod per "datas singulis stolas albas" etiam significetur tutatio, dicetur infra; primum tamen, unde est quod "stola alba" significet Divinum Verum a Domino. Omnes spiritus et angeli vestiuntur secundum intelligentiam suam, seu secundum receptionem veri in vita, nam hoc est intelligentia; formatur enim lux intelligentiae eorum in vestes, quae cum inde formatae sunt, non modo apparent ut vestes sed etiam sunt vestes: omnia enim quae in mundo spirituali existunt, et apparent coram oculis eorum, ex luce et calore, quae procedunt a Domino ut Sole, existunt; ex illa origine non modo omnia in mundo spirituali creata et formata sunt, sed etiam omnia in mundo naturali, nam mundus naturalis existit et subsistit per mundum spiritualem a Domino. Inde constare potest quod apparentiae, quae in caelo coram angelis existunt, sint prorsus reales; similiter etiam vestes. Quoniam spiritus et angeli vestiuntur secundum intelligentiam, et omnis intelligentia est veri, et angelica intelligentia est Divini Veri, ideo vestiuntur secundum vera; quapropter "vestes" significant vera; vestes quae proximae corpori sunt, et inde interiores, significant interiora vera, vestes autem quae circum sunt et cingunt illas, significant exteriora vera; inde "stola", "toga" et "pallium", quae communia indumenta sunt, significant vera in communi, et "toga alba" Divinum Verum in communi quod apud illos a Domino. (Sed videantur quae De Vestibus quibus induti sunt Angeli, in opere De Caelo et Inferno 177-182, ostensa sunt; et quae supra de significatione Vestium, n. 64, 65, 195, 271, dicta.)

[2] Quod "stolae albae datae illis qui sub altari" etiam significet tutationem a Domino, est quia "stolae albae", quae illis datae erant, repraesentabant praesentiam Domini cum Divino Vero circum illos, et Dominus per Divinum Verum tutatur suos, circumdat enim illos sphaera lucis, ex qua illis stolae albae; qua cum circumdati sunt, non amplius infestari possunt a malis spiritibus, nam, ut supra dictum est, infestabantur ab illis, ac ideo a Domino recondebantur. Hoc etiam fit apud illos qui elevantur a Domino in caelum; induuntur tunc vestibus albis, quod indicium est quod sint in Divino Vero, et sic in tuto: sed de his qui induti stolis albis, plura videbuntur in explicatione capitis sequentis (ad versus 9, 13-17 ibi).

[3] Quod "stola", "toga", et "pallium", significent Divinum Verum in communi, constare etiam potest a sequentibus his locis:

Apud Sachariam,

"Pudefient prophetae, quisque propter visionem suam quam prophetavit, neque induent togam pili ut mentiantur" (13:4):

per "prophetas" significantur qui docent vera ex Verbo, et in sensu abstracto vera doctrinae ex Verbo; et quia haec per "prophetas" significabantur, ideo illi induebantur toga pili: per "togam" enim "pili" significabatur Divinum Verum in ultimis, quod est Divinum Verum in communi; nam ultimum continet omnia interiora, "pilus" etiam significat ultimum. Inde erat

Quod etiam Elias ex toga sua dictus fuerit "vir pilosus" (2 Regnum 1:7, 8):

Et quod Johannes Baptista (qui sicut Elias fuit, quia simile repraesentabat) habuerit "vestimentum ex pilis camelinis" (Matthaeus 3:4).

Ex his patet quid significatur per quod prophetae "non induent togam pili ut mentiantur", nempe quod non dicent vera esse falsa et falsa esse vera; "mentiri" hoc significat.

[4] Quoniam Elias repraesentavit Dominum quoad Verbum, quod est ipsa doctrina veri, et Elisaeus continuabat repraesentationem, et quia "toga" significabat Divinum Verum in communi, quod est Verbum in ultimis, ideo toga Eliae pervenit ad Elisaeum, et quoque per togam Eliae divisae sunt aquae Jordanis, secundum haec in Libris Regum:-

Cum Elias invenit Elisaeum", projecit togam suam super illum" (2 Regnum 19:19):

"Elias sumpsit togam suam, et convolvit illam, et percussit aquas" Jordanis, "quae divisae sunt huc et illuc, et transiverunt ambo in sicco" (2 Regnum 2:8):

"Elisaeus videns" cum ablatus est Elias turbine in caelum, ... sustulit togam Eliae, quae deciderat desuper illo, et reversus est et stetit ad litus Jordanis; et sumpsit togam illam, ... et percussit aquas, quae divisae sunt huc et illuc, et transivit" (2 Regnum 2:12-14):

quod "Elias togam projecerit super Elisaeum" significabat quod transferret repraesentationem Domini quoad Verbum super Elisaeum; et quod "toga deciderit de Elia cum ablatus est, et quod sumpta sit ab Elisaeo", significabat quod repraesentatio illa translata sit super Elisaeum; nam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ac vestiti sunt secundum id quod repraesentabant; et "toga" significabat Verbum in ultimis, quod est Divinum Verum in communi, seu Divinum Verum in omni complexu: quod "per togam Eliae divisae sint aquae Jordanis", primum ab Elia et postea ab Elisaeo, significabat potentiam Divini Veri in ultimis; "aquae" etiam "Jordanis" significabant prima vera per quae intratur in ecclesiam, et haec prima sunt quae in Verbi ultimis: inde quoque constare potest quod "toga" et "stola" significent Divinum Verum in communi. (Quod Elias repraesentaverit Dominum quoad Verbum, et similiter Elisaeus, videatur n. 2762, 5247. Quod ultimum contineat interiora, et inde significet omnia in communi, n. 634, 6239, 6465, 1 9215, 2 9216, 9828; quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836; quod "Jordanes" significet introitum in ecclesiam, et quod inde "aquae Jordanis" significant prima vera per quae intratur, n. 1585, 4255; quod "aquae" sint vera, supra, n. 71.) Prima vera sunt quoque ultima, qualia sunt Verbi in sensu litterae; nam per illa fit introitus, primum enim discuntur, et in illis sunt interiora omnia, quae faciunt Verbi sensum internum.

[5] Qui non scit quid "stola" seu "toga" significat, nec scit quid "pallium", nam pallium aeque ac toga erat vestis communis, circumcinxit enim tunicam seu vestem interiorem, unde similis ei quoque significatio est; unde nec scit quid significavit quod Schaul abruperit alam pallii Samuelis; quod David absciderit alam pallii Schaulis; quod Jonathan dederit Davidi pallium suum et vestes suas; et quod filiae regis amictae fuerint palliis frustatim variegatis, et plura alia ubi pallia nominantur in Verbo. De Schaule quod abruperit alam pallii Samuelis, ita legitur:

"Convertit se Samuel ad abeundum, sed apprehendit alam pallii ejus, et abrupta est; et dixit Samuel, Abrupit Jehovah regnum Israelis desuper te hodie, et dedit illud socio tuo, qui melior te" (1 Samuelis 15:27, 28):

ex verbis Samuelis patet quod "abruptio alae pallii" significaverit abruptionem regni a Schaule, nam dixit, postquam id factum est, quod "Jehovah abruperit regnum Israelis desuper te hodie"; per "regem" enim et per "regnum" ejus significatur Divinum Verum ecclesiae, et per "alam pallii" significatur Divinum Verum in ultimis seu omne in communi: reges enim super filios Israelis repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et regnum eorum significabat ecclesiam quoad illud; quare per historicum illud significatur quod Schaul rex non amplius repraesentare posset, quia non talis, et quod aliter repraesentativum ecclesiae periret. (Quod reges repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, et quod "regnum" inde significaverit ecclesiam quoad illud, videatur supra, n. 29, 31.)

[6] Simile significatur per quod David absciderit alam pallii Schaulis, de quo ita legitur:

David intravit in speluncam ubi schaul, et abscidit alam pallii ejus; et cum dein ostendit illam Schauli, dixit Schaul, "Nunc novi quod regnabis, et consistet in manu tua regnum Israelis" (1 Sam. 24 [4,] 5, 6, 12, 21 [B.A. 3-5, 11, 20]);

hoc factum est a Davide ex Divina Providentia ut simile repraesentaretur quod supra; nam per "alam pallii", et per "Schaulem regem" ac per "regnum" ejus, similia significantur.

[7] Simile etiam significatur per quod Jonathan filius Schaulis exuerit se pallio et vestibus suis, et dederit Davidi, de qua re ita legitur:

"Exuit Jonathan pallium quod super illo, et dedit Davidi et Vestes suas, et usque ad gladium suum, et usque ad arcum suum, et usque ad cingulum suum" (1 Sam. 18:4 3 ):

per haec significabatur quod Jonathan heres regni omne jus suum transtulerit in Davidem, omnia enim illa quae Jonathan dedit Davidi repraesentativa erant regni, hoc est, Divini Veri ecclesiae, quod Schaul repraesentabat; nam ut supra dictum est, omnes reges qui fuerunt filiis Israelis repraesentaverunt Dominum 4 quoad Divinum Verum, et regnum eorum ecclesiam quoad illud.

[8] Quia "pallia" et "togae" significabant Divinum Verum in communi, ideo

"Filiae regis Virgines vestiebantur togis frustatim variegatis" (2 Samuelis 13:18):

"filiae regis virgines" significabant affectiones veri, et inde ecclesiam, ut constare potest ex mille locis ubi in Verbo nominatur "filia regis", "filia Zionis", et "filia Hierosolymae", et quoque "virgo Zion" et "virgo Hierosolyma"; quare etiam filiae regis repraesentabant vera affectionis illius per vestes, et in communi per togas, quae inde frustis variegatae erant; sicut etiam repraesentantur vera ex bono seu vera ex affectione per vestes virginum in caelo; quae vera amplius describuntur per

"Vestes filiae Regis" apud Davidem (Psalmuss 45:10, 11, 14, 15 [B.A. 9, 10, 13, 14]).

[9] Quoniam luctus in Antiquis Ecclesiis significabat luctum spiritualem, qui est propter deprivationem veri, quare haec repraesentabatur in luctu tunc per quod disruperint togas suas seu pallia sua; ut constat apud Hiobum,

Cum Hiob amiserat omnia, "tunc surrexit, scidit togam suam, ... et dixit, Nudus egressus sum ex utero matris meae, et nudus revertar" (1:20, 21):

et alibi,

Tres amici Hiobi, cum viderunt eum, "fleverunt et sciderunt pallia sua" (2:12).

(Quod "discindere vestes" fuerit repraesentativum luctus propter verum laesum aut deperditum, videatur n. 4763.) Et praeterea apud Ezechielem,

"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient pallia sua, et vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur, super terra sedebunt" (26:16):

haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, hic ecclesia ubi illae deperditae sunt: quod non amplius illis vera sint per quae ecclesia, significatur per quod "descendent desuper thronis suis omnes principes maris"; "principes maris" sunt vera scientifica primaria, "descendere desuper thronis" significat quod illa deperdita sint, et inde quod non aliqua intelligentia: simile significatur per quod "abjicient pallia sua, et exuent vestes acupicturae suae"; "pallia" sunt vera in communi, et "vestes acupicturae" sunt cognitiones veri: damnatio inde significatur per quod "terroribus induentur, super terra sedebunt."

[10] Apud Micham,

"Populus meus pro hoste sibi statuit propter vestem, togam extrahitis a transeuntibus secure, reducibus belli" (2:8):

per haec non significatur quod filii Israelis pro hoste statuerint propter vestem, et quod extraxerint togam a transeuntibus secure, sed quod pro inimicis habuerint illos qui vera locuti sunt, et deprivaverint omni vero illos qui bene vixerunt, et discusserunt falsa; "vestis" est verum", "toga" est omne verum quia est verum in communi, "transire secure" est bene vivere, "reduces belli" sunt qui discusserunt falsa, "bellum" est pugna veri contra falsum. Quis non videre potest quod hoc spirituale Verbi sit, et non quod habuerint pro hoste propter vestem, et extraxerint tunicam a transeuntibus?

[11] Apud Matthaeum,

Scribae et Pharisaei "omnia opera sua faciunt ut spectentur ab hominibus, et dilatant phylacteria sua, et magnificant fimbrias palliorum suorum ( 5 23:5):

haec fecerunt Scribae et Pharisaei, at usque per hoc repraesentabatur et significatur quod ex ultimis Verbi multa loquerentur et applicarent vitae et traditionibus suis, et hoc ut apparerent sancti et docti: per "phylacteria" quae dilatant, significantur bona in externa forma, nam erant super manus, et per "manus" significantur facta, quia manus faciunt; et per "fimbrias palliorum" quas magnificant, significantur vera externa; vera externa sunt quae in ultimo sensu litterae: "pallia" sunt vera in communi, et "fimbriae" sunt ultima eorum.

(Quod "fimbriae palliorum" talia vera significent, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9917.)

[12] Apud Esaiam,

"Laetabor in Jehovah, exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestibus salutis, pallio justitiae texit me" (61:10);

"laetari in Jehovah" significat in Divino Bono, "exultare in Deo" significat in Divino Vero; nam Dominus "Jehovah" dicitur ex Divino Bono, et "Deus" ex Divino Vero, et omne gaudium spirituale est ex illis: "induere vestibus salutis" significat instruere et donare veris; et "tegere pallio justitiae" significat implere omni vero ex bono; "pallium" est omne verum quia est verum in communi, ac "justitia" dicitur de bono.

[13] Apud eundem,

"Induit vestes vindictae, et texit Se zelo sicut pallio" (59:17):

haec dicta sunt de Domino, ac de Ipsius pugna cum infernis; cum enim in mundo fuit redegit omnia in infernis et in caelis in ordinem, et hoc per Divinum Verum ex Divino Amore: "vestes vindictae" significant vera per quae, "zelus sicut pallium" significat Divinum Amorem ex quo; "pallium" dicitur, quia significatur per Divina vera ex Divino Amore. (Quid autem significat "pallium ephodi", quo Aharon amictus fuit, super cujus fimbriis malogranata et tintinnabula, de quo in Exod., cap. 28:31-35. et Leviticus 8:7. videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9910- 6 9928.)

Mga talababa:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 9910

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

9910. Vers. 31-35. Et facies pallium ephodi totum hyacinthino. Et erit os capitis ejus in medio ejus; labrum erit ori ejus circumcirca, opus textoris, sicut os loricae erit illi ne laceretur. Et facies super fimbrias ejus malogranata hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi super fimbrias ejus circumcirca, et tintinnabula auri in medio illorum circumcirca. Tintinnabulum auri et malogranatum, tintinnabulum auri et malogranatum, super fimbrias pallii circumcirca. Et erit super Aharone ad ministrandum, et audietur vox ejus in intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo illo, ne moriatur. ‘Et facies pallium 1 ’ significat Divinum Verum in forma interna in regno spirituali: ‘totum hyacinthino’ significat per influxum ex bono 2 regni caelestis: ‘et erit os capitis ejus in medio ejus’ significat rationem influxus a superiore: et labrum erit ori ejus circumcirca significat undequaque terminatum et clausum: ‘opus textoris’ significat ex caelesti: ‘et os loricae erit illi ne laceretur’ significat ita validum et tutum a damno: ‘et facies super fimbrias ejus’ significat in extremis ubi naturale: ‘malogranata’ significat scientifica boni: ‘hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi’ significat ex bono charitatis et fidei: ‘super fimbrias ejus circumcirca’ significat in extremis, ubi naturale, undequaque: ‘et tintinnabula auri’ significat omnia doctrinae et cultus ex bono transeuntia ad illos qui ab Ecclesia: ‘in medio illorum circumcirca’ significat ex interiore scientificorum boni undequaque: ‘tintinnabulum auri et malogranatum, tintinnabulum auri et malogranatum, super fimbrias pallii circumcirca’ significat sic ubivis omnino: ‘et erit super Aharone’ significat repraesentativum Domini 3 : ‘ad ministrandum’ significat dum in cultu et evangelizatione: ‘et audietur vox ejus’ significat influxum veri apud illos qui in caelis et qui in terris: ‘in intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo (illo)’ significat in omni statu boni et veri in cultu: ‘ne moriatur’ significat ne repraesentativum pereat, et sic conjunctio cum caelis.

Mga talababa:

1. Ephodi

2. The Manuscript inserts externo.

3. The Manuscript inserts, quoad omne opus salvationis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.