スウェーデンボルグの著作から

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur#1

この節の研究

  
/ 120に移動  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120に移動  
  

聖書

 

Apocalypsis 21:2

勉強

       

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#7062

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

7062. ‘Et congregarunt omnes seniores filiorum Israelis’: quod significet praecipua 1 sapientiae quae Ecclesiae spirituali, constat ex significatione ‘seniorum’ quod sint praecipua sapientiae, ita quae concordant cum bono, de qua n. 2 6524; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod 3 sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426, 6637.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. sint

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.