6752. ‘Et vocavit nomen ejus Moscheh’: quod significet quale status tunc, constat ex significatione ‘nominis’ et ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; hic quale status quia cum nominatur aliquis, ipsum nomen tunc significat statum, n. 1946, 2643, 3422, 4298; quale status quod significatur, 1
est 2
quale status legis Divinae in principio apud Dominum, et 3
quale status veri Divini principio apud hominem qui regeneratur 4
. Duo sunt imprimis qui repraesentant Dominum quoad Verbum, nempe Moses et Elias, ‘Moses’ Dominum quoad libros historicos, ‘Elias’ quoad Prophetas; praeterea etiam sunt Elisaeus, et ultimo Johannes Baptista, quare hic est qui intelligitur per ‘Eliam qui venturus’, Matth. 17:10-13; Luc. 1:17;
sed antequam ostendi potest quod ‘Moses’ repraesentet legem Divinam, 5
dicendum est quid lex Divina: lex Divina in lato sensu significat totum Verbum; in minus lato significat Verbum historicum; in stricto 6
quod per Mosen scriptum est; et in strictissimo decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta; Moses legem 7
in minus lato sensu, tum in stricto, et quoque in strictissimo repraesentat.
[2] Quod Lex in lato sensu sit totum Verbum, tam historicum quam propheticum, constat apud Johannem, Nos audivimus ex Lege, quod Christus (Messias) manet in aeternum, 12:34;
quod hic per ‘Legem’ intelligatur etiam Verbum propheticum, patet, nam hoc scriptum est apud Esai. 9:5, 6 [KJV 6, 7];
apud Davidem,
Ps. 110:4;
et apud Danielem, 7:13, 14:
apud eundem,
Ut impleretur Verbum scriptum in Lege, Odio habuerunt Me sine causa, 15:25;
similiter, nam hoc scriptum est apud Davidem, Ps. 35:19:
apud Matthaeum, Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum ac unum corniculum non praeteribit de Lege, donec omnia fiant, 5:18 8
; hic ‘Lex’ in lato sensu pro toto Verbo.
[3] Quod Lex in minus lato sensu sit Verbum historicum, constat apud Matthaeum, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec enim est Lex et Prophetae, 7:12;
hic distinguitur Verbum in Legem et Prophetas, et quia Verbum 9
est distinctum in Historicum et 10
Propheticum, sequitur quod per ‘Legem’ intelligatur Verbum historicum, et per ‘Prophetas’ Verbum propheticum: similiter apud eundem, 11
In his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent, Matth. 22:38-[KJV Matth. 22:40]:
12
apud Lucam,
Lex et Prophetae usque ad Johannem, abhinc regnum Dei evangelizatur, 16:16; 13
Matth. 11:13'.
[4] Quod Lex in stricto sensu sit Verbum quod scriptum est per Mosen, constat apud Mosen,
Cum absolvisset Moses scribere verba Legis hujus super librum, usque dum consummavit illa; praecepit Moses Levitis portantibus arcam Jehovae, dicendo, Accipiendo librum Legis hujus, et ponite illum a latere arcae foederis Jehovae Dei vestri, Deut. 31:24-26; 14
liber Legis' pro Libris Mosis:
apud eundem,
Si non custodias facere omnia verba Legis hujus scripta in libro hoc, omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in libro Legis hujus, occulte mittet Jehovah super te, usque dum perdaris, Deut. 28:58, 61;
similiter:
apud Davidem,
In Lege Jehovae beneplacitum illius, et in Lege Ipsius meditatur diu et noctu, Ps. 1:2;
‘Lex Jehovae’ pro Libris Mosis, nam nondum Libri prophetici, nec historici modo Liber Joschuae et 15
Judicum: praeter 16
in locis ubi dicitur ‘Lex Mosis’, de quibus in mox sequentibus.
[5] Quod Lex in strictissimo sensu sint decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta, notum est, videatur 17
Jos. 8:32;
sed haec Lex etiam vocatur Testimonium, Exod. 25:16, 21.
[6] Quod Moses repraesentet Legem in minus lato sensu, seu Verbum historicum, tum quoque Legem in stricto, et quoque in 18
strictissimo, constat ex illis locis ubi loco 19
Legis dicitur ‘Moses’, et ubi Lex vocatur ‘Lex Mosis’, ut apud Lucam, Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos; si Mosen et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, 16:29, 31; 20
hic per ‘Mosen et Prophetas’ 21
simile significatur quod per ‘Legem et Prophetas’, 22
nempe Verbum historicum et propheticum, inde patet quod ‘Moses’ sit Lex seu Verbum historicum: apud eundem,
Jesus incipiens a Mose et ab omnibus prophetis, et interpretatus est in omnibus scripturis, quae ad Ipsum pertinerent, 24:27 23
:
apud eundem,
Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis et Psalmiis de Me, 24:44:
apud Johannem,
Philippus dixit, Quem scripsit Moses in Lege 24
, invenimus Jesum, 1:46 [KJV 45]:
apud eundem,
In Lege Moses nobis praecepit, 8:5:
apud Danielem,
Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum in Lege Mosis servi Dei, quia peccavimus Ipsi. Sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum 25
venit super nos, 9:11, 13:
26
apud Joschuam, Joschua scripsit super lapide altaris copiam Legis Mosis, 8:32;
[7] ‘Lex Mosis’ dicitur quia per ‘Mosen’ repraesentatur Dominus quoad Legem, hoc est, quoad Verbum, 27
in [minus] lato sensu quoad Verbum historicum; inde 28
est quod tribuatur Mosi, quod 29
est Domini, ut apud Johannem, Moses dedit vobis Legem: Moses dedit vobis circumcisionem; si circumcisionem accipit homo in sabbato, ita ut non solvatur Lex Mosis, 7:19, 22, 23:
apud Marcum, Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam, 7:10:
apud eundem,
Jesus respondens dixit illis, Quid vobis praecepit Moses? Dixerunt, Moses permisit libellum repudii scribere, et dimittere, 10:3, 4 30
: et quia ob repraesentationem tribuitur Mosi, quod Domini est, dicitur et ‘Lex Mosis’, et ‘Lex Domini’, apud Lucam, Cum impleti sunt dies purificationis illorum, juxta Legem Mosis, deduxerunt Ipsum in Hierosolymam ut sisterent Domino quemadmodum scriptum est in Lege Domini quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Domino vocandus, et ut darent sacrificium juxta quod dictum in Lege Domini, par turturum et duos pullos 31
columbarum, 2:22-24, 39.
[8] Quia ‘Moses’ repraesentabat Legem, licuit illi intrare ad Dominum super monte Sinai, et non solum recipere tabulas Legis ibi sed etiam audire Legis statuta et judicia, et illa mandare populo; et quoque dicitur quod inde in Mosen crederent in aeternum, Dixit Jehovah ad Mosen, Ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, et etiam in te credant in aeternum, Exod. 19:9;
‘in nebula nubis’ dicitur quia per ‘nubem’ intelligitur Verbum in littera; inde quoque cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod intraverit ‘in nubem’, Exod. 20:18, 24:2, 18, 32
34:2-5;
quod ‘nubes’ sit sensus litteralis Verbi, videatur Praefatio ad Gen. xviii, tum n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. ;
[9] et quia repraesentabat Legem seu Verbum, ideo quoque, Cum 33
descendit de monte Sinai, radiabat cutis facierum ejus cum loqueretur; et dabat super facies suas velamen, Exod. 34:28 ad fin. ;
‘radiatio 34
facierum’ significabat internum Legis, nam 35
hoc est in luce caeli, et ideo vocatur gloria, n. 5922, 36
et ‘velamen’ significabat externum 37
Legis; quod ‘velaret faciem cum loqueretur cum populo’, erat quia internum illi obtectum erat, et ita obscuratum 38
isti populo ut non sustinuerint aliquid lucis inde; quod ‘facies’ sit internum, videatur n. 1999, 2434, 39
3527, 3573, 4066, 4796-4805, 5102, 5695. Quia per ‘Mosen’ repraesentabatur Dominus quoad Verbum historicum, et per ‘Eliam’ Dominus quoad Verbum propheticum, idcirco cum transformatus Dominus, Visi sunt Moses et Elias cum Ipso colloquentes, Matth. 17:3;
nec alii cum Domino, 40
quando in mundo Divinum Ipsius apparuit, colloqui potuerunt quam qui repraesentabant Verbum, nam collocutio 41
cum Domino est per Verbum 42
; quod ‘Elias’ repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, 5247 fin;
[10] et quia uterque, tam ‘Moses’ quam ‘Elias’, simul repraesentabat totum Verbum, idcirco ubi agitur de Elia, quod mitteretur ante Dominum, 43
memoratur uterque apud Malachiam,
Mementote Legis Mosis, servi mei, quam praecepi illi in Chorebo pro toto Israele, statutorum et judiciorum: En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, 3:22-24 [KJV 4:4-6];
involvunt illa, quod praecederet qui annuntiaret Adventum 44
secundum Verbum.
脚注: