7048. ‘Et cessavit ab illo’: quod significet quod permissum ut repraesentarent, constat a significatione ‘cessare ab illo’, nempe occidendo, quod sit permissum ut repraesentarent; nam quod ‘Jehovah quaesiverit occidere illum’ significabat quod apud illam gentem Ecclesia repraesentativa institui non posset, n. 7043, quare nunc 1 cum dicitur quod ‘cessaverit ab illo’, significatur quod permissum ut repraesentarent, hoc est, ut apud illam gentem institueretur repraesentativum Ecclesiae, non autem Ecclesia; quod aliud sit repraesentare Ecclesiam, et aliud esse Ecclesia, patet ex eo quod Ecclesiam repraesentare possint 2 etiam mali, sed esse Ecclesia non nisi quam boni, nam repraesentare Ecclesiam est modo externum, videatur n. 3670, 4208, 4281.
Fusnotat: