Bibeln

 

Genesis 38:12

Studie

       

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #4866

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

4866. ‘Quia obtexit facies suas’: quod significet interiora quod illis abscondita, constat ex repraesentatione ‘Tamaris’ quod sit Ecclesia repraesentativa, de qua n. 4829, 4831; ex significatione 'obtegere quod sit abscondi; et ex significatione ‘facierum’ quod sint interna, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4326,

4796-4799; inde patet quod per ‘obtexit facies suas’ significetur quod interiora Ecclesiae illis essent abscondita; de quibus videantur quae supra n. 4859, 4865.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #4859

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

4859. ‘Et obtexit in peplo’: quod significet verum obscuratum, constat ex significatione ‘obtegere se seu facies peplo’ quod sit abscondere et sic obscurare verum quod simulabat ex bono, ut mox supra n. 4658; et hoc conjunctionis causa cum Jehudah; cum enim sponsae accedebant primum ad sponsum, obtegebant se peplo, ut legitur de Rebecca cum venit ad Jishakum, Gen. 24:65, per quod significata sunt apparentiae veri, videatur n. 3207; ‘uxor’ enim significat verum et ‘maritus’ bonum; et quia cum non apparet quale est, priusquam conjungitur suo bono, ideo illius rei repraesentandae causa sponsae viso primum marito obtegebant se peplo; similiter hic Tamar, illa enim reputabat Shelam filium Jehudae ut suum maritum, sed quia non data fuit ei, loco ejus reputabat patrem ejus, qui leviratum praestaret; idcirco illa sicut sponsa obtexit se peplo, non autem sicut scortum, tametsi id Jehudah credidit, quia scorta pariter tunc temporis obtegere facies suas solebant, ut patet a vers. 15; quod Jehudah pro tali illam reputaret, erat quia gens Judaica quae per ‘Jehudam’ ibi significatur, non aliter Ecclesiae repraesentativae vera interna reputabat quam sicut scortum, quapropter etiam Jehudah cum illa sicut cum scorto conjungebatur, non autem ita Tamar cum illo; 1 quia vera interna genti illi nusquam aliter apparere potuerant, idcirco hic per quod ‘obtexit se peplo’ significatur verum obscuratum, et quod verum Ecclesiae illis obscuratum sit, repraesentatur etiam hodie per quod velis seu peplis se obtegant 2 in suis. Simile etiam repraesentatum est per Mosen,

3 Cum radiaret cutis facierum ejus, cum descendit e monte Sinai,

4 quod velamine se obtexerit quoties locutus 5 cum populo, Exod.

34:28 ad fin;

‘Moses’ 6 repraesentabat Verbum, quod Lex vocatur, videatur Praefatio ad Gen. xviii quapropter aliquoties dicitur Lex et Prophetae, ut Matth. 5:17 7 ; 11:13; 22:34, 38 [KJV 36, 40], et aliquoties Moses et Prophetae, ut Luc. 16:29, 31; 24:27, 44; per ; radiationem cutis facierum ejus; repraesentabatur internum Verbi nam 'facies' est internum, n. 358, 1999. 2434, 3527, 4066, 4796, 4797; id enim quia spirituale est, in luce caeli est; quod 'velaret faciem suam, quoties loqueretur cum populo' repraesentabant quod verum internum illis obtectum esset ac ita obscuratum ut non sustinuerint aliquid lucis inde.

Fotnoter:

1. et quia Ecclesiae

2. cum Verbum in synagogis suis legunt

3. Quod

4. The Manuscript inserts et.

5. The Manuscript inserts est.

6. The Manuscript inserts enim.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.