Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1660

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

1660. Vers. 1, 2. Et fuit in diebus Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Elami, et Tidalis regis Goiim, fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar. ‘Fuit in diebus’ Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Ellasar, et Tidalis regis Goiim’ significant totidem genera bonorum et verorum apparentium, quae in se non bona et vera sunt, apud Domini Externum Hominem; singuli reges et singulae gentes aliquod tale bonum et verum: ‘fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar’ significant totidem genera cupiditatum mali et persuasionum falsi, contra quas Dominus pugnavit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4510

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

4510. ‘Et feminas illorum’: quod significet charitatem, constat ex significatione 'feminarum, mulierum, et uxorum quod sint affectiones veri et affectiones boni; affectiones veri cum conjux nominatur 1 et cum maritus vocatur, affectiones boni cum conjux non nominatur et cum vir dicitur, n. 915, 1468, 2517, 3236; hic affectiones boni quia feminae fuerunt virorum urbis, per quos vera significabantur, n. 4478 f. ; et ‘urbs’ dicitur ubivis Shechemi, per quem verum Ecclesiae apud antiquos repraesentabatur, n. 4454 affectio boni spiritualis est idem ac charitas, idcirco hic per ‘feminas’ significatur charitas.

Fusnotat:

1. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.