聖書

 

Hoschea 13

勉強

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Revelata#546

この節の研究

  
/ 962に移動  
  

546. (Vers. 6.) "Et Mulier fugit in desertum," significat Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, primum inter paucos. - Per "Mulierem" significatur Nova Ecclesia (533); et per "desertum" significatur ubi non vera amplius sunt; quod significetur illa primum inter paucos, est quia sequitur, "Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," per, quae significatur status ejus tunc, ut interea provideatur Inter plures, usque dum crescit ad suum statutum (547). Per "desertum" in Verbo significatur (1.) Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Adventus Domini; (2.) Ecclesia in qua non sunt vera, quia non Verbum, qualis fuit apud Gentes probas tempore Domini; (3.) Status tentationis, in quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationes, et tunc ei quasi auferunt vera.

(1.) Quod per "desertum" significetur Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Domini, patet ex his locis:

"Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in Desertum," (Esaias 14:16-17);

haec de Babele.

"Super terra populi Mei spina et sentis ascendit; palatium erit Desertum," (Esaias 32:13-14);

"Vidi cum ecce Carmel Desertum, vastitas erit tota terra," (Jeremias 4:26-27);

"terra" est Ecclesia (285).

"Pastores perdiderunt Vineam Meam, redegerunt agrum desiderii Mei in Desertum solitudinis: in Deserto veniunt vastatores," (Jeremias 12:10, 12);

"Vitis plantata est in Deserto, in terra ariditatis et sitis," (Ezechiel 19:13);

"Ignis comedit habitacula Deserti," (Joel 1:19-20);

"Venit dies Jehovae; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum Desertum vastitatis," (Joel 2:(1,) 3).

"Vos videte Verbum Jehovae, num Desertum fui Israeli num Terra tenebrarum," (Jeremias 2:31); 1

"Vox clamantis in Deserto, parate viam Jehovae; complanate in Solitudine semitam Deo nostro," (Esaias 40:3).

(Praeter alibi, ut Esaias 33:9; Jeremias 3:2; 23:10; Threni 5:9; 2 Hoschea 2:2-3; 13:15; Joel 4:19 (B.A. 3:19); 3 Malachias 1:3; Psalm. 107:33-34; Matthaeus 24:26; Luca 13:35).

Quod talis etiam sit Ecclesia hodie, videatur infra (566).

2. Quod per "desertum" significetur Ecclesia in qua non vera. quia non Verbum, ut apud Gentes probas tempore Domini, patet ex his locis:

"Effundetur super nos 4 Spiritus ex alto, tunc Desertum erit in arvum, et habitabit in Deserto judicium," (Esaias 32:15-16);

"In medio vallium fontes ponam, Desertum in stagnum aquarum; dabo in Deserto cedrum schittim, et arborem olei," (Esaias 41:18-19);

"Ponet Desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum," (Psalm. 107:35); 5

"Ponam in Deserto viam; in Solitudine fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum," (Esaias 43:19-20);

"Jehovah ponet Desertum ejus sicut Eden, et Solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea," (Esaias 51:3);

"Stillant habitacula Deserti," (Psalm. 65:13 (B.A. Psalm. 65:12)); 6

"Extollant 7 vocem Desertum, cantent habitatores petrae," (Esaias 42:11). 8

3. Quod per "desertum" significetur status tentationis, quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationem, et tunc quasi ei auferunt vera, patet Ex Matthaeus 4:1-3; Marcus 1:12-13; Luca 4:1-3; Ezechiel 20:34-37; 9 Jeremias 2:2, 6-7; Hoschea 2:13-16; 10 Psalm. 107:4-7; Deuteronomius 1:31, 33; 8:2-4, 15-16; 32:10.

脚注:

1. Jerem. pro "Joel"

2. 9 pro "1"

3. 19 pro "9"

4. nos pro "vos"

5. 35 pro "35, 36"

6. 13 pro "13, 14"

7. Extollant pro "Extollat"

8. 11 pro "10, 11"

9. Ezech. pro "Esaj."

10. ii. pro "iii."

  
/ 962に移動