2591. Sed sunt inter gentiles sicut inter Christianos, sapientes et simplices; ut instruerer quales sunt, cum illis et his datum est loqui, quandoque per horas et dies; sed qui sapientes, hodie vix aliqui sunt, sed perplures antiquis temporibus, imprimis in Antiqua Ecclesia, a qua sapientia emanavit ad 1 plures gentes; ut scirem quales fuerunt, cum quibusdam in familiari sermone esse datum: qualis itaque eorum sapientia prae hodierna fuit, ex his quae sequuntur constare potest.
Fusnotat:
1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.