5477. ‘Et illi non sciverunt quod audiens Joseph’: quod significet quod e naturali luce in qua vera illa, non credatur quod a spirituali luce omnia appareant, constat ex repraesentatione ‘filiorum Jacobi qui non sciverunt’ quod sint vera Ecclesiae externae, ita in naturali, de qua saepe prius; inde est quod significetur quod e naturali luce in qua vera illa, non credatur; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, quod in spirituali luce est; quod ex illa luce appareant vera in naturali, significatur per quod ‘audiens Joseph’, ‘audire’ enim significat et oboedire et appercipere, n. 5017; ita quod vera in naturali 1
e luce spirituali apparuerint, non autem vicissim.
[2] Cum luce naturali et luce spirituali ita se habet: lux naturalis est a sole mundi, et lux spiritualis est a Sole caeli, Qui est Dominus; omnia vera fidei quae homo ab infantia haurit, capiuntur per talia objecta et inde ideas, quae sunt a luce mundi, ita omnia et singula naturaliter; omnes enim ideae cogitationis hominis, quamdiu is vivit in mundo, fundantur 2
super talibus quae sunt in mundo, quapropter si haec illi auferrentur, periret prorsus ejus cogitatio; homo qui non regeneratus est, prorsus nescit quod lux spiritualis detur, ne quidem quod in caelo detur lux quae nihil commune habet cum luce mundi; minus scit quod illa lux sit quae illustrat ideas et objecta quae sunt a luce mundi, et facit ut homo possit cogitare, concludere, reflectere; quod spiritualis haec lux id facere possit, est quia lux illa est ipsa sapientia quae procedit a Domino; 3
illa ut lux sistitur coram visu angelorum in caelo; ex hac luce apparent omnia et singula quae infra sunt, seu quae ex naturali luce apud hominem sunt, non autem vicissim nisi homo regeneratus sit; tunc illa quae caeli sunt, hoc est, quae boni et veri, ex illustratione a luce spirituali apparent in naturali sicut in speculo repraesentativo; inde evidens est quod Dominus,
[3] Qui est ipsa Lux, videat omnia et singula, quae in 4
cogitatione et voluntate hominis, immo quae in universa natura, et quod nihil prorsus Ipsum lateat; ex his tunc constare potest quomodo cum hoc se habet, quod nempe e naturali luce in qua vera illa, non credatur quod e spirituali luce omnia appareant, quae significantur per quod ‘illi non sciverunt quod audiens Joseph’. Quod ‘agnoverit Joseph fratres suos et illi non agnoverint illum’ supra vers. 8 simile involvit; per illa enim significatur quod vera illa Ecclesiae, caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, et quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, de quibus videatur n. 5427, 5428.
脚注: