スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#8093

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

8093. ‘Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum’: quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione ‘non duxit illos Deus via’ quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per ‘ducere’ enim, cum a Deo, significatur providentia, et per ‘viam’ significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de 1 qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per ‘Philistaeos et terram illorum’ id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam 47:1 ad fin. , ubi describuntur, 2 tum apud Joelem 4:5, 6 [KJV, 3:5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 3 deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per ‘Philistaeos’ ibi 4 repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 5 principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare.

[2] Opinio 6 de fide 7 sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per ‘Cainum’ quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, ‘Cainus’ ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et ‘Abel’ est charitas; describitur etiam per ‘Chamum’ cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per ‘Rubenem’ quod 8 ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per ‘Schimeonem’ et ‘Levi’ quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 9 ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per ‘Aegyptios’ ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per ‘Philistaeos’, n. 3412, 3413, et quoque per ‘Tyrum et Sidonem’ passim apud Prophetas, apud quos per ‘Philistaeos’ significatur scientia cognitionum fidei, et per ‘Tyrum et Sidonem’ ipsae cognitiones interiores et exteriores 10 ; demum etiam per ‘Petrum’ cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin. ; sed videantur quae de hac fide prius 11 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, 12 2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, 13 3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, 14 5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tunc

3. et nunc

4. significantur

5. essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (in the margin) quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod nontransirent

6. fide de, in the First Latin Edition.

7. separata seu sola

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1201

11. The Manuscript inserts passim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1062

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1062. Quod ‘Shem’ significet Ecclesiam internam, ‘Ham’ Ecclesiam corruptam, ‘Japheth’ Ecclesiam externam, etiam a sequentibus constat, nam describuntur quales sunt. Sicut in omni Ecclesia, ita fuit in Antiqua, nempe quod fuerint qui interni homines, qui corrupti interni, et qui externi: qui interni, sunt qui principale fidei faciunt charitatem; qui corrupti interni, sunt qui principale fidei faciunt fidem absque charitate; et qui externi, sunt qui de interno homine parum cogitant, sed usque opera charitatis praestant et ritu Ecclesiae sancte observant: praeter haec tria genera hominum non dantur alii qui dicendi homines Ecclesiae spiritualis; et quia homines Ecclesiae fuerunt omnes, dicuntur ‘egressi arca’. Qui interni homines fuerunt in Ecclesia Antiqua, hoc est, qui principale fidei fecerunt charitatem, dicti fuerunt ‘Shem’; at qui corrupti interni fuerunt, qui nempe principale fidei fecerunt fidem absque charitate, in Ecclesia Antiqua, vocati sunt ‘Ham’; at qui externi fuerunt et de interno homine parum cogitarunt, sed usque opera charitatis praestiterunt et ritus Ecclesiae sancte observarunt, in Ecclesia Antiqua, appellati sunt ‘Japheth’: de singulis quales fuerunt, agitur in sequentibus.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2349

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2349. ‘Omnis populus ab extremo’: quod significet omnia et singula eorum, constat ab illis quae praecedunt, quod per ‘pueros et senes’ significentur falsa et mala tam recentia quam confirmata, inde nunc ‘populus ab extremo’ omnia et singula eorum; ‘populus’ in genere etiam significat falsa, videatur n. 1259, 1260.

[2] Hic nunc describitur primus status eorum intra Ecclesiam qui contra bonum charitatis sunt et consequenter contra Dominum, nam unum involvit alterum; nemo enim conjungi potest Domino nisi per amorem et charitatem; amor est ipsa conjunctio spiritualis, ut constare potest ab essentia amoris, et qui Ipsi non conjungi potest, Ipsum nec potest agnoscere; quod qui non in bono sunt, nec possint Dominum agnoscere, hoc est, fidem in Ipsum habere, constat apud Johannem, Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines tenebras magis quam lucem, erant enim opera eorum mala; qui mala facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne coarguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quoniam in Deo facta sunt, 3:19-21;

ex quibus patet quod qui contra bonum charitatis sunt, contra Dominum sint, seu quod idem, qui in malo sunt, quod odio habeant lucem nec veniant ad lucem; quod ‘lux’ sit fides in Dominum, et Ipse Dominus, patet apud Johannem 1:9, 10; 12:35, 36, 46:

[3] similiter alibi apud eundem,

Non potest mundus odisse vos, Me autem odit, quia Ego testor de illo, quod opera ejus mala sint, 7:7:

manifestius adhuc apud Matthaeum, Dicet iis qui e sinistris, Discedite a Me, maledicti, nam esurivi et non dedistis Mihi quod ederem; sitivi et non potastis Me; peregrinus eram et non collegistis Me; nudus, et non circuminduistis Me; aegrotus et in custodia, et non visitastis Me; ... amen dico vobis, in quantum non fecistis uni ex istis minimus, neque mihi fecistis, 25:41-43, 45.

[4] Inde patet quomodo contra Dominum sunt qui contra bonum charitatis; tum quod unusquisque judicetur secundum bonum quod est charitatis, non secundum verum quod est fidei dum hoc separatum est a bono; ut quoque alibi apud Matthaeum, Venturus Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis Suis, et tunc reddet unicuique juxta facta ejus, 16:27;

‘facta’ pro bonis quae procedunt a charitate; quae 1 charitatis sunt, etiam fructus fidei vocantur.

脚注:

1. The Manuscript inserts dum.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.