Библијата

 

Ezechiel 1

Студија

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim,

3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.

4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.

6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.

9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.

10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper : duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.

12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.

21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennæ eorum.

25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.

26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

Од делата на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #389

Проучи го овој пасус

  
/ 1232  
  

389. VERSUS 9-11.

"Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, et requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, et futuri interfici sicut et illi."

9. "Et cum aperuisset quintum sigillum, significat praedictionem adhuc ulteriorem (n.390); " 1 vidi sub altari", significat qui sub caelo reservati sunt (n. 391); "animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant", significat qui rejecti sunt et abditi propter Divinum Verum, et propter confessionem Domini (n. 392).

10. "Et clamabant voce magna", significat dolorem animi eorum (n. 393); "dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra?" significat suspiria ad Dominum, qui Justitia, de judicio et remotione illorum qui persequuntur et infestant illos qui profitentur Dominum et in charitatis vita sunt (n. 394).

11. "Et datae singulis stolae albae", significat Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem (n. 395); "et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum", significat aliquam adhuc durationem in illo stat" (n. 396); "usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, futuri interfici sicut et illi", significat dum omnia consummata sunt n. 397).

Фусноти:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #778

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

778. Quia nunc ‘aves caelorum’ significant intellectualia vera, ita cogitationes, etiam significant contraria, ut phantasias seu falsa, quae quia sunt cogitationis hominis, quoque aves vocantur, sicut ‘quod impii darentur in cibum avibus caeli, et feris’ pro phantasiis et cupiditatibus, Esai. 18:6; Jer. 7:33; 16:4; 19:7; 34:20; Ezech. 29:5; 39:4. Ipse Dominus quoque phantasias et persuasiones falsi comparat avibus, ubi dicit, Semen quod cecidit super viam duram, conculcatum est, et aves caeli comederunt illud, Matth. 13:4; Luc. 8:5; Marcus 4:4, 15;

ubi ‘aves caeli’ non aliud sunt quam falsa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.