Nga veprat e Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno #267

Studioni këtë pasazh

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Fusnotat:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5094

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

5094. ‘Pincerna et pistor’: quod significet de sensualibus utriusque generis, constat ex significatione ‘pincernae’ quod sit sensuale subordinatum parti intellectuali, de qua n. 5077; et ex significatione ‘pistoris’ quod sit sensuale subordinatum parti voluntariae, de qua n. 5078; quod haec rejecta sint ab interiore naturali, supra n. 5083, 5089 dictum; at sciendum quod ipsa sensualia non rejecta sint, nempe quae sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus, nam ex his vivit corpus, sed intuitiones seu cogitationes ex illis, tum affectiones ac cupidines ex illis; in memoriam externam seu naturalem hominis intrant objecta e mundo per sensualia illa ab una parte, et in illam intrant objecta per rationalia ab altera parte; haec se in memoria illa separant; quae intrarunt per rationalia, se locant interius, quae autem intrarunt per sensualia, se locant exterius; inde naturale fit duplex, nempe interius et exterius, ut quoque supra dictum;

[2] naturale interius est quod repraesentatur per ‘Pharaonem regem Aegypti’, naturale autem exterius per ‘pincernam et pistorem’; qualis differentia sit, constare potest ex intuitionibus rerum seu cogitationibus et inde conclusionibus; qui cogitat et concludit ex interiore naturali, is quantum per rationale hausit, tantum est rationalis; at qui cogitat et concludit ab exteriore naturali, is quantum ex sensualibus hausit, tantum est sensualis; talis homo etiam vocatur sensualis homo, alter vero rationalis naturalis. Homo cum moritur, omne naturale secum habet, et quale in mundo apud illum formatum est, tale quoque manet; quantum imbuerat ex rationali, tantum quoque rationalis est, et quantum ex sensuali tantum est sensualis; differentia est quod naturale quantum hauserat et appropriaverat sibi ex rationali, tantum spectet sensualia quae sunt naturalis exterioris infra se, et tantum dominetur his, vilipendendo et rejiciendo fallacias quae inde; at naturale quantum hauserat et appropriaverat sibi ex sensualibus corporis, quod tantum spectet rationalia sicut infra se, illa vilipendendo et rejiciendo;

[3] sicut pro exemplo: rationalis naturalis homo potest comprehendere quod homo non vivat ex se, sed per influxum vitae per caelum a Domino; at sensualis homo hoc non potest comprehendere, dicit enim quod sentiat et appercipiat manifeste quod vita sit in se, et quod contra sensum loqui sit vanum. Sit etiam pro exemplo: rationalis naturalis homo comprehendit quod caelum et infernum sit, at sensualis homo illa negat quia non capit quod purior mundus quam quem oculis videt, detur; rationalis naturalis homo comprehendit quod sint spiritus et angeli qui inconspicui; at sensualis homo non comprehendit, putando nihil esse quod non videt et tangit.

[4] Sit quoque pro exemplo: rationalis naturalis homo comprehendit quod intelligentis sit intueri fines, ac praevidere et disponere media ad finem quendam ultimum; is cum spectat naturam ex ordine rerum, videt 1 quod natura sit complexus mediorum, et tunc appercipit quod Supremum Ens intelligens disposuerit illa; sed ad quem finem ultimum, non videt nisi spiritualis fiat; at sensualis homo non comprehendit quod aliquid 2 distinctum a natura dari queat, ita nec quod aliquod Ens quod supra naturam 3 ; quid intelligere, quid sapere, quid intueri fines, et disponere media, non capit nisi dicatur naturale, et cum dicitur naturale, ideam de illis habet qualem artifex de automato. Ex his paucis constare potest quid intelligitur per interius naturale et exterius naturale; et per quod sensualia rejecta sint, quod nempe non illa quae sunt visus, auditus, olfactus, gustus et tactus in corpore, sed quod conclusiones inde de interioribus.

Fusnotat:

1. The Manuscript inserts et.

2. aliquod

3. The Manuscript inserts hanc enim videt et hanc sentit, non autem illud.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5144

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

5144. ‘Et ecce tria canistra’: quod significet voluntariorum successiva, constat ex significatione ‘trium’ quod sint completum et continuum usque ad finem, de qua n. 2788, 4495, 5114, 5122, ita successivum; et ex significatione ‘canistrorum’ quod sint voluntaria; quod ‘canistra’ sint voluntaria, est quia sunt vasa continentia ciborum et quia ‘cibi’ significant bona caelestia et spiritualia, et haec sunt voluntatis; omne enim bonum pertinet ad voluntatem, et omne verum ad intellectum; ut primum 1 aliquid ex voluntate procedit, percipitur ut bonum: in praecedentibus actum est de sensuali parti intellectuali subjecto quod repraesentatum est per ‘pincernam’; hic nunc agitur de sensuali parti voluntariae subjecto' quod repraesentatur per ‘pistorem’, videatur 2 n. 5077, 5078, 5082;

[2] intellectualium successivum seu continuum repraesentatum est per ‘vitem, ejus tres propagines, flores, botros, uvas’, et tandem verum quod intellectualis per ‘scyphum’,

n. 5120; voluntariorum autem successivum repraesentatur per ‘tria canistra super capite, in quorum supremo ab omni cibo Pharaonis, opere pistoris’: per voluntariorum successivum intelligitur successivum ab intimis apud hominem usque ad extimum ejus, in quo est sensuale; sunt enim gradus quasi scalae ab intimis ad extima, n. 5114, in intimum influit bonum a Domino, et hoc per rationale in naturale interius, et inde in naturale exterius seu sensuale, distincte quasi per gradus scalae et in quovis gradu qualificatur secundum receptionem; sed quomodo ulterius cum hoc influxu et ejus successivo se habet, in sequentibus dicetur.

[3] ‘Canistra’ seu corbes significant voluntaria, quatenus ibi sunt bona, etiam alibi in Verbo; ut apud Jeremiam,

Ostendit mihi Jehovah, cum ecce duo corbes ficuum, constituti coram templo Jehovae; ... in uno corbe ficus bonae valde, sicut ficus primitias ferentium; at in altero corbe ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia, 24:1-3;

hic corbis alia voce in lingua originali significans voluntarium in naturali, ‘ficus quae in 3 uno corbe’ sunt bona naturalia, quae autem in altero sunt 4 mala naturalia:

[4] apud Mosen,

Cum veneris in terram, quam Jehovah Deus tuus daturus tibi, ... sumes de primitiis omnis fructus terrae, quas adduces de terra tua, ... et pones in calatho, et ibis ad locum quem elegerit Jehovah; ... tunc accipiet sacerdos calathum e manu tua 5 , et statuet illum ante altare Jehovae Dei tui, Deut. 26:1-4;

‘calathus’ etiam alia voce significans voluntarium novum in parte intellectuali; ‘primitiae fructus terrae’ sunt bona quae inde:

[5] apud eundem,

Ad sanctificandum Aharonem et filios ejus, acciperet Moses panem azymorum et placentas azymorum mixtas oleo, et lagana azymorum, uncta oleo, similam triticorum faceret ea; et poneret ea super canistro uno, et appropinquare faciet 6 ea in canistro. Comedet Aharon et filii ejus carnem arietis et panem in canistro ad ostium tentorii conventus, Exod. 29:2, 3, 32; ‘canistrum’ ibi eadem voce qua canistrum in hoc capite significans voluntarium, in quo bona quae significantur per ‘panem, placentas, oleum, lagana, similam, 7 tritica’; per voluntarium intelligitur continens, nam bona a Domino influunt in formas interiores hominis, sicut in sua vasa, quae formae si dispositae sint 8 ad receptionem, sunt ‘canistra’ in quibus illa bona:

[6] apud eundem,

Cum inauguraretur Naziraeus, accipiet canistrum azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta oleo, cum minhah eorum et libaminibus eorum; ... arietem etiam faciet sacrificium pacificorum Jehovae, praeter canistrum azymorum; ... et accipiet sacerdos armum coctum de ariete, et placentam unam azymam e canistro, et laganum azymi unum, et dabit super manum Naziraei, ... et agitabit ea agitatione coram Jehovah,

Num. 6:15, 17, 19 [20];

ibi etiam ‘canistrum’ pro voluntario ut continente; ‘placentae, lagana, oleum, minhah, armus coctus de ariete’ sunt bona caelestia quae repraesentabantur; ‘Naziraeus’ enim repraesentabat caelestem hominem, n. 3301.

[7] Eo tempore 9 similia quae ad cultum, portabantur in canistris seu calathis, sicut etiam haedus caprarum a Gideone quem eduxit ad angelum sub quercu, Jud. 6:19;

et hoc ex causa quia ‘canistra et calathi’ repraesentabant continentia, et quae in illis erant, contenta.

Fusnotat:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The Manuscript inserts supra.

3. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

4Arcana Coelestia 217, 5113, et in opposito sensu

5. ejus, in the Manuscript, the First Latin Edition.

6. appropinquaret, in the First Latin Edition, appropinquabit in the Manuscript, : see number 9986

7. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

8. sunt

9. Tunc temporis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.