Од делата на Сведенборг

 

De Coelo et de Inferno #267

Проучи го овој пасус

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Фусноти:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #5089

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

5089. ‘Et fuerunt diebus in custodia’: quod significet quod in statu rejectionis diu essent, constat ex significatione ‘dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; hic itaque ‘diebus’ quod in statu diu, nempe rejectionis, quae per ‘custodiam’ significatur, n. 5083. Singula haec quae in sensu interno continentur, fusius explicare non licet, quia talia sunt de quibus formari nequit idea ab illis quae in mundo sunt, sicut de caelesti spiritualis homine, de statu ejus in naturali cum naturale interius novum fit, ac postea cum novum factum ac naturale exterius rejectum, sed de his et similibus formari potest idea ab illis quae in caelo, quae talis est ut non cadat in aliquam ideam formatam ab illis quae in mundo, nisi apud illos qui dum in cogitatione sunt, abduci a sensualibus possunt;

[2] nisi cogitatio apud hominem elevari 1 potest supra sensualia, sic ut haec spectentur sicut infra, nequaquam sapere potest aliquid interius in Verbo, minus talia quae sunt caeli abstracta ab illis quae sunt mundi, sensualia enim absorbent illa et suffocant; inde est quod qui sensuales sunt, et studio incubuerunt scientificis, raro aliquid capiant de illis quae sunt caeli; immerserunt enim cogitationes talibus quae sunt mundi, hoc est, terminis et 2 definitionibus ab illis, ita sensualibus, a quibus elevari non amplius possunt, et sic teneri in intuitione supra illa; ita nec amplius potest cogitatio eorum libere extendi circum omnem campum rerum memoriae, et eligere quae conveniunt ac rejicere quae repugnant, et applicare quae in aliquo nexu sunt; clausa enim et immersa tenetur terminis, ut dictum, et inde sensualibus, ut circumspicere non possit; haec causa est quod eruditi minus credant quam simplices, immo etiam quod in caelestibus minus sapiant; simplices enim intueri rem possunt supra terminos et supra scientifica, ita supra sensualia; eruditi vero non ita, intuentur ex terminis et scientificis, est enim mens in illis, ita vincta sicut in claustro seu in carcere.

Фусноти:

1. possit

2. distinctionibus, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #6451

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

6451. ‘Ego colligor ad populum meum’: quod significet quod erit in bonis et veris naturalis quae ab illo, constat ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ ac ‘tribuum ab illis nominatarum’ quae hic sunt ‘populus ejus’, quod sint bona et vera in naturali, de qua n. 3858, 3926, 3939, 5414, 5879, 5951, 6335, 1 6337, quae quod sint ab illo, patet; et ex significatione ‘colligi ad illum populum’ quod sit esse in illis. Quia hic et in sequentibus agitur de collectione seu existentia boni spiritualis quod ‘Israel’, in bonis et veris naturalis quae sunt ‘filii ejus’ seu ‘tribus ab illis nominatae’, dicendum quomodo hoc intelligendum:

[2] est intimum, sunt interiora sub intimo, et sunt exteriora in homine; omnia illa inter se exactissime distincta sunt; succedunt ordine, ita ab intimo usque ad extimum; 2 secundum ordinem in quo succedunt, etiam influunt; inde est quod vita influat per intimum 3 in interiora et per interiora 3 in exteriora, ita secundum ordinem in quo succedunt, 4 et quod non quiescat quam in ultimo ordinis, 5 ubi sistitur; 6 et quia interiora influunt secundum ordinem usque ad ultimum, et ibi 7 sistuntur, patet quod interiora in ultimo simul sint, sed in hoc ordine, intimum, quod influxit, ibi centrum tenet, interiora quae sub intimo, 8 circuunt centrum, et exteriora faciunt peripherias, et hoc non modo in communi, sed etiam in 9 singularibus; prior ordo vocatur ordo successivus, hic autem simultaneus, et oritur hic ab illo, nam omne simultaneum oritur a successivo, et cum ortus est, existit talis.

[3] Quia 10 interiora omnia in ultimo etiam simul sunt, idcirco est apparentia sicut vita sit in ultimo, hoc est, in corpore, cum tamen est in interioribus, et nec ibi, sed in supremo, hoc est, in Domino a Quo omne vitae. 11 Exinde quoque est quod vita in exterioribus sit obscura respective ad vitam in interioribus, nam in exterioribus est vita communis, existens ex influxu plurium, immo innumerabilium ab interioribus, 12 quae simul apparent et communiter'. Ex his nunc aliquatenus patet quomodo intelligendum quod bonum spirituale quod est ‘Israel’, erit in bonis et veris naturalis quae sunt ‘filii ejus’ seu ‘tribus’; bonum enim spirituale quod ‘Israel’, est in interiore naturalis, ac bona et vera quae ‘filii ejus’, sunt in exteriore ejus; quod in his erit bonum spirituale, significatur per ‘ego colligor ad populume mum’.

Фусноти:

16397

2. The Manuscript inserts et.

3. ad

4. influxus ille sic continuatur nec quiescit

5. ibi

6. et ibi quoque simul sunt interiora, sed interiora in ultimis sunt

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. sunt, locum proxime circum centrum habent

9. singulis

10. talis est successivorum existentia et talis ordo in ultimo ubi interiora

11. inde vita per influxum apparet in interioribus et exterioribus in illo ordine ut modo dictum, inde

12. quae, deletes quae and inserts et, innumerabilium in, deletes in, exteriori sistuntur sicut unum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.