聖書

 

Hoschea 13

勉強

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Revelata#546

この節の研究

  
/ 962に移動  
  

546. (Vers. 6.) "Et Mulier fugit in desertum," significat Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, primum inter paucos. - Per "Mulierem" significatur Nova Ecclesia (533); et per "desertum" significatur ubi non vera amplius sunt; quod significetur illa primum inter paucos, est quia sequitur, "Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," per, quae significatur status ejus tunc, ut interea provideatur Inter plures, usque dum crescit ad suum statutum (547). Per "desertum" in Verbo significatur (1.) Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Adventus Domini; (2.) Ecclesia in qua non sunt vera, quia non Verbum, qualis fuit apud Gentes probas tempore Domini; (3.) Status tentationis, in quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationes, et tunc ei quasi auferunt vera.

(1.) Quod per "desertum" significetur Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Domini, patet ex his locis:

"Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in Desertum," (Esaias 14:16-17);

haec de Babele.

"Super terra populi Mei spina et sentis ascendit; palatium erit Desertum," (Esaias 32:13-14);

"Vidi cum ecce Carmel Desertum, vastitas erit tota terra," (Jeremias 4:26-27);

"terra" est Ecclesia (285).

"Pastores perdiderunt Vineam Meam, redegerunt agrum desiderii Mei in Desertum solitudinis: in Deserto veniunt vastatores," (Jeremias 12:10, 12);

"Vitis plantata est in Deserto, in terra ariditatis et sitis," (Ezechiel 19:13);

"Ignis comedit habitacula Deserti," (Joel 1:19-20);

"Venit dies Jehovae; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum Desertum vastitatis," (Joel 2:(1,) 3).

"Vos videte Verbum Jehovae, num Desertum fui Israeli num Terra tenebrarum," (Jeremias 2:31); 1

"Vox clamantis in Deserto, parate viam Jehovae; complanate in Solitudine semitam Deo nostro," (Esaias 40:3).

(Praeter alibi, ut Esaias 33:9; Jeremias 3:2; 23:10; Threni 5:9; 2 Hoschea 2:2-3; 13:15; Joel 4:19 (B.A. 3:19); 3 Malachias 1:3; Psalm. 107:33-34; Matthaeus 24:26; Luca 13:35).

Quod talis etiam sit Ecclesia hodie, videatur infra (566).

2. Quod per "desertum" significetur Ecclesia in qua non vera. quia non Verbum, ut apud Gentes probas tempore Domini, patet ex his locis:

"Effundetur super nos 4 Spiritus ex alto, tunc Desertum erit in arvum, et habitabit in Deserto judicium," (Esaias 32:15-16);

"In medio vallium fontes ponam, Desertum in stagnum aquarum; dabo in Deserto cedrum schittim, et arborem olei," (Esaias 41:18-19);

"Ponet Desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum," (Psalm. 107:35); 5

"Ponam in Deserto viam; in Solitudine fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum," (Esaias 43:19-20);

"Jehovah ponet Desertum ejus sicut Eden, et Solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea," (Esaias 51:3);

"Stillant habitacula Deserti," (Psalm. 65:13 (B.A. Psalm. 65:12)); 6

"Extollant 7 vocem Desertum, cantent habitatores petrae," (Esaias 42:11). 8

3. Quod per "desertum" significetur status tentationis, quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationem, et tunc quasi ei auferunt vera, patet Ex Matthaeus 4:1-3; Marcus 1:12-13; Luca 4:1-3; Ezechiel 20:34-37; 9 Jeremias 2:2, 6-7; Hoschea 2:13-16; 10 Psalm. 107:4-7; Deuteronomius 1:31, 33; 8:2-4, 15-16; 32:10.

脚注:

1. Jerem. pro "Joel"

2. 9 pro "1"

3. 19 pro "9"

4. nos pro "vos"

5. 35 pro "35, 36"

6. 13 pro "13, 14"

7. Extollant pro "Extollat"

8. 11 pro "10, 11"

9. Ezech. pro "Esaj."

10. ii. pro "iii."

  
/ 962に移動  
  

聖書

 

Jeremias 2

勉強

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens : Hæc dicit Dominus : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.

3 Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus : omnes qui devorant eum delinquunt : mala venient super eos, dicit Dominus.

4 Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël.

5 Hæc dicit Dominus : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?

6 Et non dixerunt : Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti : qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo ?

7 Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius : et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem.

8 Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.

9 Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.

10 Transite ad insulas Cethim, et videte : et in Cedar mittite, et considerate vehementer : et videte si factum est hujuscemodi :

11 si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.

12 Obstupescite, cæli, super hoc : et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.

13 Duo enim mala fecit populus meus : me derelinquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas.

14 Numquid servus est Israël, aut vernaculus ? quare ergo factus est in prædam ?

15 Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam : posuerunt terram ejus in solitudinem, civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis.

16 Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.

17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam ?

18 Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ?

19 Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.

20 A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.

21 Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum : quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ?

22 Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.

23 Quomodo dicis : Non sum polluta,post Baalim non ambulavi ? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris : cursor levis explicans vias suas.

24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam, omnes qui quærunt eam non deficient : in menstruis ejus invenient eam.

25 Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti : Desperavi, nequaquam faciam : adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.

26 Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,

27 dicentes ligno : Pater meus es tu : et lapidi : Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent : Surge, et libera nos.

28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ : secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda !

29 Quid vultis mecum judicio contendere ? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.

30 Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt : devoravit gladius vester prophetas vestros : quasi leo vastator

31 generatio vestra. Videte verbum Domini : Numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina ? Quare ergo dixit populus meus : Recessimus, non veniemus ultra ad te ?

32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ ? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.

33 Quid niteris bonam ostendere viam tuam, ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,

34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ? Non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi.

35 Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris : Non peccavi.

36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! Et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.

37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam : et nihil habebis prosperum in ea.