Ang Bibliya

 

Exodus 16:6

pag-aaral

       

6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 8460

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

8460. 'Et viderunt filii ‘Israelis’: quod significet apperceptionem, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4403-4421, 4567, 4723, 5400.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 4723

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

4723. ‘Viderunt eum e longinquo’: quod significet perceptionem Divini Humani Domini remote, constat a significatione ‘videre’ quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764; ex significatione ‘e longinquo’ quod sit remote; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui est ille quem viderunt e longinquo 1 quod sit Dominus quoad Divinum Verum de qua n. 4669; quod sit Divinum Humanum Domini quod per ‘Josephum’ hic intelligitur, est quia id est supremum Divini Veri; sunt duo essentialia quae constituunt Ecclesiam, et inde duo principali doctrinae 2 , unum quod Humanum Domini sit Divinum, 3 alterum quod amor in Dominum et charitas erga proximum faciant Ecclesiam non autem fides ab illis separata; haec quia sunt primaria Divini Veri, ideo etiam per ‘Josephum’ illa repraesentantur; qui Divinum Verum in genere, etiam quae sunt Divini Veri in specie, repraesentat at quid in specie repraesentat, ex serie patet.

Mga talababa:

1. perceperunt remote

2. The Manuscript inserts ejus.

3. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.