Библијата

 

Leviticus 3

Студија

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

   

Од делата на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #1160

Проучи го овој пасус

  
/ 1232  
  

1160. "Et amplius non invenies illa." - Quod significet deperdita in aeternum, constat ex significatione "non invenire illa", nempe pinguia et splendida, per quae significantur bona et inde fausta, ac vera et inde magnifica, quod sit quod deperdita sint in aeternum; nam quae non inveniuntur amplius, illa in aeternum perdita sunt.

[2] (Continuatio.)

Supradictae profanationis genus intelligitur per haec apud Matthaeum,

"Quando immundus spiritus exit ex homine, perambulat arentia loca, quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, Revertar ad domum unde exivi; dum pervenit et invenit illam vacuam, et scopis purgatam, et ornatam sibi, tunc abit, et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se ipso, et ingressi habitant ibi; atque fiunt posteriora hominis..pejora primis" (12:43-45):

describitur ibi conversio hominis per exitum spiritus immundi ab illo, ac reversio ad mala et inde profanatio per reditum cum septem spiritibus illo pejoribus.

[3] Pariter per haec apud Johannem,

Jesus dixit ad sanatum in lacu Bethesda, "Vide sanus factus es; ne amplius pecca, ne pejus tibi fiat" (5:14):

et per haec apud eundem,

"Occaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis et intelligant corde, et convertant se et sanem illos" (12:40 1 ):

"ne se convertant et sanentur", significat ne fiant profani; ita fuisset cum Judaeis (Matthaeus 12:45); quapropter illis prohibitum fuit comedere pinguedinem et sanguinem (Leviticus 3:17; cap, 7:23, 25), per quod significabatur profanatio sancti ab illis quia tales. Dominus etiam per Divinam suam providentiam quam maxime cavet ne hoc profanationis genus existat; et ne existat, separat sancta a non sanctis apud hominem, et sancta reponit in interioribus mentis ejus, et levat illa ad Se; non sancta autem in exterioribus, et vertit illa ad mundum; inde sancta a non sanctis possunt separari, et sic homo salvari: hoc non fieri potest dum bona et mala commixta sunt. Quod illi habituri sint coronam vitae, qui manent in fide et amore usque ad mortem, docet Dominus in Apocalypsi (cap. 2 2:10, 26).

Фусноти:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232