Библијата

 

Threni 5

Студија

   

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

   

Од делата на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #153

Проучи го овој пасус

  
/ 1232  
  

153. "Et pedes suos similes chalcolibano." Quod significet ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino amore, constat ex illis quae supra (n. 69) dicta et ostensa sunt, ubi similia. Quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de ecclesiae interno quod spirituale, et de ejus externo quod naturale, quod unum facient (videatur supra, n. 150), ideo praemittitur de Domino, a quo omne ecclesiae, "Haec dicit Filius 1 hominis habens oculos tanquam flammam ignis, et pedes similes chalcolibano"; per "oculos" enim respective ad homines significatur internum quod spirituale, et per "pedes" externum quod naturale; at per "oculos" et "pedes" respective ad Dominum significantur Divina, a quibus illa apud homines.

Фусноти:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #885

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

885. Quod ‘folium’ significet verum, constat passim a Verbo, ubi homo comparatur arbori, seu appellatur arbor; ibi ‘fructus’ significant bonum charitatis, et ‘folium’ verum inde; similiter etiam se habent; ut apud Ezechielem,

Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, nec consumitur fructus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e Sanctuario ipsae exeuntes; et erit fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, 47:12; Apoc. 22:2;

ibi ‘arbor’ pro homine Ecclesiae in quo regnum Domini, ‘fructus’ pro bono amoris et charitatis, ‘folium’ pro veris inde, quae ad instructionem generis humani et ejus regenerationem inserviunt, quare folium dicitur esse ‘in medicinam’:

apud eundem,

Nonne radices ejus evellet et fructum ejus succidet: et exarescet? omnia decerpta (folia) germinis ejus arescet, 17:9;

ibi de vite, seu de Ecclesia, vastata, cujus bonum quod est ‘fructus, , et ‘decerptum germinis’ quod est verum, ita arescit:

apud Jeremiam,

Benedictus vir qui confidit in Jehovah; ... erit sicut arbor plantata juxta aquas; ... erit folium ejus viride, in anno caritatis 1 non erit sollicitus; et non recedet a faciendo fructum, 17:7, 8;

‘folium viride’ pro vero fidei, ita pro ipsa fide quae ex charitate; similiter apud Davidem, Ps. 1:3:

apud eundem prophetam,

Non uvae in vite, nec ficus in ficu, et folium decidit, 8:13,

‘uvae in vite’ pro bono spirituali, ‘ficus in ficu’ pro bono naturali, ‘folium’ pro vero, quod ita decidit; pariter Esai. 34:4. Similia intellecta sunt per ‘ficum’ quam Jesus vidit et ubi nihil invenit praeter ‘folia’, quare arefacta, Matth. 21:20; Mar. 11:13, 14;

erat Ecclesia Judaica in specie per ‘ficum’ hic intellecta, apud quam nihil boni naturalis amplius; sed doctrinale fidei seu verum quod apud eam conservatum, est ‘folium’; Ecclesia vastata talis est quod sciat verum sed non vult intelligere; similes sunt qui dicant se scire verum, seu quae fidei sunt, et nihil boni charitatis habent; sunt modo ‘folia ficus’, et arescunt.

Фусноти:

1. Schmidius has siccitatis, which Swedenborg copies in Apocalypsis Explicata 451; but the Hebrew [ ] (batsoreth) = restraint, scarcity.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.