聖書

 

Hoschea 13

勉強

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Revelata#547

この節の研究

  
/ 962に移動  
  

547. "Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," significat statum illius Ecclesiae tunc, ut interea provideatur apud plures, usque dum crescit ad suum statutum. - Per "locum" significatur status (947) et per "alere" significatur providere ut crescat, nam sic Ecclesia alitur; inde per "habere locum praeparatum a Deo ut alant eam" significatur status Ecclesiae ut interea provideatur inter plures: per "dies mille ducentos sexaginta" significatur ad finem et principium (491), hoc est, ad finem prioris Ecclesiae (et) ad principium Novae, simile quod per tempus et tempora et dimidium temporis, vers. 14 (562), ita quoque ad statutum, hoc est, usque dum, sicut provisum est, existit. Quod ex Divina Providentia Domini sit, ut Ecclesia primum inter paucos sit, et successive crescat inter plures, est quia falsa prioris Ecclesiae primum removenda sunt vera enim non antea possunt recipi, nam vera quae recipiuntur et implantantur, antequam falsa remota sunt, non permanent, et quoque a Draconicis elimantur. Similiter factum est cum Ecclesia Christiana, quod a paucis ad plures successive creverit. Altera causa est, quod primo formandum sit Novum Caelum, quod unum cum Ecclesia in terris facturum est; quare legitur, quod "Viderit Novum Caelum, ac Sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo," (Apocalypsis 20:1-2).

Certum est quod Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, exstitura sit, quia praedicta est in Apocalypsi 21; 22; et quoque certum est quod falsa prioris Ecclesiae antea removenda sint, quia de illis actum est in Apocalypsi usque ad cap. 20.

  
/ 962に移動