Библијата

 

Hoschea 13

Студија

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Од делата на Сведенборг

 

Apocalypsis Revelata #422

Проучи го овој пасус

  
/ 962  
  

422. (Vers. 2.) "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. - Per "puteum abyssi" significatur infernum de quo mox supra (421); per "fumum" inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur "fumus sicut fornacis magnae," intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, "ignis" enim significat amorem (468), et "ignis inferni" malum amorem (494); 1 similiter "fornax magna," quoniam haec fumat ex igne.

Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.

Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per "fumum ex igne" et "ex fornace," describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:

"Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis," (Genesis 19:28);

"Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta," (Genesis 15:17);

"Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario," (Hoschea 13:2-3);

"Impii peribunt, in Fumo consumentur," (Psalm. 37:20);

"Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi," (Joel 3:3 (B.A. 2:30))

Conjicient malos "in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium," (Matthaeus 13:41-42, 49-50). 2

(Et alibi.)

Фусноти:

1. 494 pro "490"
2. 50 pro "51"

  
/ 962  
  

Библијата

 

Psalmi 37

Студија

   

1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.

2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me ;

3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :

5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.

6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.

7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.

8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.

9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.

10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

11 Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quærebant animam meam.

13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.

15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

16 Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.

17 Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.

23 Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ.