聖書

 

Threni 2:18

勉強

       

18 SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#6378

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

6378. ‘Et in sanguine uvarum velamen suum’: quod significet quod Intellectuale Ipsius sit Divinum Bonum ex Divino Amore Ipsius, constat ex significatione ‘sanguinis uvarum’ quod sit bonum amoris, et in supremo sensu Divinum Bonum Domini ex Divino Amore Ipsius, de qua sequitur; et ex significatione ‘velaminis’ quod sit intellectuale; est enim intellectuale recipiens, et quod recipit, quia est vas, est instar velaminis; quod per ‘velamen’ significetur intellectuale, et per ‘vestimentum’ 1 naturale, de quo mox supra n. 6377, est quia agitur ibi de externo, hic autem de interno; nam in Verbo propter conjugium 2 caeleste ubi agitur de externo, etiam agitur de interno, et ubi de vero, ibi etiam de bono, videatur n. 6343; hoc apparet quandoque sicut repetitio ejusdem rei, sicut hic ‘Lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum’ ubi ‘vinum’ et ‘sanguis uvarum’ apparent 3 similia esse, tum ‘vestimentum’ et ‘velamen’; sed non sunt similia, quia externum et internum ita exprimuntur.

[2] Quod ‘sanguis uvarum’ sit Divinum Bonum ex Divino Amore Domini, patet a significatione ‘sanguinis’ quod sit Divinum Verum a Divino Bono Domini, de quo n. 4735, et per ‘uvas’ in supremo sensu significatur Divinum Bonum Domini quod illis qui in regno spirituali Ipsius, et inde per ‘uvas’ in sensu respectivo significatur bonum charitatis, n. 5117: 4 per ‘sanguinem 5 uvae’ simile etiam significatur in Cantico apud Mosen,

Butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis, merum, Deut. 6 32:14.

脚注:

1. supra 6377, naturale,

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts in se.

4. The Manuscript inserts et.

5. uvarum

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

聖書

 

Numeri 29:1-7

勉強

      

1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :

5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.