聖書

 

Hoschea 4

勉強

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#6179

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

6179. ‘Pone quaeso manum tuam sub femore meo’: quod significet obstrictionem sanctam, constat ex significatione ‘ponere manum sub femore’ quod sit obstrictio per id quod est amoris conjugialis ex omni potentia, per ‘manum’ enim significatur potentia, n. 878, 3091, 4931-4937, 1 5328, 5544; et per ‘femur’ id quod est amoris conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062. Conjugiale in supremo sensu est unio Divini et Divini Humani in Domino; inde est unio Divini Boni et Divini Veri in caelo, nam quod procedit a Domino, est Divinum Verum ex Divino Bono; inde caelum est caelum et vocatur conjugium, est enim conjunctio boni et veri ibi quae procedunt a Domino, quae id 2 faciunt; et quia Dominus est bonum ibi, et caelum est verum inde, idcirco Dominus in Verbo vocatur ‘sponsus’, et caelum tum Ecclesia vocatur ‘sponsa’, nam bonum et verum faciunt conjugium, et illorum conjunctio est quae intelligitur per conjugiale; inde patet quam sanctum fuerit obstringi per conjugiale, quod significabatur per ‘ponere manum sub femore’: ex illo conjugio, nempe boni et veri, descendit amor genuinusconjugialis, de quo et de cujus sanctitate, videatur n. 2727-2759.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Second Latin Edition suggests facit, reading the second quae as referring to conjunctio

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.