Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #5063

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

5063. GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM

Ante caput praecedens xxxix explicata sunt quae Dominus locutus est de judicio super bonos et malos, apud Matthaeum [xxv]

34-36; sequuntur nunc haec: Tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te, aut sitientem et potavimus quando vero Te vidimus peregrinum et collegimus, aut nudum et amicivimus? quando vero Te vidimus aegrotum, aut in carcere et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, Quartum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum Mihi fecistis. Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite Me maledicti in ignem aeternum, paratum diabolo et angeli ejus; esurivi enim et non dedistis Mihi edere, sitivi et non potastis Me, peregrinus fui et non collegistis Me, nudus et non amicivistis Me, aegrotus et in carcere et non visitastis Me. Tunc respondebunt Ipsi etiam isti, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem aut sitientem, aut peregrinum, aut nudum, aut aegrotum, aut in carcere, et non ministravimus Tibi? tunc respondebit illis, dicens Amen dico vobis, quantum non fecistis uni istorum minimorum neque Mihi fecistis: et abibunt hi in poenam aeternam, at justi in vitam aeternam, Gen. 40:37-46.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4066

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4066. ‘Et vidit Jacob facies Labanis’: quod significet status mutationem apud bonum illud cum recederet bonum per ‘Jacob’ intellectum, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum Naturalis, et a repraesentatione ‘Labanis’ quod sit bonum medium, de quibus saepius prius; et a significatione ‘facierum’ quod sint interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, hic mutationes interiorum, seu quod idem, mutationes status; dicitur enim, vidit facies ejus, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius. ' Causa quod interiora per ‘facies’ in Verbo significentur, est quia interiora elucent ex facie, et se sistunt in facie sicut in speculo aut in imagine, inde ‘facies’ seu vultus significant status cogitationum et status affectionum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #358

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

358. Quod per ‘cadere facies’ significetur quod interiora mutentur, etiam a significatione ‘faciei’ et significatione ‘cadere’ constat; facies apud antiquos significavit interna, quia per faciem interna elucent; tales etiam antiquissimis temporibus fuerunt ut facies prorsus concordaret cum internis, sic ut quisque ex facie videre potuisset qualis animus aut mens ejus esset; pro enormi re ducebant aliud facie ostendere, aliud cogitare; simulatio et dolus tunc fuit abominabilis; quare per ‘faciem’ significabantur interna; cum charitas elucebat ex facie, tunc dicebatur ‘elevari facies’; cum autem contrarium, tunc dicebatur ‘facies cadere’; quare etiam de Domino praedicatur quod ‘facies elevet super hominem’, ut in Benedictione, Num. 6:26;

et Ps. 4:7 [KJV Ps. 4:6], quo significatur quod Dominus det homini charitatem: quid cadere facies, constat apud Jeremiam,

Non faciam cadere faciem Meam erga vos, quoniam misericors Ego, dictum Jehovae, 3:12;

‘facies Jehovae’ est misericordia; cum ‘elevat faciem’ super aliquem, est quod ex misericordia ei charitatem det: contrarium est cum ‘facit cadere faciem’, hoc est, cum homini facies cadit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.