Ang Bibliya

 

Daniel 2:34

pag-aaral

       

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 374

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

374. Quod ‘vox sanguinum’ significet violentiam illatam charitati, constat a pluribus in Verbo; in quo ‘vox’ accipitur pro omni quod accusat, et ‘sanguis’ pro omni peccato, imprimis pro odio; nam qui odio habet fratrem, corde suo eum occidit, ut Dominus docet, Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; quisquis autem occiderit, obnoxius erit judicio; Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio; quicumque vero dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio; quicumque autem dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis, Matth. 5:21, 22;

per quae intelliguntur odii gradus; odium est contrarium charitati; et si non manu, usque animo, et quocumque modo possit, occidit; sunt modo vincula externa quae inhibent ne manu; quare omne odium est sanguis; ut apud Jeremiam,

Quid bonam facis viam tuam ad quaerendum amorem?... etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum egenorum innocentium, 2:33, 34.

[2] Et quia odium est ‘sanguis’, omnis iniquitas est sanguis, nam fons omnium iniquitatum est odium; ut apud Hoscheam,

Pejerare, et mentiri, et occidere, et furari, et adulterari, latrocinantur, et sanguines in sanguinibus attigerunt; propterea lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, 4:2, 3;

et apud Ezechielem,

Num judicabis urbem sanguinum, et notifices ei omnes abominationes ejus?... urbs effundens sanguines in medio sui, ... per sanguinem tuum, quem effudisti, rea facta es, 22:2-4, 6, 9;

ubi agitur de immisericordia:

apud eundem,

Terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena est violentia, 7:23;

et apud Jeremiam,

Ob peccata prophetarum Hierosolymae iniquitates sacerdotum ejus, effundentium in medio ejus sanguinem justorum, vagantur caeci in plateis, polluti sunt sanguine, Thren. 4:13, 14:

apud Esaiam,

Cum abluet Dominus sordes filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae deterserit e medio, spiritu judicii, et spiritu combustionis, Esai. 55:4:

apud eundem,

Volae vestrae pollutae sunt in sanguine, et digiti vestri in iniquitate, 59:3:

apud Ezechielem,

Praeterivi praeter te, vidique te conculcatam in sanguinibus tuis, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; et dixit tibi, in sanguinibus tuis vive, 16:6, 22;

ubi de abominationibus Hierosolymae, quae vocantur ‘sanguines’, agitur. Immisericordia et odium ultimorum temporum describitur etiam per ‘sanguinem’ in Apoc. 16:3, 4. Sanguines in plurali dicuntur quia omnia iniqua et abominabilia scaturiunt ex odio, sicut omnia bona et sancta ex amore; qui itaque odio habet proximum, eum si posset, occidit, et quocumque modo potest, occidit; quod est violentiam ei inferre, quae hic per ‘vocem sanguinum’ proprie significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.