聖書

 

Threni 4:3

勉強

       

3 GHIMEL. Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.

聖書

 

Esaias 51

勉強

   

1 Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum ; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis.

2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos ; quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.

3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus ; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.

4 Attendite ad me, popule meus, et, tribus mea, me audite : quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.

5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt ; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.

6 Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum ; quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt, salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.

7 Audite me, qui scitis justum : populus meus, lex mea in corde eorum ; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis ;

8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis ; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea : salus autem mea in sempiternum erit ; et justitia mea in generationes generationum.

9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ?

10 Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ?

11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur ; et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus.

12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet ?

13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram ; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis ?

14 Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem nec deficiet panis ejus.

15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus ; Dominus exercituum nomen meum.

16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion : Populus meus es tu.

17 Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus ; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.

18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit ; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.

19 Duo sunt quæ occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te ? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te ?

20 Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus ; pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.

21 Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.

22 Hæc dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ ; non adjicies ut bibas illum ultra.

23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.