聖書

 

Genesis 49:24

勉強

       

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#6354

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

6354. ‘In secretum eorum ne veniat anima mea’: quod significet quod bonum spirituale non scire velit mala quae voluntatis eorum, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui de se hoc dicit, quod sit bonum spirituale, de qua n. 6340; a significatione ‘in secretum non veniat’ quod sit non scire velle, nempe mala quae voluntatis, quae significantur per ‘Shimeonem et Levi’, n. 6352; ‘anima mea’ dicitur quia per ‘animam’ ibi significatur vita boni, quae est bono spirituali; 1 vita veri quae ei, significatur per ‘gloriam’, de qua nunc sequitur.

脚注:

1. The Manuscript inserts at.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.