Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3897

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9063

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Notes de bas de page:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5477

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

5477. ‘Et illi non sciverunt quod audiens Joseph’: quod significet quod e naturali luce in qua vera illa, non credatur quod a spirituali luce omnia appareant, constat ex repraesentatione ‘filiorum Jacobi qui non sciverunt’ quod sint vera Ecclesiae externae, ita in naturali, de qua saepe prius; inde est quod significetur quod e naturali luce in qua vera illa, non credatur; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, quod in spirituali luce est; quod ex illa luce appareant vera in naturali, significatur per quod ‘audiens Joseph’, ‘audire’ enim significat et oboedire et appercipere, n. 5017; ita quod vera in naturali 1 e luce spirituali apparuerint, non autem vicissim.

[2] Cum luce naturali et luce spirituali ita se habet: lux naturalis est a sole mundi, et lux spiritualis est a Sole caeli, Qui est Dominus; omnia vera fidei quae homo ab infantia haurit, capiuntur per talia objecta et inde ideas, quae sunt a luce mundi, ita omnia et singula naturaliter; omnes enim ideae cogitationis hominis, quamdiu is vivit in mundo, fundantur 2 super talibus quae sunt in mundo, quapropter si haec illi auferrentur, periret prorsus ejus cogitatio; homo qui non regeneratus est, prorsus nescit quod lux spiritualis detur, ne quidem quod in caelo detur lux quae nihil commune habet cum luce mundi; minus scit quod illa lux sit quae illustrat ideas et objecta quae sunt a luce mundi, et facit ut homo possit cogitare, concludere, reflectere; quod spiritualis haec lux id facere possit, est quia lux illa est ipsa sapientia quae procedit a Domino; 3 illa ut lux sistitur coram visu angelorum in caelo; ex hac luce apparent omnia et singula quae infra sunt, seu quae ex naturali luce apud hominem sunt, non autem vicissim nisi homo regeneratus sit; tunc illa quae caeli sunt, hoc est, quae boni et veri, ex illustratione a luce spirituali apparent in naturali sicut in speculo repraesentativo; inde evidens est quod Dominus,

[3] Qui est ipsa Lux, videat omnia et singula, quae in 4 cogitatione et voluntate hominis, immo quae in universa natura, et quod nihil prorsus Ipsum lateat; ex his tunc constare potest quomodo cum hoc se habet, quod nempe e naturali luce in qua vera illa, non credatur quod e spirituali luce omnia appareant, quae significantur per quod ‘illi non sciverunt quod audiens Joseph’. Quod ‘agnoverit Joseph fratres suos et illi non agnoverint illum’ supra vers. 8 simile involvit; per illa enim significatur quod vera illa Ecclesiae, caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, et quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, de quibus videatur n. 5427, 5428.

Notes de bas de page:

1. ei

2. in

3. haec

4. The Manuscript inserts natura et quae in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.