Библијата

 

Genesis 15

Студија

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1901

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

1901. ‘Et forte aedificabor ab ea’: quod significet sic nasci posse rationale, constare potest a significatione ‘aedificari’, cum praedicatur de generatione, ita absque explicatione. Per ‘Sarai’, ut dictum, significatur verum intellectuale quod sicut uxor adjunctum est bono: verum intellectuale quod est apud intimum, est prorsus orbum, aut sicut improlis mater, quando nondum aliquod rationale est in quod et per quod influat, nam absque rationali medio non potest influere cum aliquo vero in exteriorem hominem; ut constare potest ab infantibus; hi ne hilum veri scire possunt priusquam cognitionibus imbuti sunt, at quo melius et perfectius, ut dictum, imbuuntur cognitionibus, e melius et perfectius potest verum intellectuale quod apud intimum est seu apud bonum, communicari:

[2] hoc verum intellectuale per ‘Sarai’ repraesentatum est ipsum spirituale quod per caelum influit, et sic per viam internam, et hoc apud unumquemvis hominem, et jugiter obviam venit cognitionibus quae insinuantur per sensualia et implantantur memoriae, quod homo nescit quia purius est quam communi idea possit percipi; est sicut lux quaedam quae illuminat et dat facultatem sciendi, cogitandi et intelligendi. Rationale quia non existere potest nisi etiam per influxum veri intellectualis per ‘Sarai’ repraesentati, non aliter se habet ac filius ejus; quando rationale formatur ex veris quae adjuncta sunt bonis, et magis cura ex bonis quibus vera, tunc est filius genuinus; antea quoque agnoscitur ut filius at non ut genuinus sed ex ancilla, usque tamen adoptatur, quae causa est quod hic dicatur quod ‘aedificaretur ab ea’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.