Bibeln

 

Genesis 38:12

Studie

       

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #4866

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

4866. ‘Quia obtexit facies suas’: quod significet interiora quod illis abscondita, constat ex repraesentatione ‘Tamaris’ quod sit Ecclesia repraesentativa, de qua n. 4829, 4831; ex significatione 'obtegere quod sit abscondi; et ex significatione ‘facierum’ quod sint interna, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4326,

4796-4799; inde patet quod per ‘obtexit facies suas’ significetur quod interiora Ecclesiae illis essent abscondita; de quibus videantur quae supra n. 4859, 4865.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #3207

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

3207. ‘Et accepit peplum et obtexit se’: quod significet apparentias veri, constat a significatione ‘pepli’, quo sponsae obtegebant faciem cum primum viderent sponsum, quod sint apparentiae veri: sponsae enim apud antiquos repraesentabant affectiones veri, et sponsi affectiones boni, seu quod idem, Ecclesiam, quae ‘sponsa’ dicebatur ex affectione veri; affectio boni quae a Domino erat ‘sponsus’, inde Ipse Dominus passim in Verbo vocatur ‘sponsus’: velabant sponsae faciem ad primum accessum ad sponsum ut repraesentarent apparentias veri; sunt apparentiae veri non vera in se, sed apparent sicut vera, de quibus infra; affectio veri non nisi quam per apparentias veri potest accedere ad affectionem boni, nec prius exuitur apparentiis quam cum conjungitur, tunc enim fit verum boni, ac fit genuinum quatenus bonum est genuinum;

[2] ipsum bonum est sanctum quia est Divinum procedens a Domino, ac influit per viam seu 1 januam superiorem in homine; verum autem origine tenus non est sanctum, quia influit per viam seu januam inferiorem, et primum fit naturalis hominis, sed cum elevatur inde versus rationalem, purificatur per gradus, et ad primum aspectum affectionis boni, 2 separatur a scientificis, ac induit apparentias veri, et sic accedit ad bonum, indicium quod tali origine, et quod primum aspectum Boni Divini sustinere non posset, antequam in thalamum sponsi, hoc est, in sanctuarium boni intraverit ac facta conjunctio; tunc enim verum non amplius spectat bonum ex apparentiis seu per apparentias, sed a bono spectatur absque illis:

[3] sed sciendum quod nusquam aliqua vera apud hominem, ne quidem apud angelum, sint pura, hoc est, absque apparentiis, sunt omnia et singula apparentiae veri, at usque recipiuntur a Domino pro veris, si in illis bonum; Domino soli sunt vera pura, quia Divina, est enim Dominus sicut ipsum Bonum, ita ipsum Verum; sed videantur quae de veris et eorum apparentiis 3 dicta sunt, nempe quod velamina, et quod vela tentorii, significaverint apparentias veri, n. 2576: quod vera apud hominem sint apparentiae imbutae fallaciis, n. 2053 quod rationalia hominis sint apparentiae veri, n. 4 2516: quod vera sint in apparentiis, n. 2196, 2203, 2209, 2242: quod bonum Divinum influat in apparentias, etiam in fallacias, n. 2554 quod apparentiae veri adaptentur a Domino sicut forent vera, n. 1832: quod in Verbo locutum sit secundum apparentias, n. 1838. Quid autem sint apparentiae, constare potest manifeste ab illis in Verbo, ubi secundum apparentias locutum est; sed sunt apparentiarum veri gradus; apparentiae veri naturales sunt pleraeque fallaciae, sed quum apud illos sunt qui in bono, tunc non dicendae sunt fallaciae sed apparentiae, etiam aliquo respectu vera, bonum enim quod in illis, in quo Divinum, facit ut essentia illis alia sit; apparentiae autem veri rationales, sunt interiores magis et magis; in illis sunt caeli, nempe angeli qui in caelis, de quibus videatur n. 2576:

[4] ut aliqua idea habeatur quid apparentiae veri, sint illustrationi haec:

i. Credit homo quod reformetur et regeneretur per verum fidei, sed hoc est apparentia, reformatur et regeneratur per bonum fidei, hoc est, per charitatem erga proximum et amorem in Dominum:

ii. Credit homo quod verum det percipere quid bonum, quia docet, sed est apparentia, bonum est quod dat vero percipere, bonum enim est anima, seu vita veri:

iii. Homo credit quod verum introducat ad bonum, cum ille secundum verum quod didicit, vivit, sed est bonum quod influit in verum, et id ad se introducit:

iv. Homini apparet quod verum perficiat bonum, cum tamen bonum perficit verum:

v. Homini apparent bona vitae sicut fructus fidei, sed sunt fructus charitatis: ex his paucis aliquatenus sciri potest quid sint apparentiae veri; tales sunt innumerabiles.

Fotnoter:

1. The Manuscript inserts per.

2. The Manuscript inserts cum.

3. The Manuscript inserts prius.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.