聖書

 

Genesis 48:5

勉強

       

5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#6086

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

6086. ‘Et si nosti, et sit in illis viri strenuitatis’: quod significet praestantiora in doctrina, constat ex significatione ‘virorum strenuitatis’ quod sint praestantiora in doctrina, ‘vir’ enim significat intelligentem, et quoque verum, n. 158, 265, 749, 1007, 3134, 4823, consequenter doctrinam; et ‘strenuum’ significat praestans; nam strenuitas in lingua originali exprimitur per vocem quae etiam significat vires et virtutem, quae in sensu interno sunt quae valent, ita praestantiora.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.