Arcana Coelestia #4517
4517. ‘Cananaeo et Perizzaeo’: quod significet qui in bono et vero, constat ex significatione ‘Cananaei’ quod hic sint qui in Ecclesiae bono, ‘et Perizzaei’ qui in Ecclesiae vero; quod Cananaeus et Perizzaeus illa significent, est quia adhuc ibi apud illos erat Antiqua Ecclesia, ut mox supra 1 n. 4516 dictum; fuerunt enim ibi qui ab Antiquissima Ecclesia, videatur n. 4447, 4454; et fuerunt qui ab Antiqua, imprimis ab illa quae Ecclesia Hebraea dicta est, quapropter illi qui e terra Canaane fuerunt, in genere vocati sunt Hebraei, Gen. 40:15, et quoque 2 habuerunt altaria et sacrificabant, ideo 3 postquam idololatrae facti sunt, toties mandatum ut altaria eorum destruerentur; quamdiu itaque Ecclesia aut aliquid Ecclesiae apud illos remansit, per ‘Cananaeum’ significatur Ecclesiae bonum, et per ‘Perizzaeum’ Ecclesiae verum; at cum omne Ecclesiae apud illos consummatum erat, tunc per ‘Cananaeum’ significabatur malum, et per ‘Perizzaeum’ falsum, n. 1573, 1574.
Fotnoter:
1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
2. The Manuscript places this before sacrificabant.
3. quapropter